Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 39 --

53/54 robustiores fieri, et veluti reiuvenescere. Agnata huic voci vide supra in voce Ala.

AQUILONIS venti natura notatur Proverb. 23. quod fugiat nubes et pluvia, omniaque serenet et siccet.

ARANEAE tela notatur vanitas humanorum conatuum: pravitas autem, collatione ovorum basilisci. Isaiae 59. Addit autem ibidem propheta explicationem huius utriusque similitudinis aut parabolae: quem locum attentius considera.

ARBITRARI verbum, iudicare aut opinari significat. Sed Rom. 3. vertit Vulgata et Erasmus, verbum λογιζόμεθα , Arbitramur hominem gratis iustificari: cum sensus sit, sicut Theophylactus eum exponit per συλλογιζόμεθα , ratiocinamur, colligimus, concludimus, etc. Significat enim certam conclusionem, ex praecedentibus rationibus sumptam. Sic et cap. 6. inquit: Sic et vos λογίζεσθε , colligite, aut certe statuite, mortuos esse peccato. Vulgata habet, Existimate, nimium obscure et dubie significantissimum verbum reddens. Arbitrari rapinam, Phil. 2, Qui cum in forma Dei esset, non est arbitratus rapinam, esse aequalem Deo: id est, non est abusus eo ut rapina, non invasit eum honorem ut solent raptores rapinam cupidissime occupare. Arbitrari verbum crebro id significat, quod adiunctum nomen: ut, Arbitrari rapinam se esse aequalem Deo, Philip. 2. pro rapere id sibi, aut instar rapinae usurpare, eove pro libitu abuti. Sanguinem testamenti arbitrari prophanum, Hebr. 10. pro, prophanare sanguinem. 2. Petr. 3. Longanimitatem Domini arbitremini salutem: id est, utamini ea in vestram salutem, et non in exitium, ut impii, ad stabiliendum suum Epicureismum. Huc et recte referri posse videntur sequentia exempla, Arbitrari aliquem honore dignum: pro, honorare. 1. Tim. 6. et 1. Thess. 5. Arbitrari aliquem ut hostem: pro hostiliter cum eo agere. 2. Thess. 3. Arbitrari omne gaudium: Iac. 1. Fratres, omne gaudium existimate aut arbitremini, cum inciditis intentationes diversas: id est, plene gaudete de cruce, persequutionibus et probationibus. 1. Tim. 1. Arbitratus est me Dominus fidelem: id est, reipsa talem me effecit. Ratio huius loquutionis est, quia iis quae per rapinam consequimur, temere ac pro libitu abutimur: at contra, quae magno precio aut sudore consequimur, iis parce fruimur, perinde ferme ac si non essent in nostra potestate. Convenit cum hac phrasi loquutio Germanica, cum abutentibus quapiam re, dicimus: Opinor te eam furatum esse, aut certe reperisse, vel etiam lusu acquisivisse vide et infra Rapina.

ARBOR, in Hebraeo plerunque est lignum: per metaphoram homines denotat: ut, Arbor bona, arbor mala, arbor virens, sterilis, fructifera, in loco humido aut sicco plantata, Psal. 1. Matth. 7, Matth. 3, securis ad radicem arboris posita: id est, extrema poena Dei, genti aut populo imminens. Specierum vero arboris nomina etiam magis hominum qualitates describunt: de quibus in suis locis uberius agitur. Cibi arbor Levit. 19, pro frugifera. Ibidem mandatur circumcisio novae frugiferae arboris, quae est, ut triennio primo nulli fructus ex ea ab hominibus accipiantur, postea demum quarto anno eis fruantur. Arboris dies, Isaiae 65, comparatione longaevitatis arboris describitur longaevitas hominis: Iuxta dies arboris erunt dies populi mei. Arbores idololatricae, sub quibus idola celebrantur: Pudore afficiomini propter arbores, quas concupiscitis, Isa. 1. Arbor aut lignum vitae, pro re valde salutari: Proverb. 11, Fructus iusti arbor vitae. Cur porro in Paradiso nominetur arbor scientiae aut vitae, non facile fuerit certo statuere. Aliqui putant ab opinione hominis, cui id Sathan persuaserat. Verisimilior est tamen sententia eorum, qui putant ita dici ideo quod ibi debuerint convenire homines ad celebrationem nominis divini, vereque eius noticiae ac vitae aeternae.

ARCA duplex in Sacris literis memoratur, primum arca Noe, in qua tempore diluvii divina providentia ac bonitate servatus est Noe, una cum uxore, filiis et nuribus, ut esset generis humani seminarium: de qua agitur Genes. 6. 7. 8. Eam dicunt significasse ipsam Ecclesiam Dei, in qua qui vere sunt, soli salvantur, pereunte reliqua impiorum turba in fluctibus et furoribus huius mundi. Alia fuit parva quaedam capsa de lignis Sitim facta, et auro obducta, supra quam fuit propitiatorium, et super quam arcam Deus foedere promiserat Iudaeis se habitaturum, inde eos exauditurum, illisque propitium adfuturum: quae perpetuo in sacratissimo abdyto tabernaculi aut templi asservata est. Ea describitur Exod. 25. Quomodo autem eam portare et tractare debuerint, habes in Numeris. Quomodo eam abstulerint Iudaeis Phylistaei, et mox magno malo domiti restituerint, habes 1. Sam. 5. et 6 Ea significat ipsum thronum gratiae, ubi nobis pater ille caelestis per Christum mediatorem accedendus et placandus, omniaque bona ab eo impetranda sunt.

Haec posterior vocata est Arcafoederis et testimonii, propterea quod erat pignus aut testimonium foederis, et quia Deus obligaverat se in ea aut super eam velle habitare, ibique se quaeri iusserat precibus et oblationibus. In hac vero arca nihil aliud fuit praeterquam duae tabulae, laguncula mannae, et virga Aaronis. 1. Reg. 8.

ARCTO pane, et Arcta aqua aliquem alere. 1. Reg. 22. supra exposui in voce Aqua.

ARCUS instrumentum militare notum est. Saepe autem ponitur pro omni armorum genere. Item provi aut potentia militari. Psalm. 44: Non in arcu meo sperabo. Iob 29, Arcus meus in manu mea roboratur. Sic Hebr. 3. Sic Zach. 9. Tetendi mihi arcum Iuda, implevi manum Ephraim. Et 1. Sam. 2, Arcus fortium est fractus. et saepe alias. Arcus aeneus aut chalybeus, saepe pro summa vi. Iob 20. Cum fugerit arma ferrea. Psal 18. Qui docet manus meas ad praelium. Et, Conteritur arcus aeneus brachiis meis. Arcus pro iaculatoribus. Isaiae 22. Principes tui fugerunt, simul ab arcu ligati sunt. Iaculatores enim ac sagittarii ut levioris armaturae, celerius sequuntur fugientes, praeterea suis telis a longe eos assequi possunt, eoque plures capiunt ac ligant. Gladio et arcu aliquid efficere est vi belli aliquid efficere. Gen. 48: Gladio meo et arcu meo accepiterram Psal. 39. 11. et 36, impii dicuntur tendere arcum contra pios, sed fore ut confringatur arcus eorum. ubi arcus pro eorum ipsorum potentia et malo conatu accipitur. Tendentes arcum, vocantur sagittarii aut periti sagittandi: Ieremiae 51, Isaiae 66. Arcus dolosus pro homine aut ope infideli, Hoseae 7, Psalm. 78: quia perinde hominem destituit in necessitate, aut etiam laedit, sicut pravus arcus. Arcus Dei, Genes. 9, iris vocatur: quam Deus esse voluit testem, ac quasi sacramentum ac pignus, quod nolit amplius perdere genus humanum diluvio. SAGITTA vox Arcui addatur, quia sicut re, ita etiam loquutionibus aliquando coniuncta sunt, aut certe vicina significata habent. Proverb. 25, Malleus et gladius et sagittae tuae acutae in corda inimicorum: id est, res valde laedentes. Eodem modo Psalm. 120, Lingua dolosa sagittae potentis acutae. Ierem. 9: Sagitta intensa lingua eorum. Psal. 64, Tetenderunt sagittam suam verbum amarum. Sagitta in manu potentis aut robusti, significat rem valde laedentem, aut alioqui efficacem. Psalm. 127, Ut sagittae in manu potentis ita filii iuventutum: id est, sic filii in iuventute nati patri, senes efficaces ac utiles sunt, sicut sagittae robusti hominis omnia penetrant. Sagittam et arcum alicuius redire retrorsum, 2. Samuel 1, Sagitta arcus Ionathan non rediit retrorsum: id est, non passus est Ionathan se ab hoste repelli, sed

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.