Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 341 --

657/658 Misericordia et veritate expiatur iniquitas, Proverbiorum decimosexto : id est, conversis beneficentia sincera leniuntur poenae temporariae, debitae iniquitati. Saepe enim praemia et poenae suis causis efficientibus, bene aut male factis notantur, ut sic iniquitas suam poenam indicet. Misericordia mea Deus, Psal. 144. id est, fons omnium beneficiorum et bonorum quae mihi contingunt: sicut et arx nostra, ibi et alibi vocatur. Duplicata igitur figura hic est. Primum, quod misericordia pro misericorditer facto ponitur: sic causa notat effectum, et vicissim effectus suam causam: nempe beneficium ponitur pro suo authore Deo. Deus est misericordia: id est, largitor beneficiorum. Sic et 2 Paralipomen. 6, Recordare Deus misericordiarum Davidis: id est, promissionum misericorditer factarum Davidi. sicut saepe ibidem repetitur, Custodi ea quae locutus es Davidi patri meo: non misericordiarum aut bonorum operum quae David fecit. Passiva, non activa significatio est: nempe misericordia passa, non facta a Davide. Deus misericordiae aut benignitatis meae: id est, qui mihi benigne facit, Psalmo 29 bis ponitur, et saepe alias. Deus multus misericordia et veritate: id est, valde beneficus et verax. Sic in voce ELEEMOSYNAE diximus, eam misericordiam significare, misericordem et beneficum. In misericordiis reducere, Ieremiae trigesimoprimo: Cum fletu ibant, scilicet in exitium: sed cum misericordiis adducam eos, id est, benigne et multis beneficiis ornando reducam eos. Misericordia et veritas crebro coniunguntur, tum de Deo, [?: -um ] et de hominibus probis loquendo. Significat autem synceram, constantem et veracem benignitatem, ac beneficentiam. Psal. 100. In seculum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Et Psalmo 92, Bonum est annunciare misericordiam tuam, et veritatem tuam in noctibus: id est, perpetuo celebrare tuam beneficentiam, et infallibiles promissiones. Psalmo 138, Celebrabo nomen tuum super misericordia tua, et super veritate. Psalmo octuagesimo quinto alia quadam ratione istae duae voces aut res coniunguntur: Misericordia et veritas sibi invicem occurrerunt, ac iustitia et pax sese invicem osculatae sunt: veritas de terra germinavit, et iustitia de caelo prosperit ubi misericordia gratuitum Dei favorem aut commiserationem erga nos peccatores indicat: ei occurre [?: ] debet vera contritio et fides, veluti a nobis veniens: quod cum fit, fides adfert nobis iustitiam, qua iustificati pacem habemus. quasi diceret: Deus caelitus offert misericordiam, eam nos vera fide apprehendere debemus. Suprâ in voce Iustitiae accommodavi hoc dictum ad iustitiam novitatis, et etiam ad externam seu politicam iustitiam ac pacem. Auferre misericordiam ab aliquo: pro, desinere eius misereri, desinere ei benefacere. Psalmo 89, Misericordiam meam non auferam ab [?: -o ] neque mentiar in veritatem meam: id est, promissam misericordiam et beneficentiam constanter ac veraciter ei pergam praestare. 1 Regum octavo: Deus custodiens pactum et misericordiam servis suis, qui ambulant in conspectu tuo in toto corde suo: id est, [?: per- ] eis secundum promissa benefacere. Sic misericordiam [?: ] abere, Psalmo decimoseptimo: Genesis 24. Item, [?: -quere ] misericordiam. Rhut. 2, Non dereliquit misericordiam suam cum viventibus et cum mortuis: id est, [?: ] tantum cum viverent, benefecit eis, sed et mortis perrexit esse beneficus. Item, Excindere misericordiam, 1 Samuelis 20. Dare veritatem et misericordiam: id est, praestare benignitatem promissam Iacobo et Abrahamo Sic mittere misericordiam, Psalmo 57. pro, misereri, praestare beneficia. Ieremiae decimosexto : Non dabo vobis misericordiam. Contra Ieremiae quadragesimo secundo: Dabo vobis misericordiam, et miserebitur rex vestri. Lucae 11, dare interiora misericordiam, significat ex animo fieri aut esse misericordem et beneficum, ut in voce Eleemosyna prolixe exposui. Diligit Deus misericordias, aut benignitates: pro, libenter benefacit. Non loquitur de nostris operib. aut meritis, sed de suis gratuitis beneficiis, Mich. 7, inquit enim: Quis Deus sicut tu, condonans iniquitatem, et dissimulans peccatum reliquiis haereditatis suae. Non retinebit perpetuo iram suam, quoniam diligit misericordias ipse: Reversus miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnes iniquitates nostras. Observandum igitur est, ne hic et alibi Evangelica dicta ad legem, opera ac merita, a gratia trahi ab adversariis patiamur. Sic paulo ante dixi de misericordiis Davidis, Facere misericordiam pro benefacere, 1 Samuelis 15. Tu fecisti misericordiam cum populo, quando ascendit de Aegypto. 2 Par. 1. Tu fecisti cum Davide patre meo misericordiam magnam: id est, valde benefecisti ei. Genesis vigesimoquarto : Si facitis misericordiam et veritatem cum hero meo: id est, si serio et ex animo vultis benefici esse in dominum meum. Genesis 21 Secundum misericordiam quam feci tecum, facies mecum. Sic et Ioseph dicit ad pincernam: Facias quaeso misericordiam mecum, ut mentionem facias mei Pharaoni. Et Iacobus ad Iosephum, Genesis quadragesimoseptimo : Fac quaeso mecum misericordiam et veritatem, ne me sepelias in Aegypto. Iosuae secundo: Faciemus tecum misericordiam et veritatem. Sic Samaritanus saucio misericordiam fecisse dicitur, Lucae 10. Christus accusat Matthaei vigesimotertio Pharisaeos, quod negligant iudicium, misericordiam et fidem: id est, nec doctrinam nec vitam suam iudicent, nec sint benefici, ne fidant Deo. Facere misericordiam Dei cum aliquo: id est, ita praestantem ac eximiam sinceramque beneficentiam, qualem Deus mandat. 1 Samuelis vigesimo , et 2 Samuelis 9. Exodi trigesimotertio : Miserebor, cuius miserebor: et ex intimis visceribus commovebor, super quem commovebor. id est meo arbitrio, et non humano merito miserebor hominum, quorum mihi libuerit. Misericordiae nonnunquam adduntur Viscera, idque varie: vel praeponendo vel postponendo, vel construendo eas voces interse, vel etiam simpliciter eas per coniunctionem copulando. Danielis primo: Dedit Deus Danielem in misericordiam, et viscera aut misericordias coram principe eunuchorum. Sic Oseae secundo: Desponsavi te mihi in iustitia, iudicio, misericordia, et miserationibus aut visceribus. Lucae primo : Per viscera misericordiae, quibus visitavit nos. id est, per intimam et summam misericordiam, quae ex ipsis visceribus aut corde proficiscitur. Verum de nomine Viscerum, vel viscerali (ut ita dicam) misericordia, infra suo loco. Misericordias praecipere: id est, promittere et praestare beneficentiam, Psalmo quadragesimo secundo : In die praecipiet Dominus misericordiam suam, et nocte cantio eius erit mecum. Misericordiaam inclinare super aliquem coram rege, Esdrae nono : id est, facere ut rex eius misereatur. Praeparare misericordiam. Psalmo sexagesimoprimo: Misericordiam et veritatem praepara, quae custodiant regem: id est, tu eum tua veraci, constanti et infallibili misericordia custodito ac conservato. Sic roborari super nos misericordiam et veritatem Dei, Psalmo 117. pro solide attribui. Misericordiam protrahere: id est, large suppeditare. Psalmo trigesimo, Protrahe misericordiam tuam cognoscentibus te. Et Ieremiae trigesimoprimo: Charitate perpetua dilexi te, ideo misericordiam protraxi tibi. Recordari misericordiae. Ieremiae 2, Recordatus sum misericordiae adolescentiae tuae: id est, beneficarum promissionum et beneficiorum, quae tibi in adolescentia feci. Sic Psalmo septuagesimoseptimo Numquid obliviscetur misereri Dominus,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.