Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 321 --

617/618 quid requirere. Gen. 43, De manu mea puerum require: pro, â me eum reposce. Manus dolosa paupertatem facit, Proverb. 10. id est, homo ignavus, et fraude victum quaeritans. Sicut Paulus dicit quosdam oberrare nihil operantes, sed fraude victum quaeritantes. In cuius manu: pro, apud quem. Gen. 44. Vir in cuius manu est inventus scyphus, ipse erit mihi servus. In manu alicuius mittere: id est per aliquem. ut, in manu angeli. id est, per angelum: Act. 7. aut potius per eius ductum, seu ministerium. Sic et per manum alicuius. Levit. 8, Fecerunt itaque Iaron et filii eius omnia quae praecepit per manum Mosche. id est, per ipsum Mosen. Act. 15, Scribere per manus aliquorum: promittere literas per eos. ubi scribere, pro mittere iam scriptas literas, ponitur. Sic pro ipso homine accipitur etiam, tum dicitur Manus remissas aut languentes, et genua labantia confortare: Hiere. 23. 35. Zach. 8. 1. Sam. 23. pro, ipsosmet homines afflictos ac debilitatos. Verum ea phrasis habet quandam emphasin, et hypotyposin. Is. 56. Qui custodit manum suam, ne faciat ullum malum. id est, semetipsum. 1. Sam. 28. Fecit Dominus Davidi quemadmodum locutus est per manum meam. id est, per me. Pro officio: ut Num. 4. Hoc itaque est ministerium cognationis filiorum Gerson, et custo dia illorum erit sub manu Itha [?: -ar ] filii Aron sacerdotis. Num. 33. Egressi per manum Mosis et Aaron. id est, per eorum ministerium, ductum 1. Sam. 3, Per manum Davidis servabo populum meum. Gal. 3. Lex data est per manus mediatoris: id est, per ministerium Mosis. Pro viribus aut potentia ponitur Isa. [?: -0 ] . Nunquid abbreviando abbreviata est manus mea, ut non possit redimere? Sic dicitur Manus alicuius imminui, [?: -ut ] invalescere, aut debilitari. cum exterius ditescit et potens [?: ] , aut contra. Levit 25. Sic Iob 30, Secundum robur manus tuae adversatus es mihi. id est, tuis summis viribus. Isaiae 37. Nam habitatores earum abbreviati manum. Id est, imbelles sunt, aut alio qui debilitati. Deutero. 33. Manus eius est sufficiens, si modo tu opem tuleris ei. Ezek. 7. Et manus populi conturbabuntur. id est, vires, virtus, consilia. Sic Gen. 31. Est fortitudo in manu mea, [?: ] faciendum tibi malum. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum a dominis suis, cum fuerit facultas manui tuae ad sciendum. id est, cum egentem iuvare poteris. Actor. [?: ] Ut facerent, quaecumque manus tua et consilium tuum prius definierat facienda. id est, voluntas et omnipotentia. Vicina huic significatio est, cum ponitur pro regno. Ps. [?: ] . Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. id est, regnum et potentiam eius latissime exeundam. 2. Reg. 8. Praevaricatus est Edom de manu [?: Ie-da ] , et defecit a regno Iuda. Illa quoque significatio huic vicina est, cum pro externa potentia aut vi, vel [?: e- ] iure, vox haec ponitur, qua aliquis aliquid exterius [?: -it ] : ut cum dicitur in manu alicuius aliquid esse. qua [?: -rasi ] etiam Latini utuntur, ut Proverb. 18, Mors et [?: vi-st ] in manu linguae id est, illa potest salvare et [?: perde- ] Genes. 16, Ecce ancilla tua in manu tua, fac illi quod manum est in oculis tuis. Gen. 39. Reliquit omnia in manu Ioseph. De manu alicuius aliquem liberare. Erue e manu canis unicam meam. Psal. 22. pro, vitam meam. Deut. Non est qui liberat de manu mea. Sic Christus dicit: morapiet eos de manu mea, et patris. Exodi 2, Vir [?: --yptiva ] liberavit nos de manu pastorum. Exod. 3. [?: De-di ] , ut liberem Israelem de mavu Aegyptiorum. Hos. [?: -e ] manu inferni liberabo eos. De manu flammae liberare animam, Ierem. 47, Eruere animam de manu [?: se--ri ] . Psalm. 89. Isaiae 10, Invenit manus mea veluti [?: --m ] robur populorum: id est, viribus ac potentia mea impotentissimos populos subegi. Manus nostra [?: ex--eit ] . hoc non Deus: Deut. 32. id est, eximia nostra [?: --ia ] . Vidit quod abiit manus, quodque defecit claude derelictus: Deuter. 32. id est, quod perierit flos ac ex populi. Psal. 31. Non conclusisti me in manu inimicorum meorum. id est, non tradidisti. Pro re familiari saepe ponitur: ut cum dicitur Manus alicuius aliquid apprehendere. Similis ferme est Latina metaphora, cum manus eis aliquas militares copias significat. Manus domini: pro, quantum tua res familiaris potest. Deut. 16, Quisque offeret Domino iuxta donum manus suae, iuxta benedictionem Domini, quam dedit tibi. Posterius hemistichion exponit praecedens. Ratio autem huius metaphorae aut significationis Manus est, quod sicut vis hominis, qua aliquid agit exterius, est in manu: ita quoque in re familiari est hominis potentia et veluti organon agendi: sicut vulgo Germani dicunt, Sein vermügen. Sic et Deuter. 12, Oblationes manus vestrae. id est, de vestra substantia factas, vel quas manibus vestris offertis. 1. Reg. 10. Dedit ei munera secundum manum regis. id est, regalia, ut potest et solet rex, ac etiam decet regem facere pro consiliis. Manus peccatoris non moveat me, Psal. 36. Non'ne manus Ioab tecum est? 2. Sam. 4. id est, consilium et conatus Ioabi haec per te agit, teque instruit, te iuvat. Dan. 8. Et per intellectum suum prosperabit dolum in manu sua. id est, sua solertia feliciter promovebit suos conatus et consilia. Pro cura aut tutela: ut Proverb 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Psalm. 31. In manus tuas commendo spiritum meum. Sic Dominus dicit, Neminem pios rapturum ex manu sua, et Dei. Sic et Isaiae 3 dicunt Iudaei, perditis suis rebus, ad quemvis mediocris sortis hominem: Sis princeps noster, sit haec ruina sub manu tua. id est, tu suscipe curam afflictissimi huius regni, et reduc omnia in meliorem statum: quando quidem habes opes, quibus alas exercitum, aliosque necessarios sumtus facies. Matth. 4, et Psal. 91 dicitur, quod angeli pios in manibus portabunt. id est, singulari cura tuebuntur. 1. Sam. 17, Dereliquit vasa desuper se super manum custodis vasorum. id est, tradidit curae custodis. Gene. 39. Videns quod Dominus omnia fortunaret in manu ipsius. id est, omnibquae ipse curaret, tractaretque, dabat Deus successum. Isaiae 62. Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. id est, in singulari cura ac favore Dei eris, fiesve longe ornatissima et felicissima, qua Deus ita oblectabitur, ac te perinde semper in manibus habebit, sicut homines gratissima sibi. Pro ipsis actionibus aut operationibus hominum, aut etiam Dei crebro reperitur, tum in bonam partem pro auxilio, tum in malam partem pro castigatione, et pro quovis motu Dei in homine agente aut impellente. ut 1. Reg. 18, Manus Domini fuit super Eliam. id est, vis divina intendit ei robur corporis. Sic saepe significat spiritum impellentem aliquem ad prophetandum: ut, Manus Domini facta est aut fuit super aliquem. 1. Regum 5. cum caneret Psaltes, fuit manus Domini super eum. Ezek. 1. Et fuit manus Domini super eum. Ezek. 33, Et fuit manus Domini ad me vesperi. In hac significatione de vehementi spiritu prophetiae plerique intelligunt locum Isaiae 8. Sic dixit Dominus in fortitudine manus, et erudivit me. Melius tamen credo Vulgaris: Cum manum meam apprehenderet. acturi enim cum puero, manum eius comprehendimus: ut Tribunus nepotis Pauli, Actor. 23. Ezek. 8, Et cecidit illic manus Domini super me: id est, spiritus aut motus Dei, ad prophetandum me impellens. Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis. pro, robur et potentiam, ipsasque res gestas. Ponitur pro auxilio Dei: ut cum dicitur Deus eduxisse populum suum in forti manu, et brachio excelso. Psalmo 89. Manus mea firmabitur cum ipso, et brachium meum corroborabit eum. pro, potenter iuvabo eum. Psalmo 119, Sit manus tua ad auxiliandum mihi. Genes. 49. Roboraverunt brachia eius in manibus potentis Iacob. id est, ope et auxilio. Sic aliquando manus Dei super aliquem, pro auxilio. Esdrae octavo, Manus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.