Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 351 --

677/678 et tristissimum eius sensum complectatur. Inde igitur vis et emphasis vocum expendatur, cum Christus pro nobis passus et mortuus dicitur, ut et grati esse ei pro tanto beneficio, tamque tristi malo nostri boni causa tolerato queamus: et intelligamus quare Christus Dominus tantopere mortem exhorruerit, et apud patrem deprecatus sit. Isa. 53, Dedit sepulchrum eius cum impiis, et cum divite in mortib. eius. Locus est maximi momenti, et tamen obscurus: quem solus Lutherus recte intellexit, vertit et exposuit. De eo iam ego breviter aliquid gramatice annotabo, quandoquidem supra in verbo DARE dictum est de eo prolixius. Dare apud Hebraeos saepe idem valet quod Ponere: quod probare non est necesse. Ponere autem aliquem cum aliquo, aut partem alicuius cum aliquibus, est eum conferre cum illis, aequalem illis censere, et omnino aequaliter cum illis tractare. ut Matthaei 24, et Luc 12 legimus de infideli servo, partem eius ponente cum hyprocritis et cum incredulis. Multo autem magis cum hoc loco Isaiae convenit ille Annae matris Samuelis, 1. Sam. 1, Ne des ancillam tuam coram, vel in facie filiae Belial. id est, ne me censeas et perinde tractes aut obiurges, ut filiam Belial. ne quaeso me pro tali habeas, aut cum tali conferas. Sic et hic Esaias dicit, Christi sepulchrum et mortes esse datas cum impiis et divitibus. id est, comparatum esse Christum in ea parte cum impiis, aut cum divitibus: quae duae voces ibi synonymae sunt. Maxima sane similitudo Hebraismi est, Dari in facie filiae Belial, et dari cum impio et divite, et poni cum hypocrita ac infideli. Porro sepulchrum aut funus pro tota morte ac passione synecdochice ponitur. Dives quoque, quia plerunque vel iniustus est, vel iniusti haeres, crebro in malam partem pro impio accipitur, adeo ut Christus dicat Matth. 19, quasi impossibile esse divites servan Et Luc. 9, Vaevobis divitibus. Et mater eius canit, Deum solere esurientes implere bonis, et divites dimittere inanes. Significat igitur hic dives, impium. Simili Hebraismo et Psal. 82 utitur voce Principis, pro tyranno, Et sicut unus ex principibus cadetis: pro, male peribitis, ut solent ad generum Cereris pauci descendere sicca morte tyranni. Mortes vero ponit ob supplicia naria Christi, quibus in sua passione excarnificatus est ab impiis: adeo ut non una, sed pluribus mortibus effectus dici queat. Diximus alio qui supra, mortes interdum dici quasvis maiores calamitates aut plagas. Sensus ergo praedicti loci Isaiae est quod Iesus perinde coram Deo ac hominibus reatum, ac etiam supplicium ignominiosissimum pertulerit, ac si esset unus de numero impiorum usurariorum, aut rapacium tyrannorum: quo quidem ingens magnitudo humiliationis et exinanitionis Christi, ob imputationem nostrae iniustitiae aut peccati, descripta expressaque est. Hic sensus optime sequentibus convenit, ubi vera eius innocentia asseritur. [?: in-uit ] enim, Cum tamen nihil iniquum fecerit, nec fuerit dolus in ore eius. Quare moriemur, phrasis crebro in Sacris literis repetitur: et plerunque significat, Quare [?: da-imus ] causam nostri interitus? quare nobis nostra [?: cul--- ] exitium accerseremus? Hier. 27, Quare meriemini tu et populus? Sed Gen. 47 bis repetunt Aegyptii ad Iosephum, Quare moriemur coram te? perinde prorsus ac si [?: -cerent ] , Cur permittes nos, te intuente, fame [?: extin- ] ? obsecramus, ne feceris. Da nobis frumentum pro [?: -entis ] nostris, aut quacunque omnino ratione aut [?: con-tione ] tibi libet. Num. 23. Moriatur anima mea morte iustorum, et sint ultima mea sicut illius. id est, utinam sit talis [?: ] , et post mortem felicitas mea, qualis erit piorum in [?: ] . Hic per mortem intelligit etiam ea quae mortem [?: ] : sicut et in Apocal. illi dicuntur beati, qui in [?: ] moriuntur: id est, invocantes Deum per filium, [?: ] spiritum suum in manus eius commendantes. Deut. [?: ] , et Isaiae 8 , prohibet Deus consulere mortuos, sicut Saul paulo ante suum exitium fecit: ubi etiam modus consulendi mortuos attingitur. In Papatu vero, praesertim hisce propemodum mille annis, nulla ferme fuit certior veritas aut religio, quam quae a talibus spectris fuit hominibus indicata: tametsi non mortui, aut eorum animae, sed impostorii spiritus sub specie ac nomine mortuorum apparuerint. Talem religionem et dives ille Epulo aut nebulo, volebat patrem Abrahamum docere. Moriatur anima mea cum Philistaeis, inquit Samson, subvertens templum: et indicans se libenter velle mori, ut modo sese ulciscatur de suis et populi Dei hostibus. Amara mors, 1. Sam. 5 dicit Agag rex Amalekitarum, Ubique accedit amara mors: id est, quae est omnibus hominibus terribilis et acerba, praesertim impiis. sicut et Ecclesiastes dicit: ô mors quam tristis est memoria tua animae, homini pacem habenti in divitiis suis. Porro verbum סר Sar, in praedicto loco Samuelis, non recedere significat, ut plerunque: sed accedere. sicut Gene 19, cum angeli dicuntur accessisse ad Lotum. Non deseruit benignitatem suam vivis et mortuis, Ruth 2. id est, Booz perrexit benefacere non tantum viventi marito ac filiis meis, sed etiam mortuis, dum te ac me eorum desertas viduas iuvat, fovetque. Canis mortuus. pro re vilissima et abiectissima ponitur. ideo clamat. 1. Samuelis 24. David ad Saulem, Cur canem mortuum persequeris? se ita vocans. pro, cur vilissimum homuncionem tanto labore ac periculo insectaris? Sic et 2. Sam. 16 dicit Abisai frater Ioab, ad Davidem, et Semei male dicente illi: Quare hic canis mortuus maledicit Domino meo regi? Transibo et auferam caput eius. Mori sicut homines, Psal. 82: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi vos omnes: sed utique sicut homo moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, id est, ego quidem vos divino officio et honore orno praeficiens vos caeteris mortalibus eaque propter et vos deberetis vos sancte gerere in vestro munere, et ego vobis longe honestissimum exitum largiri. verum ita vos male geritis, ut merito ignominioso exitio instar facinorosorum aut tyrannorum a me afficiamini. Psal. 88. Fui quasi vir cui non est robur, quasi inter mortuos liber. id est separatus ab hominibus et actionibus vitae humanae, non aliter ac si dudum fuissem mortuus Psalm. 118. Non moriar, sed viva et narrabo opera mirabilia Domini. id est, quantumvis iam quasi in morte ac extremo exitio haeream, tamen hic non peribo destitutus ope divina: sed hinc liberabor, ut celebrem mirabilem Dei liberationem ac beneficentiam. Stulti in defectu cordis morientur, Prover. 10. id est, ob imprudentiam ac vecordiam suam peribunt. Sic et mox 15 dicitur, Qui odit increpationem, morietur, id est, in aliquem tristem casum calamitatemve incidet: ponitur specialius verbum Morietur, pro generaliori Male peribit, aut male habebit. Ne prohibueris â puero disciplinam: etiamsi percusseris eum virga, non morietur. id est, etiamsi eum bene flagellaveris, non tamen propterea vel crus vel manum ei franges, vel interficies eum. Sic vulgo Germanice: Steup ihn flucks, er wirdt drumb nicht sterben. id est, nihil magni mali ei inde accidet. Comedendo et bibendo, quia cras cras moriemur: dicunt in Isaia impii contemptores minarum Dei. Sic enim subsannabant illi Isaiae 22 prophetas, praedicentes illis imminens exitium: quod etiam Paulus repetit 1. Corint. 15. Puer 100 annorum morietur, Isaiae 65: exponitur in voce PVER. Vermis eorum non morietur, Isa. 66. id est, mala conscientia et supplicium illorum, quod per vermen arrodentem significatur, erit perpetuum, et nun quam desinet. Id dietum repetit aliquoties Christus Marci 9. Mortui aseculo, Threnor. 3. In tenebris posuit me, sicut mortuos a seculo. id est, iam olim mortuos. Nolo mortem morientis: id est, non delector exilio pereuntium. Item Nolo mortem peccatoris, Ezech. 18, et 33: ponitur mors pro quavis maiori

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.