Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 41 --

57/58 tamen tolerabilem castigationem. At quotus quisque tunc Israelita potuit numerare 1000 coronatos, etiam si omnium rerum suarum auctionem fecisset? Sic 2. Paralip. 1. est, quod usitatus communisve equus sit solitus vendi 150 argenteis. Quod iuxta supradictam supputationem faceret 1500 coronatos. Non est credibile, tanto precio mediocres equos venditos esse. Ioseph venditur a fratribus 30 argenteis. Quis veteris moris gnarus, credat 300 coronatis commune mancipium in agro esse venditum? Terentius formosam illam psaltriam, in pecuniosa simul et libidinosa civitate nimis caram esse putat, quod 20 minis, hoc est, 200 coronatis indicabatur. Verisimilior igitur multo mihi est sententia, Siclum esse vocatum argenteum: quo nomine tum Vulgata, tum et Munsterus vertit aliquoties Hebraeum כסף Chesep, argenteum. Fuit vero illa moneta valde usitata in templo et populo. Porro Siclus fuit idem quod Stater, seu 4 drachmae: una drachma, 9 crucigeri. Cogebantur autem singuli offerre in templum annuatim dimidium Sicli, seu didrachmon. Hoc Romani ad se rapuerant. Quare Christus pro se et Petro soluit unum staterem, siclum aut tetra drachmon. Tales credo fuisse 30. illos Iudae datos: ut summa faciat ad 20 florenos.

Quôd si superior illa supputatio valeret, coactus fuisset Iudas circiter 30 Iibrarum pondus argenti circumgestare, et postea illud coram sacerdotibus ut magnos lapides iactare. consentit cum nostra sententia Iosephus, cui argenteus est idem quod siclus, et siclus idem quod stater aut tetradrachmon. Si quis animi gratia iocari vellet, dicere posset, Iudam illud fugitivum argentum, de male profuso unguento speratum, retrahere voluisse: sicut Evangelista narrat, eum inde occasionem arripuisse consultandi de proditione Domini. Cum enim unguentum illud potuerit vendi 300 denariis, Iudas, qui gestabat pecunias, et quasi quaestor Domini erat, sperabat, si accepisset illos 300 denarios, se ut minimum tertiam partem inde suffurari potuisse: ut maxime duas tertias in pauperes, aut alioqui in quotidianos usus Christi erogasset. Quare ut damnum ex profusione unguenti acceptum sarciret, vendit Christum 30 tetradrachmis: hoc est, circiter 120 denariis, quae erat paulo maior summa illa amissa. Sic ille praeclarum lucrum fecit. Argentum et aurum posita synecdochice materiali causa pro opere, saepe significat idola, aut etiam vasa argentea et aurea.

ARIDA, pro terra: iuxta Regulam, Quod accidentibus valde propriis res ipsae notentur: de qua infra suo loco. Terram enim dicunt Physici, esse omnium elementorum aridissimum et siccissimum. Arida anima dicitur homo, aut corpus, quod nullo commodo victu rigatur, Numer. 11. Ossa mea sicut cremium aruerunt, Psalm. 102. Ibidem: Aruit cor meum, et sicut foenum arui. Perspicuae alioqui sunt metaphorae, aliquid aut aliquem arere, vel arescere: aut contra virere, et florere.

ARIEL, 2. Samuel. 23, et 1. Par 11, significat viros fortissimos: quasi dicas, Leonem Dei. Sed Isaiae 29, Circumuallabo Ariel, ipsam Ierosolymam significat: vel quia illa fuit antea Leo Dei omnes debellans, vel quia sibi eam Deus debellandam sumpserit.

ARGUERE et CORRIPERE, aut increpare, significat monere et obiurgare: ut Isaiae 29, Arguentem in porta supplantant. Proverb. 9, Argue sapientem, et diliget te. Aliâs confutare aut convincere: ut Iohannis 8. Quis arguit me de peccato? Alias etiam gravi castigatione aliqua et poenis affligere significat, praesertim cum Deo tribuitur: ut Psalm. 6. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: id est, punias aut castiges. Argumentum rerum non apparentium, dicitur esse fides: id est, id quod nos persuadet, et veluti coarguit ac convincit, res illas non apparentes vere nobis contingere debere, certasque ac ratas esse.

ARMA, pro omni genere teli aut violentiae hostilis nonnunquam accipitur. Iob 20. Cum fugeret ab armis ferreis. Genes, 49, Arma iniquitatis in habitationibus ipsorum. Sic ponitur angustior vox pro latiore. Aliquando adhuc generaliorem significationem haec vox recipit, ac simpliciter instrumenta denotat. Roman 6, Exhibere membra sua arma iniustitiae, et arma iustitiae: non tamen sine causa, aut emphasi, sic ibi haec vox usurpatur. Contra etiam pro angustiori non raro usurpatur. ut 1. Sam. 20, Tradidit Ionathas puero arma sua: id est, arcum et pharetram. Dies armorum, pro pugna ac praelio. Psalm. 140. Qui operis caput meum in die armorum: id est, me protegis in summis periculis. Armabitur populus meus ad sermonem tuum: pro, constituo te summum gubernatorem post me, tempore belli ac pacis.

Arare bove et asino est, non adhibere modum ac rationem in agendo, non servare aequabilitatem et iustitiam. Deuteron. 22. Nisi arassetis vitula mea, etc. Iudic. 14. id est, nisi sponsae meae opera abusi fuissetis. Supra dorsum meum arantes produxerunt sulcum, Psalm. 129. id est, sine modo ac fine afflixerunt me. Nunquid omni die arabit arans, ut serat? Isaiae 28. id est, Sicut agricolae servant tempora et proportiones actionum: sic et Deus faciet in affligendo, monendo et parcendo. Arantes iniquitatem, et seminantes perversitatem, metent illam: id est, malorum conatuum ac factorum mala praemia accipient. Sic et Oseae 10. Ibidem, Arate vobis arationem: id est, cogitate diligentius, instituite melius actiones vestras.

ARRHA, et Arrhabo: vide in voce Pignus.

ARTIFEX alicuius rei, perspicua phrasis est. Dicitur autem etiam Artifex destructionis Ezech. 21. Tradamque te in manus virorum incipientium artificium destructionis, vel fabricatorum interitus: id est, qui periti sunt perdendi. Cuiusmodi solent esse milites plerique omnes, mera pernicies regionum. Artificii opus Exod. 26, pro opere artificioso, aut quale peritus ertifex efficere solet.

ARUNDO, per metaphoram leves ac vacillantes, dubiaeque fidei homines, praesertim doctores, significat. ut 1. Reg. 14. et Matth. 17. Luc. 7. Quia arundo, ut debilis, et satis eminens frutex, facile violentiae ventorum cedit, ac vel levi aura agitatur: sicut et fluctus maris, quorum etiam instabilitate Scriptura pingit inconstantiam et dubitationem hominum in religione.

Baculus arundineus, simul et infirmum et noxium auxilium significat: quia et facile frangitur, et fragmenta eius quiddam acutum habent, sicut et vitrea fragmenta. Si tali fulcro innixus fueris, non tantum frangetur illud, atque te non substentabit, sed sua sustentatione opeque destituet: simulque etiam inclinante et ruente in ea fragmenta corpore mox te graviter sauciabunt. Sic auxilium Aegyptiorum, qui volebant Iudaeis contra Babylonios succurrere, baculus arundineus vocatur 2. Reg. 18, Isaiae 37. Ezech. 29. Quassata arundo, afflicti et contriti homines vocantur: propterea quod, licet arundo sit per sese imbecilla ac fragilis, multo fit imbecillior, si concutiatur aut frangatur. Tales filius Dei non perditurus, sed sanaturus dicitur, Isaiae 42. Sunt vero tales, quos lex Dei aliaeque calamitates monstratis peccatis ac ira Dei veluti malleus quidam conterens petras confringit ac comminuit, quibus non ulteriori contritione, sed sanatione opus est. Fenae arundinis, id est in arundinetis et plaudibus habitantes, ut sunt crocodili, et alii dracones aquatici, vocantur tyranni et seductores,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.