Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 313 --

601/602 et in omnia secula, Amen. id est, perpetuo ei haec eximia tribuantur, seu celebratio harum tantarum rerum. Sic et Deuteronomii trigesimosecundo legitur: Date magnificentiam Deo. Sic Psalmo octavo , nomen Dei dicitur magnificum: id est, valde gloriosum ac celebre Psalmo vigesimonono , tonitru, et porro eius verbum, dicitur esse vox Domini in magnificentia: id est, tum potens, tum et admirabile hominibus. Verba Psalmi haec sunt: Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas, vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, pro, potens ac magnifica. Psalmo 96 legitur, Decus et magnificentia est ante eum, potentia et gloria in sanctuario suo. ubi Vulgaris non male vertisse videtur, Es stehet herrlich und prech [?: ] vor ihm. Nam non raro magnificentia Dei vocatur ille quasi ornatus, aut pompa, seu splendor externus Dei, quo in visionibus apparet, ut in monte Syna factum est. Tale porro quiddam etiam invisibile de eo cogitatione percipimus. Gloria et magnificentia est opus Dei, Psalmo 3. id est, gloriosum, aut magnificum, aut splendidum. Omnia eius opera sunt valde laudabilia: utpote quae tum praestantiam aut solidam bonitatem habent [?: -um ] et admirabilem ornatum. Magnificentia gloriae, Zachariae secundo: Proiice ad figulum magnificentiam gloriae, qua appreciatus sum ab eis. id est, magnificum ac gloriosum illud precium. vocat sic per ironiam Propheta.

MAGNIFICARE, significat augere, facere crescere: idque vel re, vel noticia, vel verbis. Magnificare re, Esaiei dicitur: Filios magnos feci, et extuli: id est elevavi, educavi. Ezech. 31, Aquae magnificaverunt: id est, fecerunt crescere suo humore. 1. Reg. 1. Sicut fuit Deus tum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et magnificet solium eius plus quam solium domini mei regis Davidis. Sic et Esther 3, rex Assuerus dicitur magnificare Haman. Plurima omnino sunt huius significationis exempla. Sic etiam passive accipitur. ut cum rex Salomon dicitur esse magnificatus prae omnibus regibus: id est, a Deo potentior caeteris factus Sic et Abrahamus Gen. 24, dicitur a Deo benedictus et magnificatus: id est, magnus et potens factus. Magnificari clarorem, pro augeri, habetur de Sodomitis Genesis 19. [?: --otiria ] aut verbis magnificari, seu celebrem agnosci aut praedicari, intelligendum est, quoties de Deo dicitur. Non enim potest ipse re ipsa crescere aut maior fieri, quam [?: ] . De noticiae ergo magnificatione dicitur Ezech. 38, et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis gentium multarum. Posteriora exponunt priora, nempe quod de noticiae magnificatione agatur, quod hominus pro magno agnoscetur. Sic Num . decimoquarto, Magnificetur fortitudo Domini. id est, Dominas eam palam faciat, opere ipso hominibus exhibeat, [?: -notam ] faciat. Verbis aut celebratione [?: magnifica-tunc ] dicimus Deum, cum eum celebramus, praedicamus atque laudamus. ut, Magnificat anima mea Dominum: id est, ego tota, idque ex animo, celebro Deum. Magnificari aliquem coram aliquo, aut in oculis eius, est eum magnifieri, magnipendi. ut cum 1. Samuelis 24 dicit David ad Saulem, postquam ei pepercisset in castris: Ecce, ut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, magnificetur anima mea in oculis Domini. id est, sicut ego magnifeci hodie vitam tuam, tibique peperci, [?: ] te interficere potuissem, et pro hostilitate nostra [?: ] debuissem: sic Deus vicissim me charum habebit conservet in periculis. Magnificare calcaneum: pro, [?: ] : ut bruta faciunt, calce petitura. Metaphora [?: er- ] [?: e- ] a brutis sumpta. Magnificari fortitudine est, valde [?: ] esse. Exodi 15. Dextera tua magnificata est in fortudine: pro, pollet fortitudine, valde fortis est, seu gloriosa est ob fortitudinem. Magnificare facere. pro, [?: -dia ] facere, aut etiam superba agere. Ascendet foetor et putredo eius, quia magnificavit facere: id est, quia superbe grandibus malis afflixit Israelitas et alios. Ioel 2. Magnificare flere: pro, valde flere. 1. Samuel. 20. Flevit vir ad proximum suum, ut David magnificaverit flere: pro, caeteris magis flevit. Magnificare gloriam, splendide sese vestire. Isaiae 61. Pallio iustitiae induit me tamquam sponsus, qui magnificat gloriam. id est, qui valde magnifice ac splendide se vestit. Magnificare laeticiam, Isaiae nono . pro, augere. Magnifica misericordiam tuam, quam fecisti mecum, Genesis decimonono . pro, valde fuisti misericors ac beneficus erga me. Magnificare nomen, Psalm. 138, Quoniam magnificasti super omnia nomen tuum, eloquium tuum: id est, veram tui noticiam ac doctrinam. Alii, praeclarum reddidisti nomen tuum adimplendo promissiones tuas. Magnificare os suum, aut simpliciter magnificare, est grandia blaterare. Abdias: Nec debebas magnificare os tuum in die angustiae. id est, grandia superbe blaterare. Et Psal. 38. Dum declinat pes meus, adversus me magnificant, subintell. sermonem suum. id est, me periclitante insultant mihi. Sic et Psalmo quinquagesimo quinto , Hieremiae quadragesimo octavo : Quoniam contra Dominum magnificavit os suum. Magnificare opera, Ecclesiast. secundo : Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos: pro, magnifica aedificia extruxi. Sic initio 19. Iob. Phrasis haec etiam Graecis et Latinis non est inusitata. Sic enim Euripides utitur verbo Μεγαλυνεσθαι , in Bacchis: et Varro et Plinius, verbo Magnificandi. Magnificare salutes: pro saepe et ex praegrandibus periculis mirabiliter liberare. Psalmo decimo octavo . Magnificans salutes regis sui. Magnificare sapientiam: pro, valde sapienter agere. Isaiae 28. Hoc egressum est a Domino, qui mirificavit consilium, et magnificavit sapientiam, id est, qui mirabilis est consilio, et magnificus, aut potens sapiensque in suo opere. Magnificavi et addidi sapientiam, Ecclesiast. 1. pro, Magnifice egi, superans priores sapientia. Magnificavit, id est, superba et grandia egit ac dixit, Threnorum primo , in malam partem accipitur: Vide Deus afflictionem meam, quoniam magnificavit inimicus. Contra 1. Sam. 12. Videte quod magnifice fecit vobiscum: pro, mirabilia et salutaria erga vos fecit. In eundem sensum dicit diva Virgo, Quoniam fecit mihi magna qui potens est. id est, ingens et mirabile beneficium in me contulit. Ad magnificandum, 1 Paralip. 22, Aedificata est domus Domini ad magnificandum: id est, valde magnifice, vel splendide extructa est.

MAGIS, Μᾶλλον adverbium, non semper auget: sed aliquando tantum corrigit. 2. Pet. 1, Magis satagite fratres firmam reddere vocationem vestram: pro, potius. Non ergo semper ita comparat, ut aliquid quidem utrique tribuatur, alteri tamen magis quam alteri: sed nonnunquam simpliciter rem totam ab altero transfert in alterum. Qui Hebraismus diligenter observandus est. Exempla eius sunt haec quae sequuntur. Iohannis tertio : Sed dilexerunt homines μᾶλλον , magis tenebras quam lucem. Non est sensus, quod homines utcunque dilexerint et lucem et tenebras, sed tamen tenebras magisque lucem: verum, quod simpliciter neglecta, aut etiam prorsus odio habita luce, amaverint tenebras. Non est comparatio utrique tribuens hominum amorem, sed alteri tamen magisque alteri. verum simpliciter alteri adimit dilectionem hominum, et alteri soli adscribit. Vertendum ergo esset per Potius correct vum, non per Magis comparativum. Sic Matth. 18. Ne timueritis vobis ab iis qui trucidant corpus, animam autem nequeunt trucidare: sed timete MAGIS eum qui potest animam et corpus perdere in gehenna. Rectius verteris Potius. Dixit initio versus, Ne timeamus homines: totum ergo timorem nostrum ab hominibus ad Deum transfert. Caeterum de Hebraismo comparativi,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.