Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 264 --

503/504 ac violentissime alium sensum illorum verborum Pauli, non poterit certe illud iustificari in lege Mosis a peccatis, aliter intelligere et exponere, quam pro absolui a peccatis. pravis enim factis non novae qualitates, sed abolitio aut condonatio remedium est. Sic et epistola ad Hebraeos dicit, legem non potuisse sanctificare a peccatis, seu auferre ea, nec impetrare plenam remissionem peccatorum. Roman. 2. Non enim qui audiunt legem, iusti sunt apud Deum: sed qui legem factis exprimunt, iustificabuntur. hoc est pro iustis habebuntur. Hic videmus idem esse Paulo praestantes legem iustificari, quod iustum esse coram Deo, aut apud Deum. Erasmus vertit, Iusti habebuntur. Rom. 3, Ut iustificeris, inquit, in sermonibus tuis. De hoc supra, ex Psalm. 51. Ibidem: Ex operibus legis, inquit, non iustificabitur omnis caro in conspectu eius: id est, non habebitur iusta. Et, Iustificantur gratis per illius gratiam, inquit: hoc est, gratis a peccatis absoluuntur, Iustus enim non iustificatur gratis, et per gratiam, sed iustitiae suae merito. Quare necesse est ut intelligatur de iustificatione, qua peccator per gratiam a peccatis gratis absoluitur. Concordant his et sequentia: Arbitramur igitur fide iustificari hominem, inquit, absque operibus legis. Et, Quandoquidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, etc. ubi nihil aliud dicit, quam per fidem contingere absolutionem a peccatis, quae per legem contingere non potest. Eodem sensu constanter utitur hoc verbo et in sequentibus, ut capite 4, Credenti in eum qui iustificat impium. et capite 5: Iustificati igitur ex fide, pacem habemus erga Deum. Et, Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine eius. In sanguine Christi iustificari, quid aliud est, quam merito sanguinis Christi a peccatis absolui? Et Roman. 6. Qui mortuus est, iustificatus est a peccato: hoc est, liberatus et absolutus est a peccati imperio, ne huic amplius ad serviendum sit obstrictus. Roman 8. Quos vocavit, eos (inquit) et iustificavit. Simpliciter quidem utitur hic iustificandi verbo: verum probabilius est ut intelligamus eo sensu, quo usus est illo in tota praecedenti disputatione, quam diverso. Et eodem cap. Deus est qui iustificat, quis est qui condemnet? Ipsa iustificationis et condemnationis antithesis satis evincit, Deus est qui iustificat, idem esse quod. Deus est qui a peccatis absolvit, et iustos pronunciat. Et 1. Corinth. 4. Nullius mihi conscius sum, sed per hoc non sum iustificatus, hoc est, non ideo iustus habeor a Deo, quod nullius mihi sum conscius. Iustitia mea non constat propria innocentia, sed gratia Dei per Christum. Et cap. 6. Atque haec fuistis quidem, verum abluti estis, verum iustificati estis, verum sanctificati estis per nomen Domini IESU, et per spiritum Dei nostri. Haec omnia referenda sunt ad remissionem peccatorum, quam per nomen Domini IESU et operationem Spiritus sancti credentes fuerant consecuti. Ob hanc gratiam dicit eos a praeteritis peccatis ablutos sanctificatos, et iustificatos, quo caveant, ne denuo ad illa recurrant, et acceptam gratiam inanem reddant. Quare nihil aliud dicit, quam, Ecce iam absoluti estis a pristinis peccatis, cavete in posterum ne tale quid admittatis amplius. Et ad Gal. 2. Scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis. Et cap. 3, Ut ex fide iustificemur. Item, Quoniam ex lege nemo iustificatur coram Deo. Et cap. 5. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: nihil aliud contendit quam hoc ipsum quod ad Romanos copiosiore disputatione asseruit. Quare eodem oportet sensu accipiamus hic quoque iustificandi verbum, quo illic. Et 1. Timoth. 3 de Christo dicit, Deus manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu: hoc est, iustus declaratus et comprobatus est testimonio Spiritus. Et ille, inquit, testimonium perhibebit de me. Et ad Tit. 3, Secundum suam misericordiam `nos salvos fecit, per IESUM CHRISTUM servatorem nostrum, ut iustificati illius gratia haeredes efficeremur, iuxta spem vitae aeternae. Nec hic aliter iustificatos nos intelligit, quam quo sensu ea de re in Romanis et Galatis disseruit, a peccatis videlicet absolutos, et in gloriam filiorum Dei acceptos. Et Iacob 2. Abraham, inquit, pater noster non` ne ex factis iustificatus est, cum obtulisset filium suum super altare? Non dicit, Abrahamum per id operis iustum esse reipsa factum, cum fuerit antea iustus: sed iustum declaratum, aut comprobatum solum.

ΒΆ Hactenus utriusque Testamenti locos, in quibus verbum iustificandi usurpatur, recensuimus, et quasi in Tabella quadam visendos proposuimus: quo videat Lector, quam non abs re supra dixerim, non facile inveniri in Scripturis aliquem locum, in quo iustificare idem sit quod ex iniusto reipsa, aut mutatis qualitatibus iustum facere ac reddere: nisi quis eam locutionem eo sensu accipiat, quo Germanice dicimus, Erbe ihn mussen fromm machen: de eo qui quod male de quopia locutus est, in iudicio recantare, ac testificari faterique cogitur, quod per iniuriam male de illo sit locutus, nesciat quicquam de eo tetri sceleris. Germanis ergo [?: ] re bonum aut probum, est, eum iustum ac bonum testari et confiteri. Convenit ergo aptissime haec locutio cum Hebraismo Iustificare et Impiificare. Quare recte statuimus, in Iustificationis nostrae negocio non esse alium recipiendum verbi istius sensum, quam eum qui totius esse Scripturae deprehenditur, et quo Apostolus in hac ipsa causa tam multis locis est usus: ut scilicet idem [?: si- ] iustificari hominem coram Deo, quod, a peccatis per gratuitam remissionem absolui, ac pro iusto haberi. Ad probandam quoque (ut et hoc adnectamus) hanc rationalem aut imputativam verbi iustificandi significatione testimonium Davidis facit, Psalm. 143 Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. ubi manifestissime de iudiciaria iustificatione seu absolutione agitur, non de reali virtutum infusione, aut qualitatum mutatione. Expendatur tantum illud intrare in iudicium, et in conspectu Dei iustificari. Conspectus enim Dei, et coram Dei noticiam cognitionemve significat. Sic Roman. 3, Ex operibus legis nulla caro iustificabitur in conspectu Dei. id est, iudicio ac cognitione ipsius. Sic ibidem. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi itidem propalam rationalis aut iudiciaria, cognitionisve iustificatio proponitur. Sic et Galat. 3. dicitur, Per legem nemo iustificabitur apud Deum. [?: ] quid aliud illud apud Deum valet, quam in iudicio et cognitione Dei? Quare manifestissimum est, Scripturi cum de iustificatione agit aut loquitur, intelligere rationalem aut imputativam quandam iustificationem. Porro in hac significatione verbum Iustificare et Iustificari, synonyma habent satis plana et elegantia: ut [?: su- ] , Imputare iustitiam, Roman. 4. Quemadmodum et [?: D- ] explicat beatificationem hominis, cui Deus [?: imp- ] iustitiam. Ibidem: Ut esset pater omnium [?: credent- ] per praeputium, ut imputaretur et illis iustitia. Sed [?: ] ius iustitia nobis imputetur, nempe Christi, declarat alia dicta Rom. 8 et 10, et Philipp. 3: Non habens [?: me- ] quae ex lege est, sed Christi iustitiam: scilicet per imputationem, gratis in me transcriptam, sicut mea iniustitia aut peccatum in eum imputatione sola translatum fuit. Imputare, credere, seu fidere ad iustitiam, Rom. 4, Galatis 3, Iacobi 2: Credidit Abraham Deo, et imputatur est illi ad iustitiam. Ibidem: Porro ei qui non opera-tur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides sua ad iustitiam. Non autem sentiendum est, idem ob suam propriam dignitatem imputari ad iustitiam, sed eo quod fides apprehendat iustitiam

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.