Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 319 --

613/614 MANDO צוה Ziva, non tantum praecipere in Sacris literis significat, ut plerunque accipitur: sed etiam promitto, offero bona, atque adeo et benefacio. ut Levit. 26, Mandabo benedictionem meam vobis. et Deut. 28, Mandabit Iehova tecum benedictionem in horreis tuis. id est, promittet, dabit, aut etiam mittet Sicut et Latinis verbum Mandare, mittere significat. Sensus ergo esse posset, quod Deus benedictione suam eo tanquam famulam quandam ablegabit Psal. 44, Mandans salutes Iacob: pro efficiens, promovens et procurans. Dei enim mandare aut praecipere, est effectum dare. iuxta illud: Dixit, et facta sunt Psal. 47, Interdiu mandabit Dominus beneficentiam suam, et noctu canticum eius mecum, oratio ad Deum vitae meae. id est, cum interdiu mihi benefecerit, mox noctu ei gratias agam. Sic et Psal. 133, fraterna concordia inter alia eo quoque nomine celebratur, quod Deus ibi mandet, id est, promittat et largiatur benedictionem suam. Sic Psal. 105. Recordatus est testamenti sui in perpetuum. Et verbi quod praecepit in mille generationes: id est, promisit. sicut moxid exponitur de promissione terrae Ganaan. Sic Psal. 117, Mandavit in perpetuum foedus tuum. Sic Heb. 9. Testamenti quod mandavit nobis. in Hebr. Exod. 24, quod percussit. Graecus ergo ἐνετείλατο pro ordinavit, promisit, proposuit. Haec significatio verbi צוה mandare, etiam ideo est observanda, quia homines imperiti verba de promissionibus Evangelicis et gratuita Dei misericordia ac gratia loquentia, legaliter accipiunt, et ad nostra bona opera transferunt. Quod et in voce Retributionis faciunt, quae admodum crebro gratuitam Dei beneficentiam declarat, et in aliis plurimis, de quibus suo loco. Nonnunquam hoc idem verbum idem valet quod significo. Genes. 50, Et mandaverunt filii Iacob ad Iosephum: Pater tuus praecepit ante mortem dicens, etc. Pro, indicaverunt, significaverunt quid pater eis praecepit. Actorum decimo : Sermonem nostis, quem misit Deus filiis Israel. id est, significavit, annunciavit. Sic et Latini aliquando suo Mandare utuntur, ut Martialis inquit:
Cum leporem mittis, semper mihi Gellia mandas:
Septem formosus Marce diebus eris.
Si verum dicis, si verum Gellia mandas,
Edisti nunquam Gellia tu leporem. Ubi mandas, omnino significas aut nuncias notat. Sic de Mandatis Apostolicis aliqui Act. 15 exponunt, quod idem voleat ac bescheidt, responsum, rescriptum, instructio, non severum mandatum. Manda remanda, habetur in Vulgari versione Isa. 28. de quo loco et verbis dicetur in Praeceptum. Mandare, aut praecipere in generali quadam significatione interdum prohibere significat: quia non tantum affirmativa, sed negativa praecipiuntur aut mandantur: illa ut fiant, haec ut non fiant. Sic etiam vox Praecepti utranque speciem denotat. Sic saepe in Mose reperitur: Si quis peccaverit, et fecerit aliquid eorum quae praecepit Deus, et prohibuit. Mandatum, aut manducata testimonia, iudicia, statuta, verbum, lex, et similia, Psal. 119, et saepe alias, synonyma sunt. Psal. 2, Narrabo [?: -ut ] praedicabo decretum, vel mandatum. Dominus dicit ad me: Filius meus es tu, hodie genui te: Pete a me, ac dabo tibi gentes haereditatem tuam. ubi decretum [?: -ut ] mandatum itidem promissionem significare [?: vide-nt ] . Sic enim exponit ipsemet Psalmus, de promissione inquiens: Pete a me, et dabo tibi haereditatem, etc.

MANDUCARE, aliquando per metaphoram spiritualem fruitionem significat. ut Ioann. 6, Nisi manducaveritis carnem filii hominis: pro, fide fructum passionis carnis eius perceperitis. Psalm. 128. Laborem manuum tuarum si comedes, beatus es, et bene tibi erit, id est, si iuste tibi victum parabis. Comedere aut manducare [?: p--m ] doloris, Psalm. 127, est tenuiter et maxima cum difficultate, labore, et quasi desperatione victitare. Cinerem tanquam panem manducavi: pro, in magno dolore aut luctu existens, iacui in cinere. Manducare met et butyrum, expositum est supra in comedere, exponetur quoque infra in voce Mel. Hac supra notata metaphora volunt quidam accipi etiam manducationem corporis et sanguinis in coena Domini: sed certum est, ibi agi de externa acceptione et datione aut porrectione Christi, item de externa acceptione Apostolorum, igitur et de externa manducatione. Id enim ipsum eodemque modo edere ac bibere iubentur, quod et quo modo accipere, nempe externo opere. Nam spiritualis manducatio in mox sequentibus praecipitur, ut id alibi prolixius exposui. Matth. 11 est, quod Ioannes Baptista nec manducaverit, nec biberit: et contra, quod Christus ederit ac biberit: quem Hebraismum in Generalib. preceptionibus propria Regula exposui: quod scilicet quaedam verba sint in quadam ampliori significatione accipienda, perinde ac si aliquod adverbium intendendi eis adiectum esset. Sic igitur Ioannes non manducavit. id est, non large ac liberaliter, sed valde tenuiter victitavit seu ieiuniis semet maceravit. Christus contra liberaliter et communi more vixit, non crucians semet fame aut ieiuniis, non raro etiam conviviis exceptus, quibus non est solitus Baptista interesse.

MANE, adverbium temporis, notam habet significationem. Catachresi vero quadam crebro accipitur pro mature, cito, statim. Psalmo quinto: Domine mane audi vocem meam, mane dirigam ad te, et speculabor, id est, expectabo auxilium, veluti e specula prospectans advenientem Dominum. Sic et Psalmo 143. Mane fac me audire misericordiam tuam. Mane mane reduplicatum, sicut in Reduplicatione in Universalibus praeceptionibus diximus, alias intendit sensum, sicut et in omnibus linguis: quasi dicas, Valde mane. ut Zeph. 3, Mane mane iudicium tuum dabit lucem. id est, Valde celeriter, cito, festinanter. Psalmo 104, Mane mane succidam omnes impios terrae. id est, valde mature. Isaiae vigesimooctavo : Flagellum mane mane transibit, per diem et noctem. id est, mature, cito, tum diu tum noctu. Alias distributionem, aut etiam collectionem dierum significat. ut Exod. decimosexto : Mane mane collegerunt illud, quisque pro alimento suo. Exod. trigesimo, et Levitic. trigesimosexto. In mane et mane incendent ligna. Secundo Paralip. decimotertio : In mane in mane adolent holocausta. id est, singulis diebus matutino tempore. Aliquando etiam augmentum simul rei alicuius indies crescentis notat. Secundo Samuelis decimotertio : Quare sic es macer in mane in mane. id est, in dies magis: quod animadverto, cum mane venio te salutatum. semper igitur sequenti mane es magis macilentus, quam priore. Aliquando etiam tantum semel positum mane talem vim obtinet. Amos quarto: Afferte mane sacrificia vestra. id est, quolibet die. Psalm. 92. Annunciare mane misericordiam tuam. id est, singulis diebus. Mane surgere, et aliquid agere, pro sedulo aliquid agere. Ierem. vigesimoquinto : Et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens. Sic etiam mox ibidem: Et misit ad vos prophetas mane surgendo et mittendo. id est, mature, ac summa cura diligentiaque mittendo, vel etiam assidue ac sine intermissione. Eadem phrasis crebro in hoc propheta reperitur. Sic Zophon. 3 legitur, Verum illi mane consurrexerunt et corruperunt omnia studia sua. Mane cum sit principium diei, etiam totam artificialem diem nonnunquam significat. ut Genes. primo: Et factum est vespera et mane dies unus. Quod si quis diceret, per finem notari praeteritum tempus, inciperent diem naturalem ab ortu solis. Sed verior sententia est, quod per principium sequens tempus notetur, quodque diem naturalem ab occasu solis inchoaverint.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.