Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 333 --

641/642 vocis est, cum ponitur pro sententia aut doctrina, aut etiam pro consilio. Romanorum 11, et 1 Corinthiorum 2, Quis novit mentem Domini? id est, eius cogitationes ac consilia quis penitus perspexit? Et 1 Cor. 2, Nos autem mentem Christi habemus: id est, eius veram sententiam ac voluntatem, utpote qui ea nobis ipsemet exposuerit. Alii exponunt Spiritum: sicut contra paulo ante, spiritus hominis, pro eius mente ponitur. Philippens. 1. Et pax Dei, quae superat omnem mentem, custodiat corda et cogitationes vestras: id est, quae non satis expendi aut perspici ab humana mente potest, tuebitur, aut in summa tranquillitate et integritate retinebit ac conservabit vestra corda, ne nimium trepidetis, et anxii sitis, et a sanis cogitationibus recedatis. Postremo, vox Mens nova quadam ac peculiari significatione accipi videtur 1 Cor. 14: Si oro lingua, spiritus meus orat, mens autem seu intelligentia est infructuosa. Quid igitur? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. Et mox: In Ecclesia malo quinque verba loqui mente, ut et alios aedificem. Verum de ea significatione supra in verbo LOQUOR dixi. Notat vero ea vox in praedicto capite, mentem aut sensum seu sententiam dicentis. quae est in ipso sermone: sicut communiter dicimus, Tenes mentem meam, aut intelligis. Eam sententiam dicit esse infrugiferam: scilicet erga auditorem, si ignota lingua exprimatur. Quod igitur dicit Mente loqui, idem valet ac, intelligibiliter loqui, ita ut mens aut sententia dicentis perspici et percipi queat. Lingua autem loqui est, ignoto sermone loqui: ubi non mens, sententia aut voluntas doctoris percipitur, sed tantum sonus aut strepitus linguae. Hoc vocat etiam Spiritu loqui, orare aut psallere, ubi spiritum vocat, illud donum spiritus, nempe peregrinae linguae facultatem. Alterum vero dicit per prophetiam loquind est per explicationem Scripturae, quae solet prophetia a Paulo nominari. Luc. 1 canit D. virgo: Dispersit superbos mente cordis sui. In Graeco est proprie, cogitatione cordis id est qui sunt superbi, inflante eos ipsorum cogitatione aut persuasione sui cordis. Alii aliter exporunt. Pracingi lumbos mentis iubet Petrus, primae Petri primo: id est, animo paratum ac obfirmatum esse, ad pergendum in curriculo piae vitae, et ad omnia certamina et pericula quae piis accidunt. ubi duplex metaphora est. altera, quod menti lumbos tribuit: altera, quod praecingi vult lumbos. Qui enim iter facturi erant, [?: -ut ] alioqui aliquid gravioris operis graviter [?: peractu-i ] , accingebant sese, tum ne longitudine aut laxitate vestium impedirentur, tum ut vires corporis cingulo confirmarent, et veluti colligerent. Sic et pugnaturi, gladio et cingulo militari accingebantur. Unusquisque proprio sensu abundet, inquit Paulus Romanorum 14. Rectius: Unusquisque sit certus in sua conscientia, de eo quod sentit aut agit, ne quid dubitante [?: -ut ] haesitante conscientia agat. Possis etiam interpretari: Sit certus in sua sententia: aut de sua sententia. Corinthior. 1, Sitis coagmentati eadem mente et senentiat id est, animorum benevolentia et doctrinae unitate aut consensu coniuncti.

MENSA, per metaphoram, aut etiam synecdochem, significat omnia huius vitae commoda: sicut et Panis. Aliqui etiam ad spiritualia bona, praesertim ad verbi Dei pabulum, eius significationem extendunt. Psal. 23 praeparas cotam me mensam eregione hostium [?: meo-id ] est, tu nutris foves, iuvas ac tueris me atque [?: a-- ] omnibus bonis cumulas, invitis ac frustra contra [?: -bus ] meis adversariis. Iob trigesimosexto , [?: Re- ] mensae tuae plena pinguedine: id est, quidquid in [?: ] est propositum, est pingue: seu, Deus te non vulgariter enutriet ac fovebit, sed laute, ac valde benigne tibi praesto erit, opitulabiturque. Psal. 69: Vertatur mensa eorum coram ipsis in laqueum: et quae in pacem eorum sunt, in offendiculum. pro, omnia eorum bona ac commoda verte eis Deus in exitium ipsorum. Nam mensa nos alit, reficitque, et suo quodam modo causa vitae est, at laqueus est praesentissimum instrumentum exitii. Per metaphoram igitur hae duae voces ad omne bonum, et omne exitiale ac noxium transferuntur. Paulus Rom. 11 exponit hoc dictum, de eo quod ipsemet Meschias, Sacrae literae et vera religio versa sunt incredulis Iudaeis in extremum exitium. Prover. 9 dicitur sapientia aedificasse domum, et praeparasse mensam aut convivium, omnesque ad eam invitare: ubi mensa per metaph. aut hypotyposin salutaria praecepta notat. Isaiae 28, dicuntur omnes mensae repletae esse vomitu, et omnia loca stercore. Agit ibi Propheta proprie de erroribus sacerdotum et Prophetarum, qui suis corruptelis totam religionem contaminaverant. Sumit autem metaphoram aut similitudinem a convivio ebriorum helluonum: ut veluti per hypotyposin tanto magis rei indignitatem auditorum oculis subiiciat. id enim ipsum foedissima nausea et abominatione contaminarunt, unde summa voluptas salutarisque victus peti debebant. Mensae variae erant in tabernaculo, de quibus in Exodo prolixius habetur: praesertim vero una celebratur, in qua proponebantur panes propositionis, de qua Exodi 25 habetur. Significat autem ea mensa Christum, qui semet toties convivio, et pani ac potui vitae comparat: et a Propheta omnes sitientes ac esurientes ad eum fruendum invitantur. Parare mensam populo in deserto, Psal. 18, est, alere ac fovere eum in illa tristi solitudine, per quam eum tot annis circumduxit Deus. Porro reges, suos primarios aulicos, quibus maxime benefacere cupiebant, solebant adhibere suae mensae: ut 2 Sam. 9, David adhibet Mephiboschetum, filium Ionathae, suae mensae. Et 1 Reg. 2, iubet Salomonem alere in sua mensa filios Parcilai Galeaditis. Ideo Christus sumpta ab eo more metaphora, inquit ad Apostolos Luc. 22. Ego dispono vobis, sicut disponit mihi pater regnum, ut edatis ac bibatis super mensam meam, in regno meo: id est, sitis participes felicitatis ac omnium bonorum meorum in altera vita. Sic dicuntur multi venturi ab Oriente et Occidente, et accubituri in regno caelorum cum patre Abraham, exclusis filiis regni caelorum: id est, carnalibus Israelitis, et omnino iis qui se vel maxime ad regnum caelorum pertinere arbitrantur. Sic Luc. 14 exclamat quispiam de turba: Beatus qui comedet panem in regno caelorum. Sed de hac re aliquid in voce PANIS. Mensae numulariorum fuerunt in templo et foro, sicut et nunc sunt in magnis urbibus, ubi vel commutatio, vel transcriptio, vel etiam ad foenus erogatio pecuniae fiebat. Sic igitur etiam in templo erant, ut volentes pecudes ad sacrificia emere, haberent in promptu pecuniam, sed maximo foenore acceptam. Eas igitur mensas Christus in templo subvertit, et ad eum morem alludit Luc. 19 inquiens: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris exegissem illam? Solebant enim mensarii illi a quibusvis accipere pecuniam minorib. foenorib quam quantis illi porro eam extrudere poterant, ut interea id lucelli illis decideret Non tantum igitur dabant in illis mensis pecunias ad maxima foenora, sed etiam accipiebant ad parva, M nistrare mentis. Act. 6. Non est bonum, vos relicto sermone Dei, ministrare mensis. i. occupatione distribuem di victus et eleemosynarum pauperib. impediri in praedicatione verbi Dei. Mensa Domini despecta est, Malach. 1. Aliqui, per mensam altare significari putant: inter quos et Kimhi est. Hinc Papistici seductores tuentur suam depravationem, 1 Corinth. 10, quod ibi mensam pro altari interpretantur. Verum mendacium est nimis palpabile. Clare. n. Paulus ibi de conviviis Sacris agit, et dicit comedentes accumbere:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.