Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 298 --

571/572 scrupulositatem et superstitiositatem? 2. Cor. 3, Ubi est spiritus, ibi libertas: id est, praeter condonationem culpae ac poenae, est libera conscientia, ac iudicium rectum et expeditum de reb. divinis, non curans laqueolos observatiuncularum, caeremoniarum et traditiuncularum, ut solent serviles et superstitiosae mentes serviliter omnia metuere, et nusquam expedite ac animose de religionis dubiis iudicare, et pronunciare. Complectitur haec Spiritus S. assertio aut vindicta, etiam eam libertatem, quod libere possimus eligere quae Deus vult ac praecipit: quodque sponte, et non coacti faciamus: et denique, quod vetus Adam non amplius perinde regnet in mortali nostro corpore, nostrisque membris imperitet aut abutatur ad omne scelus. Rom. 8 habetur, rerum naturam abusui subiectam esse, sed tandem esse liberandam: quod intelligitur de ista tristi servitute, qua mali homines bonis Dei creaturis ad peccata multipliciter abutuntur. Sic et homines abusui et tyrannidi diaboli ac veteris Adami, ut servi subiecti sunt: sed tamen incipiunt per Christum paulatim liberari, et in altera vita perfecte liberabuntur.

LIBERUM arbitrium, vox in Sacris literis non reperitur, ac nec apud Latinos quidem in hac significatione sed in Ecclesia aut Theologicis scriptoribus in crebro multoque usu est. Reperitur quidem in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium mortis permittere: Id est, potestatem deligendi genus mortis. Sic Curtius 4. Liberum mortis arbitrium occupare. Septimo quoque idem ait, Milesiis liberum de Branchiadis permittit arbitrium. Sed in Theologia, liberum arbitrium non iuris libertatem aut potestatem significat, ut scilicet quis iuris vinculis sit solutus, possitque agere quod ei libeat, quam nulli creaturae Deus concessit, non etiam libertatem aut liberam potestatem in rebus adiaphoris, ac non omnino ius, sed virium tantum libertatem, ut ille de facto, non de iure sese vertere vel ad bonum, vel ad malum, vel ad res medias, aut quocunque demum libeat, nulla habita ratione iuris, possit. Voluerunt autem quidam prorsus ex Theologia explodi hanc appellationem, ut Lutherus et Calvinus: ne, cum nulla talis res amplius in homine supersit, imperiti vocis huius splendore decepti, aliquid somnient, ac in nobis superesse adhuc opinentur, quod tamen nusquam existat. Quare Lutherus substituit pro ea Servum arbitrium, quia revera servit regnanti peccato et Satanae, qui tenet hominem captivum, ad arbitrium suum, ut sessor equum sicut et August. hanc appellationem correxit. De hac igitur quoque voce aliquid breviter adiiciemus. Ista igitur nimis superba appellatio liberi arbitrii, Latinis vocib. constans, in hac quidem significatione pro virib. humanis, Latinis usitata non fuit. Venit autem in hunc usum ideo, quod Latini vocem Arbitrium, tum pro sententia, tum pro velle alicuius, tum denique pro iure, potestate et facultate usurparunt, ut Suo arbitrio aut alieno vivere, In a bitrio alicuius aliquid esse positum, et Aliquem esse sui arbitrii. Significat vero in hoc negocio Arbitrium, tum intellectum, tum voluntatem hominis, tum denique quandam etiam potestatem aut facultatem exequendi ea quae intellectus aut voluntas decrevit. Quod ego opinor Paulum vocare Rom 7. et Phil. 2, Posse et perficere. Huic porro voci Arbitrium significanti iudicium, voluntatem ac potestatem, insuper est addita vox Liberum: quae indicat, hasce vires in partem utramque sua sponte, potentia aut facultate liberas ac solutas esse, ut vel vere vel falso iudicent, vel malum vel bonum eligant. Quod (ut et antea monui) non de iure intelligi debet: (Deus enim omnes creaturas ad certas regulas astrinxit, obligavitque) sed de viribus praecipuarum potentiarum, ac de vi agendi, quod ipso opere aut facto huc aut illuc, in bonam aut malam partem, ad dexteram sinistram inclinare sese possunt, vel certem olim potuerunt. Nam id nomen integram propriem, non hisce corruptis viribus convenit. Alii arbitrium ad intellectum, liberum ad voluntatem referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem Satanae transformata: in renatis denique incipit renovari ad pristinam integritatem, ita tamen, ut ingens vis huius diabolici veneni nihilominus in vetero homine, seu quatenus homo instauratus aut sanatus nondum est, usque ad mortem remaneat, et cum renovato homine perpetuo luctetur: qua per mortem [?: aboli- ] denuo pii ad illam pristinam imaginem, integritatem [?: ] aut etiam multo praestantiorem restituentur.

LICERE, vulgo sonat ius alicuius rei agendae ac omittendae habere. Est autem id multiplex, quandoquidem iura alias res praecipiunt aut cogunt, alias res aut facta comprobant, aliquas solum tolerant: alias denique utcunque aliquando dispensant. Inde fit etiam, [?: ] haec vox varie accipiatur, et in significatione nonnihil idque non parum variet. Quare de sententia Paulini [?: -cti ] . 1. Cor. 6 et 10, (cum in priore loco inquit, Omnia mihi licent, at non omnia conducunt: Omnium mihi potestas est, at ego sub nullius redigar potestatem: et in posteriore, Omnia mihi licent, at non omnia conducunt: Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant) disputatur, qua ratione id licere dicat, quod non aedificat, quodque non [?: con- ] cit, imo quod facientem in aliena potestatem redigit [?: Scrip ] tio igitur, Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?: poti- ] non tantum proximum destruebat, sed etiam ipsum [?: ] cientem sub alienam potestatem subiiciebat: idest, [?: ] nerabat peccato, ira, ac poenis Dei. Ipsa quoque [?: ] cupiditas rerum per sese licitarum, servum facit suum sectatorem. Potuit Paulus etiam ad acceptionem [?: ] pendii et munerum respexisse, quod licet ea ratio sui muneris iuste acciperet, tamen eum danti [?: be- ] cium obligare videbantur. Aliqui illud, in alienam potestatem facientem talia redigi, intelligunt, cum [?: ] ita nimius est in contrariam partem, ut putet se [?: ] id. facere cuius contrarium aliquis ex servitute [?: ag- ] si quis putet, se obligari comedere carnes die [?: Ve- ] aut in quadragesima, aut idolothyta. Utrunque ex servile est, putare sibi non licere aliquo adiaphoro [?: ] aut contra putare se peccare si utatur. Aliqui iungunt, Sub nullius potestatem redigar: id est, non sicut mihi aliquis adiaphora ut necessaria obtrudit. Verum commodissima expositio est, quam supra in [?: ] li bertatis proposui. Altera distinctio forte est, quod [?: ] deatur Apost. loqui de quodam infimo gradu iuris [?: ] non bene dignum est uti ius vocetur: sicut et ipsa [?: ] Licentia apud Latinos male sonans, non tam verum [?: ] quam id quod sibi aliquis temere usurpat, significat. Tale ius etiamsi aliquo modo permitti videatur. et [?: ] quibusdam excusatiunculis a peccante ornari et [?: ] convestiri soleat: tamen revera omni culpa non [?: ] ut cum Deus concedit ac largitur quoque [?: licet ] carnes avium in deserto, tamen idipsum postea,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.