Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 267 --

509/510 propheta eis concionaturus, ac si peregrina, eisque plane ignota lingua loqueretur. Blanditiae labiorum, pro blando sermone: Proverb. 7. Blanditiis labiorum suorum perpulit eum. Labiorum egressio: id est, sermo, sententia, votum, promissio, aut aliud dictum. Deuter. 22, Num. 30. Omnis egressio labiorum eius in votis eius: pro, id quod voluit, ratum ac firmum votum erit. Psal. 89. Non profanabo pactum, quod egressum est de labiis meis. utrumque est promissio Dei, tum pactum, tum egressio oris. Hier. 17. Quod egressum est e labiis meis, coram te fuit: id est, tu nosti quid pro eis oraverim, petierimve. Sic et fructus labiorum, pro sermone accipitur, Isaiae 37, Creo fructum labiorum. Labiis incircumcisum sequeritur esse Moyses, Exod. 4, quod impeditae linguae, aut alio qui parum facundus existeret. Labiorum ostium custodire. pro, cavere ne quod malum verbum tibi excidat. Psal 141, Custodi ostium labiorum meorum. Sic Proverb. 10, coercere labium. et Psal. 4, prohibere labium: pro, cacere. Tale est illud Homer. Quale verbum effugit septa tuorum dentium? Praevaricatio labiorum: Prover. 12. In praevaricatione labiorum irretitur pravus, iustus autem de tribulatione exit: pro, pravi suo proprio ore ac sermone sibimet summum exitium accersunt. Labiorum prolatio, Num. 30, pro voto accipitur, quod aliquis promisit Domino. At Psal. 21, Prolationem labiorum eius non prohibuisti ei: pro petitione intelligendum est. i. nihil negasti eorum quae petiit. Labiorum proventus, Prover. 18, De fructu oris viri venter satiatur. i. effectu aut merito bono malove sui sermonis quisque frui cogitur. Idem bis diversis verbis dicit. Sermo labiorum, pro inanibus verbis: 2 Reg. 18, Isaiae 36. Dixisti, Certe sermo labiorum, consilium et fortitudo ad praelium requiritur. Sic. n. ibi impius Rapsaces deridet Ezek. et veram pietatem, preces, promissionesque Dei, quasi rex fiduciam suam in vaniss. verba collocasset, auscultans consolationes Prophetae. Omnes igitur precationes regis et populi, totamque illam ardentiorem verbi Dei tractationem, et divinarum promissionum fiduciam, qua tunc in summo periculo diligentius utebantur, verbum labiorum aut inane notant, cum ad certamen praelii requiratur prudentia et fortitudo, qua ille prorsus destitueretur, temereque rebellasset. Locutio est communis ac usitata omnibus linguis. ut cum dicimus: Non iam inani verborum strepitu, sed reipsa, virtute ac opera strenue fortiterque agendum esse. Qui verus ac genuinus loci illius sensus, a paucis est animadversus. Sic et Prover. 14, Verbum labiorum, pro ocioso verborum sonitu, sine factis existente, accipitur. inquit enim, Verbum labiorum tantum ad inopiam: pro, nisi sedulo ac reipsa laboraveris, ociosa verba te profecto non alent. Contra Psa. 17, Verbum labiorum, valde significanter ac in bonam partem accipitur. nam hac loquutione ipsamet Dei doctrina spiritualis nominatur. Sic vitulorum labia, gratiarum actionem erga Deum denotant. Labiorum vir, pro loquati et garrulo. Iob 11 Vir labiorum iustificabitur. Labium electum, pro sermone puro et selecto. i. vera doctrina, ponitur. Zoph. 3 , Tunc convertam ad populos labium electum, ut omnes invocent in nomine Domini. Labium excellens, Prover. 17. Non decet stultum labium excellens, multo minus principem labium mendax. i. sermo magnificus ac gloriosus, grandis ac regius non convenit stulto: multo minus regi sermo vanus ac mendax, quo saepe miseri ob metum, aut etiam paupertatem uti coguntur. Sed Psal. 120, Eripe animam meam a labio mendaci: ipsum mendacem ac structorem fraudum denotat. Labii profundi po [?: ] : Ezech. 3, pro peregrinae linguae hominibus poniri ait. n. Non ad populum profundi labii et gravis linguae mitteris, quorum verba non intelligas. Videtur esse allusio ad barbaram prolationem aliarum gentium, quae forte non tam in lingua ac labiis formarunt sermonem quam in ipso gutture quasi ferinum quidpiam sonarunt, aut propemodum mugierunt, vel rugierunt: sicut nunc Iudaei suum sermonem absurdissime sonant, magis in gutture quam in ore, lingua aut labiis eum formantes: cum contra olim, ut ex hoc loco et aliis Scripturae apparet, et etiam ex ipsa harmonia vocalium et literarum, mutationeque eorum intelligitur, fuerit elegantissimae et suavissimae prolationis, sicut Graeca, aut nunc Italica. Super labium ascendere, pro, esse in ore omnium, ponitur, sed plerunque in malam partem. Ezech. 36: Ascendisti super labium linguae, et obloquutionem populi. Germani eodem ferme modo, Den leuten auf der zungen lauffen dicunt. Deus dicitur Aperire labia nostra, cum nos suo spiritu ac zelo excitat et accendit ad celebrandum eum, et praedicandam doctrinam eius. Psal. 51. Domine aperi labia mea, et lingua mea annunciabit laudem tuam. Aperire labia ponitur etiam de temeraria blateratione, sine ratione et cogitatione: Proverb. 13. Labio iniquo attendere, Prover. 17 pro, aures praebere malis, iniustis, aut etiam impiis sermonibus. Labia tunc dicuntur conservare scientiam, cum vera, iusta ac salutaria loquuntur, et praesertim cum veram doctrinam propagant, eamque propugnant: Prover. 5, Malach. 2. Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem ex ore eius requirent, quoniam angelus Domini exercituum est. i. illius est cavere, ne vera doctrina intereat, sed quam latissime propagetur, et omnibus communicetur. Convenit cum hac loquutione, quod Paulus iubet veros doctores bonum depositum doctrinae custodire. Labia alicuius osculari, est, in eius summam amicitiam admitti. Nam aliis tantum pedes aut manus osculandae exhibentur. Prover. 24. Qui recte responderit, labia osculabitur. Hinc quaedam Longobardorum regina, cum ei viduae ab omnibus proceribus permissum esset, ut sibi maritum, et toti regno regem deligeret, accersivit ad se unum quendam ex principib. regni, qui cum adveniens manum eius ut subditus oscularetur, dixit: Non manum, sed faciem ipsum oportere osculari, ut Luitprandus testatur. Labium Canaan Isaiae 19, linguam Hebraeam significat. praedicitur .n. conversio Aegyptiorum, et quod loquentur lingua Canaan. i. Iudaeis sese associabunt in unam Ecclesiam, ac cum eis una veram doctrinam profitebuntur, Deumque celebrabunt. Movere labia, Prove. 16, et Iob 16, significat loqui: tametsi de matre Samuelis paulo aliter accipiatur. Labia extraneae favum stillans, Prover. 5. pro, extreme blandiuntur, seu, suavissime et mellitissime loquuntur. Assumere per labia, Psal. 16, Non assumam nomen eorum in labiis meis: pro, nec nominabo quidem eorum nomina. adeo odi idola et sectatores eorum: vel etiam in meis sacrificiis non celebrabo ea, nec pro idololatris orabo. In labiis esse diffusam alicui gratiam: pro, gratiosissime loqui, Psal. 45 de Christo dicitur. Etsi autem testentur Evangelistae, Christum habuisse singularem quandam gratiam in dicendo: tamen ibi non de prolationis gratia sed de ipsarum rerum bonitate, ac salutari et contritis cordib. doctrina, gratiss. quam Christus per se suosque erat allaturus mundo, agitur. Psal. 140 Labor labiorum ipsorum contegat eos. i. iniuriae ac violentiae quas venenatis sermonibus struunt et efficiunt, recidant in eos, sintque eis exitio. Labium, aut Labrum operire, Ezechielis 24, tanquam luctus signum ponitur. Prohibetur. n. ibi Propheta lugere uxoris mortem: ac, inter alia luctus signa, quae ei interdicuntur, etiam hoc numeratur. Et porro praedicit occasionem, et veluti omine ac similitudine suae cladis et inhibiti luctus destructionem templi, et totam vastationem populi, ut prae nimio dolore ne flere quidem possint. Quam rem declarare potest historia Aegyptii regis apud Herodotum, qui a Cambyse oppressus, et cum suis captus, cum videret filios ad caedem trahi, et filiam serviliter tractari, tacitus, sine lachrymis quievit. Sed aliquanto post, ubi vidit amicum mendicantem, flere coepit. interrogatusque de causa, cur in minori malo lachrymaret, cum maiora siccis oculis spectasset? respondit,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.