Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 294 --

563/564 hic non reprehendi Ethnicos, non etiam simpliciter et assertive laudari, sed collatione tantum quadam conditionaliter Iudaeis praeferri: ut descriptione verae iustitiae, umbratilis et hypocritica illa Iudaeorum iustitia refutaretur, atque ita collatione, Ethnicorum Iudaei tanto magis accusarentur. Ex hisce rationibus ac dispositione manifeste apparet, primum et secundum Caput ad Romanos nihil plane patrocinari libero arbitrio. In primo enim tantum praesentia Dei in suis operibus pene palpabilis praedicatur, quam utcunque ab effectibus et experientia ratio cinando Ethnici delibaverant: in secundo autem, tantum conditionaliter confert Apostolus sanctum Ethnicum cum hypocrita Iudaeo, non quod quisquam talis Ethnicus revera extiterit: sed ut ostendat, illam veram cordis obedientiam, non istam caeremonialem externorum membrorum, veram iustitiam esse, de qua Iudaei superbiebant. Quod non habeantur iam innatae noticiae de uno vero Deo, creatione et providenria. Quod aliqua fallacia aut seductoria lumina aut semina magis superstitionis, idololatriae, erroris et impietatis, quam verae religiositatis aut pietatis sint in homine, supra in libro de Libero arbitrio dixi, et paulo post denuo dicam: sed quod aliqua vera principia, aut noticiae unius Dei, eiusque gubernationis sint adhuc in homine, ob sequentes rationes concedi non potest. Quia Psalmus 14, teste Paulo, affirmat omnes homines esse stultos, qui ignorent, imo et negent esse unum verum Deum. Iam prima principia sunt, tum initia aut semina scientiarum, tum et singularem quandam aptitudinem homini ad eam scientiam adferunt, quantumvis exilia, tenuia, ac imperfecta esse videantur: sicut omnia principia sunt parvi quidam igniculi aut scintillae, ut inquit Cicero. Omnia semina quiddam exile et contemptibile esse videntur, et tamen revera ipsam rem totam potentia continent aut exhibent, suntque fons totius rei. Sic et ista principia esse iudicabuntur: [?: u- ] qui principia innata esse dicant, rem non parvam dicant, sed dimidium, aut etiam plus quam dimidium totius. Quare iterum atque iterum videant, quid concedant, qui prima principia divinae scientiae et pietatis homini concedunt. Secundo, quia animalis homo non percipit quae Dei sunt. 1. Corinthiorum 2. perciperet autem recte, si eius scientiae primas noticias aut principia, etiam exilia, aut tenues inclinationes ad eas insculptas haberet. Tertio, quia inter opera carnis aut veteris Adami est idololatria, quae ab uno Deo ad multa idola errore iudicii discedit ac deficit: Galat. 5. hoc innatum principium manifeste contra ista principia de uno Deo pugnat. Quarto, quia impossibile est, innata principia in omnibus gentib. latere, et sese in opus ipsum aut praxin non exerere aut proferre, quandoquidem Naturae sequitur semina quisque suae: sed omnes gentes natura ad pluresdeos, imo a vero Deo ad meras nugas, aut etiam diabolos, ruerunt. Igitur nullum tale principium de unitate Dei habuerunt, Quinto quia liberum arbitrium est non solum, quo ad bonum, mortuum: sed etiam ad contrarium malum, [?: viu--um ] ac fervens, ut supra aliquoties abunde ostendi. Primum autem et optimum opus hominis est, agnitio Dei: quare non tantum omnem vim agnoscendi verum Deum amisit, sed etiam contrariam nactus est. Sexto, quia etiam ii populi qui doctrinam de uno Deo habuerunt, subinde ab uno Deo ad plures defecerunt, perpetuo illuc sicut aqua deorsum ruentes: olim post diluvium omnes gentes, postea Iudaei, postremo Papistae, quibus Sancti revera dii quidam sunt. Non autem sic ab uno Deo ad plures proni praecipitesque ruerent mortales, si eius noticiae innata principia, naturalemve idoneitatem haberent, ut supra audivimus. Septimo, Paulus dicit, quod mundus per sapientiam [?: ] cognoverit Deum. Essent vero talia principia vel maxima hominis sapientia, ac per ea excitata, exculta ac illustrata, mundus Deum agnovisset: cum nunc omnis hominis sapientia tantum in corporalibus versetur, et in effectibus ac operibus Dei considerandis commoretur, ad ipsum vero artificem respicere prorsus nequeat: aut etiam si respicit, mos se ab eo, tamquam alieno et non ferendo obiecto, sicut cum solem aspicimu [?: -tat ] . Octavo, quia credere dicimur, non scire Deus. Scimus autem, quorum noticias innatas habemus, inde enim scientiae exoriuntur et exaedificantur. Quare non insunt principia de essentia Dei, sed sola fide ea cognitio constat. Nono, quid attineret caelitus [?: pa-cta ] doctrina, et missis doctoribus, agnitionem Dei [?: ] sollicite inculcare, si id natura esset notum? Posset profecto nos docere Philosophia et ratio veram Theologiam, ut Dialecticam, aut Mathesin, aliasue artes [?: q-rum ] principia innata habemus. Decimo, quia Scriptura pro singulari beneficio pollicetur inscriptiones legis Dei: igitur abolita est praesertim in summis et praecipuis noticiis aut sententiis: alio quin cur denuo [?: ] beretur: Undecimo, quia Paulus Rom 3. negat quiquam esse, qui natura intelligat aut exquirat Deum et Rom. 1 dicit, Nostrum cor esse ἀσύνετον , vecors, [?: caec-carens ] intellectu. Duodecimo, quia omnes pii [?: ] renati verbo, ac Spiritu sancto adiuti, toto vitae tempore gravissime sudant in perdiscenda ista ipsa [?: no- ] quod sit unus omnipotens Deus, creator providens, etc. Ergo ista noticia non tantum non est nobis [?: -ta ] , sed etiam est alienissima a nobis, contra quam nostra caro, vetus Adam, aut natur ale liberum [?: arbi- ] ex diametro pugnat, quaeque aegerrime [?: tenebrios- ] aut caecae menti nostrae inscribatur. Si et veteri [?: Ada- ] per generationem, et novo per regenerationem, [?: ] noticia esset inscripta, unde quaeso tantae [?: dubitation-- ] quantas omnibus momentis pii experiuntur in semetipsis: Decimotertio, si aliquis homo in sylva [?: ess- ] ducatus, neque unqua aut ab aliis hominibus [?: quic- ] de Deo audisset, aut terriculamenta spectrorum pepessus esset, non etiam tonitrua, aut eiusmodi alia: unde ratiocinari posset de aliquo maiori Domino: [?: ] tandem plus de Deo sciret, quam brutum? quod [?: en--- ] nunc ipsa experientia testatur in pueris, [?: neglige- ] in sylvestribus locis educatis, quos, licet impossibile sit nihil unquam de Deo audisse: tamen si [?: interrog ] Deo, quid tandem respondebunt? Quid vero [?: et- ] psi summi philosophi de hac quaestione statuerunt. Decimo quarto, nihil plane in religione licere [?: ass- ] sine manifesta Scriptura, omniaque in ea tradita esse [?: ] nos scire opus sit, est Theologicum principium. Iam [?: ] quaeso Scriptura, quae asserat ista principia. [?: Null-- ] quam reperietur. Nam primum et secundum ad [?: ] manos, non loqui de primis principiis, aut [?: innatis- ] noticiis, satis superius indicavimus et demonstravimus. At contra innumera Scripturae loca [?: repe- ] bi nobis merae tenebrae, caecitas, mendacium, et [?: ] ingnorantia Dei tribuitur. quale et illud illustre [?: est- ] mo cum in honore esset, non intellexit, [?: IUMENT- ] factus est similis. Quare et Lutherus inculcat, [?: ] nem natura non plus de Deo scire quam brutum, [?: ] nulla habet principia de Deo. Proferant ergo testimonia Scripturae, qui tantas res asserere in [?: Theologia ] [?: ] lunt. Decimoquinto: Plato in Phaedone et [?: Menone ] sensit, primas noticias communium doctrinarum [?: ] [?: ] in nobis innatas, licet adeo obscuras aut [?: oblivio- ] pultas, ut discere sit quoddam reminisci. Contra Aristoteles in fine Analyticorum, et libro tertio de anima, non minus verisimiliter ratiocinatur, esse mentem nostram veluti rasam quandam tabellam, in qua nihil

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.