Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 35 --

45/46 loquentur, et multitudo annorum notam reddet sapientiam Id est, senes longo usu fiunt sapientes, et alios docere sapientia possunt. Numeri anni, pro paucis. Iob 16: Anni numeri venient, et semitam quam non revertar ambulabo: id est, moriar, non rediturus in hanc vitam. Nisi quis velit exponere, quod anni vitae nostrae sint a Deo numerati, et determinati. Alicuius anni pro tempore vitae eius, aut etiam ipsa vita, Psal. 102. et Hebraeorum 1, Anni tui non deficient. Proverb. 5, Ne des annos tuos crudeli: pro Cave ne maritus adulterae, te iuvenem crudeliter interficiat, atque ita tibi reliquum vitae tempus abripiat. Sic annos meos in gemitibus consumpsi Psal. 31. Dierum annus pro completo, ac omnes suos dies habente anno. Vide DIES. Placabilis annus, aut beneplaciti, Isarae 61. pro, cum Deus est propitius, et ultro nos benigne vocat. Sed Retributionis annus, Isaiae 63, et Visitationis annus Ieremiae 11, et 23, plerumque intelligitur de tempore, cum Deus est iratus, et castigat. Menses, tempora et annos observatis, Gal. 4. arguit Paulus superstitiosam temporum observationem, quod Religionem ad tempora alligabant: cum Deus eam, illis Iudaicis observationibus et circumstantiis locorum ac temporum, prorrus liberasset in Novo testamento.

ANTE aliquos esse, significat aliquando, ducem esse. 1 Par 19, Sophach erat ante eos. Alia huius praepositionis idiomata in CORAM exponemus.

ANTICHRISTUS, idem valet quod, vel qui se confert Christo, aut etiam adversatur Christo. Nam αιτὶ Graecis in compositione, non solum adversationem, sed etiam quasi exaequationem et collationem denotat: sicut saepe Homero ἀντίθεος . Dicit autem Iohannes, multos Antichristos esse, vocans omnes seductores Antichristos, quia omnes sese Christo opponunt: sed tamen unum, tanquam eximium prae aliis celebrat, cui id nomen proprie vendicat. Paulus 2. Thess. 2, vocat eum ἀντικείμενον , id est, adversarium: quia Deo, Christo piis, et omni verae pietati adversetur. Epitheta alioqui et nomina Antichristi in Sacris literis sunt plurima, de quibus studiosus Lector alios consulet. Praedicitur igitur in Sacris literis, ut supra in voce ABOMINATIO dixi, venturus quidam singularis adversarius filii Dei, quem novum Testamentum, et praesertim Iohannes in sua Epistola cap. 2 et 4, vocat Antichristum. Definit autem eum ita, ut dicat, Antichristum esse eum qui neget IESUM esse CHRISTUM, et qui neget IESUM CHRISTUM venisse in carnem: id est, qui personae IESU adimatregnum et sacerdotium. quorum utrumque sub voce Meschiae aut Christi comprehenditur. Adimit autem Antichristus Romanus IESU sacerdotium, primum dum non solum eum verbumque eius audiendum esse contendit. Secundo dum eum solum pro nobis sacrificasse, aut plene perlitasse non concedit. Tertio, dum etiam alios innumeros mediatores ac intercessores nobis in caelo et in terra proponit. Regnum adimit noster Antichristus Domino IESU, dum non concedit, eum solum esse caput, gubernatorem ac defensorem Ecclesiae suae: sed et alios ei gubernatores ac capita tum in caelo tum et in terra confingit ac praeficit. Quomodo vero alio qui et in hisce et aliis omnibus partibus doctrinae Christi pontifex Romanus Christo domino adversetur, satis hoc tempore spiritu Dei, in multorum piorum scriptis revelatum est.

ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos, Ier. 46 Mich. 7. Mal. 3. pro, sicut olim, sicut priscis temporibus. Sic dicitur, A diebus antiquis, Isaiae 23. Antiqua misericordia Dei: pro, prima benevolentia, favor et beneficentia erga nos. Psal. 89, Ubinam sunt misericordiae tuae antiquae Domine, quas iurasti in veritate? id est, veteres promissiones misericordiae, favoris ac beneficentiae. Antiquorum desolationes erigent Is. 6. pro, priscas ruinas, olimque dirutas civitates instaurabunt. Ab antiquo aenigmata. Psal. 78, Loquar aenigmata ab antiquo: pro antiqua, exoleta, et quae prae vetustate pene interciderunt. Intelligit autem verba, miracula, ac benefacta Dei. Antiquus dierum, Dan. 7. id est, Deus aeternus qui numquam esse coepit, semperque ab aeterno fuit. Antiquitates caeli. Psal. 68, Qui equitat in caelis, caelis antiquitatis: id est, in sua gloria aeterna. Reges antiquitatis: pro, antiqui, prisci. Sic Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum veterem statum, modum ac morem, Ezech. 36.

APERIRE os, aut labra, saepe adiungitur verbis loquendi, grata quadam superfluitate aut tautologia, aut perissologia. Aliquando etiam, ipsam loquutionem in dicat. Exemplum prioris est Iob 32. Aperiam labia mea, et loquar. Et 33. Aperiam os meum, loquetur lingua mea in palato meo. Sic et in novo Testamento non raro usurpatur. ut, Christus aperiens os suum docebat eos, Mat. 5. Nec tamen ociose additur vox Aperire os. significat enim aliquando libere, aperte, plene aut clare loqui. Sic Paulus iubet Ephesios cap. 6, orare pro se, ut sibi detur sermo in apertione oris: id est, plena, libera, clara et efficax docendi aut dicendi ratio et facultas. Eodem sensu et causa orat David Psal. 51, Domine aperi labia mea, et lingua mea annunciat laudem tuam. sicut Latini dicunt, Pleno aut rotundo ore loqui. Et vulgo ad obscure loquentem dicitur, Aperi os: aut, Ille sane aperuit os der hatt dass maul weit genug auffgetan. Aliquando et per se significat loqui, ut Psalm. 78. et Matth. 13. Aperiam in parabolis os meum. id est, loquar parabolas. Sic Iudicum 2, Aperui ad Dominum os meum: id est, novi, promisi ei. proverb. 8. habetur: Audite me, loquar nobilia, et apertio oris mei rectitudines, et loquutio oris mei, etc. Et Ezech. 16, Nec sit tibi amplius apertio oris: pro, ut pudefias, et non habeas quod contra amplius dicas. Proverb. 24, In porta non aperuit os suum. Sic Isaiae 53. Non aperuit os suum: id est, non est loquutus, non defendit se, sed tacuit. Aperire os suum, aliquando significat gestum deridentis, sicut in multis gentibus moris est. Iob. 16. Aperuerunt super me ora. De qua loquutione in vocabulo ORIS. Aliquando etiam conatum perdendi, ducta metaphora a feris et canibus ore laedentibus, significat Psal. 22. Aperuerunt super me os suum, ut leo rugiens et rapiens. Num. 16. dicitur terra aperuisse os suum, et devorasse Dathan et Abiron. Os aperire, est dare facultatem loquendi: sicut aperire aures et oculos, restituere auditum et visum. Sic Luc. 1. de Zacharia legimus: Apertumque est os eius illico, et lingua eius, et loqueb atur, etc. Vulvam aperire, est primo genitum edere. Exodi 13. et 34. Numer. 18. et quidem in Hebraeo est Apertio vulvae, abstractum pro concreto seu participio: id est, pro aperiente vulvam. Aliquando etiam sola vox APERTIO habetur, ut Exodi 13. Significat igitur non raro Apertio vulvae, primogenitum. Liberationem aliquando Apertio significat: quia captivi carceribus includuntur, quibus in liberatione necesse est carcerem et cathenas aperiri aut resolvi. Isaiae. 61. Talis est loquutio Christi: Quodcunque ligaveritis aut solveritis in terra, etc. facta allusione ad gubernationem captivorum. Aperire Scripturas, Luc. 24, est earum intellectum explicare, aut etiam vim spiritus dare ad

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.