Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 346 --

667/668 commode coquentis alimentum, quem alioqui κίττην vocant. Mollis sermo est adulatorius, aut alioqui blandus, quod et prius indicavi. Hinc Proverb. 2 dicitur adultera et scortum mollire sermones suos: id est, mollissime cum suo amasio lo qui. Et Psalm. 55, Leniora fuerunt butyro ora eius, cum habeat bellum in corde: et molliora fuerunt oleo verba eius, cum sint spicula, aut potius stricti gladii: id est, verbis suum amorem et lenitatem simulant, cum in corde pessima meditentur, et moliantur. Contra Iob 40 dicitur de illa feroci belua Leviatan, Non loquetur tibi mollia: id est, non blandietur tibi prae metu. Aliquando tamen mollis sermo accipitur etiam in meliorem partem, cum vera quidem ac utilia dicuntur, sed tamen verbis lenioribus et citra asperitatem ac contumeliam. Proverbiorum 15, Responsio mollis frangit iram. Et 25, Lingua mollis frangit ossa: id est, sermo lenis et prudenter adhibitus flectit iratos, et diluit gravissima crimina aut causas irarum, ipsosque violentissimos conatus iratorum.

MOMENTUM, est brevissimum tempus, quodetiam Latinis authoribus notum et usitatum est: Graece ἄτομον , quasi dicas, indivisibile tempus, ob summam brevitatem. Sed nonnunquam significat etiam quandam circumstantiam rerum, aut occasionem, cum illo brevissimo tempore coniunctam, et quae ut subito sese offert, ita etiam subito evanescit aut praeterit. Act. 1. Non est vestrum nosse tempora, aut momenta temporum. tametsi id obscuritatis versoris culpa acciderit, cum in Graeco sit simpliciter καιρὸς , id est, tempus, cum aliqua opportunitate coniunctum. Idem lapsus est etiam 1. Thessal. 5 1. Corinth. 15 describitur, quod sit momentum in momento, in ictu oculi, in ultima tuba. canet enim, et mortui resuscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. Nunc de phrasibus huius vocis dicamus. Momentum est in furore eius, Psal. 30. pro, brevissima est eius ira erga poenitentes. Sic et Paulus inquit 2. Corinth. 4, Momentanea levitas afflictionis nostrae auget aeternum pondus gloriae. Ad momentum se ab scondere, Isaiae 26, scilicet donec pertranseat afflictio. Sic et Deus dicitur ad momentum abscondere faciem suam, cum ad breve tempus nos affligi, et impios furere patitur: Isaiae 54. Quae locutio convenit cum illa, Modicum me non videbitis. Pavere ad momenta, Ezech. 26. id est, iugiter, assidue. Iuxta parvum momentum, Esdrae 9, Et nunc iuxta parvum momentum fuit misericordia a Domino: pro, subito ac repente misertus est nostri Dominus. Numer. 16. Et consumam eos quasi momento. Exod. 33. Momento uno ascendam in medio tui, et consumam te, id est, subito, repente.

MONS, per metaphoram et alios tropos habet varia significata in Sacris literis: parit et alioqui varias phrases ac Hebraismos, de quibus compendio agam. Primum per metaphoram significat regna ac imperia: ut Hierem. 51. Ecce ego contra te mons pestifer (aut perdens) dicit Dominus, qui dissipas universam terram: et extendam manum meam super te, et devolvam te de petris, et tradam te in montem confusionis. Sic vocat Babylonem, licet fuerit in plano sita, ob altitudinem dignitatis et potentiae, qua, sicut praealtissimus quidam mons, super reliquas civitates et populos eminuit . Montem autem combustionis vocat, alludens ad montem cuius sylvs exuritur. Sic et impiorum tyrannorum regna, ob perpetuas aliorum direptiones et spoliationes, montes praedae vocat Psalmo 76, dicens de monte Syon aut Ecclesia: Illustris es tu, et magnificentior montibus praedae: id est, regnis iniuste grassantibus, et latrocinantibus in debiliores. Sic Isaiae secundo dicitur adfore diem Domini contra omnes cedros, et omnem montem excelsum: id est, quo velit litigare cum eis, arguere et castigare omnes homines: nisi malis de tumidis ac securis intelligere. Sic et regnum Christi admodum crebro mons dicitur, ut Isaeae secundo, et Micheae quarto, In novissimo dierum erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, elevabiturque supra colles, et confluent ad eum omnes gentes. De eodem quoque monte aut regno De dicitur Isaiae 11 et 65, quod nullae ferae ibi nocebunt, inquiens: Non nocebunt neque laedent in universa monte sanctitatis meae, quia repleta est terra scienti Domini. Mons, aut Collis potius Syon in Hierusalem fuit admodum celebris: quia ibi fuit civitas aut [?: ] David, ibi et tabernaculum, cultus et tractatio verbis Dei. Quare crebro mons vocatur sanctus, aut sanctitatis item mons Domini, ac per metaphoram vera piorum Ecclesia, in qua est verus cultus et ministerium verbi, in qua favor Dei, remissio peccatorum, et denique Deus ipse habitat: qua de causa etiam Domus Domini dicitur. Isaiae quarto, Et creabit Dominus super omnem habitationem montis Syon, et super omnem coetus eius nubem per diem, et flammam ignis per noctem. Psal. 48, Laetabitur mons Syon: id est, incolae eius, seu pii. Psal. 3, Exaudivit me de monte sanctitatis [?: ] id est, ex Syon, ubi erat tabernaculum et propitiatorium, ubi Deus se habitaturum et exauditurum [?: p- ] serat et quo omnes orantes respicere iusserat. Sic Ps. 43 petit se reduci in montem sanctum: id est, in arcem Syon, ex suo exilio, ut ibi Deum recte colat cum aliis piis, ubi erat sedes ministerii ac cultus. Sic dicitur Ps. 121, Levabo oculos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sic et Daniel. cap. 9 dicit, se orasse pro monte facto Domini: id est, pro instauratione Hierosolymae templi ac cultus, atque adeo verae Ecclesiae. Regnum Christi sub similitudine montis hisce verbis Psal. 68 describit Mons Dei, mons Basan, mons gibbis aut collibus [?: -mens ] , mons Basan: quare exilitis aut insolescitis [?: ] montes gibbosi? Hic est mons Dei, in quo ei complacuit habitare: utique Dominus habitabit in eo in perpetuum: id est, est pinguis et pascuosus sicut mons [?: ] et ita etiam collibus ornatus: eoque cultui et habitationi hominum aptus, non arduus, non praeceps. Intelligenda autem sunt per metaphoram haec omnis spiritualiter. In Psal. 15 et 24 quaerit David, Quis habitabit in monte Domini? et mox pium hominem a suis [?: ] ctibus describit, ubi necessario per montem Deum intelligit regnum eius, vel hoc militantis Ecclesiae, [?: ] illud triumphantis et regni caelorum. Sic vocatur Ecclesia mons Domini, etiam Isaiae 56, Hos inquam [?: ] cam in montem sanctum meum, et exhilarabo [?: eos- ] domo orationis meae: id est, recipiam eos in meum spiritualem populum, et intimam curam. Montes [?: ] dicuntur superbi ac tum entes de sua operum [?: ] ut cum Isaiae 40 dicitur praecursor Domini praeparaturus viam Domino, clamado omnem carnem esse [?: ] gramen, et omnem eius iustitiam esse sicut florem et nidum: id est, praedicando severissime contritione simul vero praedicitur, quod omnis mons [?: deprim- ] et vallis exaltabitur, ut sic via Meschiae [?: praepar--- ] id est, tum superbi ac securi, qui stant suae iustitiae [?: ] erecti sicut montes, deprimentur et prosternentur [?: ] et suorum peccatorum agnitione: tum contra nimis [?: ] tritione depressi, ac veluti desperabundi, qui [?: qu- ] profundis miseriarum iacent salutari [?: common- ] agni peccata mundi tollentis erigentur. Sic [?: po- ] [?: ] excelsos cedros et montes Isaiae 2 exponere.

¶ A'montibus variae hypotyposes et similitudines et etiam prosopopoeiae petuntur in Sacris: ut Psal. [?: ] Flumina plaudant manu, simul montes exultent [?: ] iubilent. Sic enim ibi Psaltes omnia invitat ad [?: ] ciam, propter adventum et iudicium Domini. [?: ] Isaiae 55. Siquidem cum laeticia egrediemini, et cum [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.