Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 260 --

495/496 495a facta significet. Verum quod ea probatio non valeat, manifestum fit ex illo ipso loco, si modo singula eius membra diligenter velut in parallelis lineis inter sese conferantur. Sunt enim ibi duo diversa inter se collata Primum prohibitio, ne sic vivant, sicut antea: Deinde, mandatum de nova vita recte instituenda. Habet 496a igitur is locus duo contraria, nempe veterem et novam vitam: et sicut tota summa sententiae, ita et singulae uoces aptae sunt, quae per antithesin sibi invicem opponantur seque invicem illustrent. Quare sic in parallelas lineas distribuantur, ut diversarum sententiarum res ac verba sibi invicem correspondeant.
Non praebeatis iniustitiae membra vestra instrumenta ad peccandum.
Sed praebete DEO membra vestra instrumenta ad iustitiam.

Sic ibidem paulo post earundem rerum similis collatio sequitur: Sicut praebuistis membra vestra serva iniquitati ad iniquitatem, ita sistite eadem serva iustitiae ad sanctimoniam. Hinc cernitur, iustitiam hic significare oppositum eius quod in prohibitione dixerat. Ad peccandum nempe externa bona opera aut recte facta, non autem internam quandam causam potenter operantem. Nihil ergo hic locus patrocinatur iustitiae inhaerenti aut infusae, sive Osiandri, sive Papistarum. Magnam quoque huic toti doctrinae lucem ac certitudinem affert, quod passim Scriptura nostra peccata aut iniustitiam comparat ingenti debito 10000 talentorum: Christi vero meritum aut passionem, persolutioni: ac denique post applicatam passionem assimilat iustitiam nostram condonationi debiti: quia ille in hoc ipsum factus sit maledictum legis, ut nos ab eius maledictione liberaret. Quia ipse nostra peccata, ut verus Dei agnus, in suo corpore, nempe patiendo portaverit ac abstulerit, nostra castigatio totumque chirographum sit in eum reiectum, ac ipse nos suo sanguine abluerit, mundaverit, et super nivem dealbaverit. Duo videntur diversissima esse loca de Christi iustitia, qua iustificemur: alter Ioan. 16. Spiritus sanctus arguet mundum de iustitia, quia vado ad patrem. alter Galat. 2. Si ex operibus legis iustitia est, Christus est frustra mortuus. quorum summus consensus a paucis hactenus animadversus est. Omnino enim potenter evincunt, iustitiam iustificantem a Spiritu S. in utroque loco collocari in solo transitu filii ad patrem, seu in eius perfectissima obedientia, qua exinanitus et humiliatus, factus est patri obediens usque ad mortem crucis: per quam victa iniustitia aut peccato, inferno ac ira Dei, tandem gloriose ad patrem per resurrectionem et glorificationem ascendit. Quicunque igitur in operib. ac virtutib. nostris vel natura comparatis, vel etiam divinitus infusis, iustitiam, qua coram Deo iustificemur, collocat: is hanc laudem obedientiae ac passioni Christi adimens, dicit eum frustra mortuum esse. Quod Spiritus S. non admittens, laudemque hanc transitui aut passioni Christi vendicans, arguit pravas mundi opiniones de iustitia virtutum, qualitatum ac operum. Summa quoque illa pulcherrimaque harmonia duarum specie diversissimarum rerum (nempe passionis Christi, et nostrorum peccatorum remissionis) perspicue indicat et demonstrat, quidnam sit vera proximaque iustitia coram Deo: nempe illa ipsa passio, aut persolutio Christi, seu impletio legis pro nobis nostrisve debitis facta: quae quatenus nobis applicatur, nostrorum debitorum ac chirographi abolitio est. Non enim illa duo adeo diversa sunt, ut cuipiam negligentius consideranti videri queant: sed unumquid nempe Christi persolutio, aut abolitio nostri debiti. Eo ipso enim quod alius pro me soluit, suamque solutionem mihi adscribit meum chirographum aut debitum delet. Hinc est, quod Paulus exponens et confirmans veram iustitiae formam, Rom. 3, redemptionem passione Christi factam, seu iustitiam Christi nobis exhibitam, cum abolitione debitorum nostrorum tanquam unum quid arctissime coniungit, et quasi in unum cumulum commiscet ac confundit: sicut et ad Colossenses, cum chirographum nostrum dicit esse cruci affixum, proposita ante oculos hypotyposi. Quare et sicut cap. 3 et 5. Romanorum, potissimum Christi obedientiam, passionem ac sanguinem pro nostra iustitia inculcat: ita vicissim Roman. 4 praecipue urget, ipsam remissionem peccatorum esse nostram iustitiam. Epistola ad Hebraeos, et Paulus Act. 13, apte et perspicue docent, quomodo nos sanguis et passio Christi mundet aut iustificet: nempe, perinde ac illa vetera sacrificia sola expiatione, non etiam virtutum infusione mundare et purificare homines videbantur. Ostendit ergo Scriptura, quod sicut illae typicae victimae non infusione novitatum, sed translatione reatus ac poenarum, et placatione Dei videbantur iustificare: ita et huius victimae aut agni Dei sanguis nos vere (non typice, ut ille) lavet, ac super nivem dealbet, translata in se nostra iniustitia aut peccato, ira ac poenis Dei, et placato nobis caelesti patre, vicissimque suo merito in nos transcripto. Talem iustificationem, aut iustitiae ac iniustitiae, vitae ac poenae commutationem inter nos ac Christum factam, etiam Paulus 1. Cor. 5 docet, inquiens: Eum qui non novit peccatum, fecit pro nobis peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in eo. Quem locum in libello de Iustitia plenius exposui. Mirandum vero est, quenquam audere collocare iustitiam imputativam, aut fidei, aut Evangelii, in ullis virtutibus aut renovatione: cum Paulus eam describens, non tantum omne meritum nostrum inde separet, sed etiam simpliciter omnia opera, opera legis, et nos plane totos: clare docens, non operanti et impio imputari iustitiam. Quinetiam non raro istam iustitiam prorsus extra se in solo Christo et spe collocet. Hic expendatur simul et ipsum verbum imputare, quod rationalem aut cogitationis tantum, seu decreto factam communicationem, iustitiae notat: non autem aliam realem infusionem, instaurationem, aut communicationem iustitiae. sed de verbo Imputare, [?: ] pra prolixius dictum est. Caeterum quod iustitia, [?: q- ] in iudicio Dei iusti sumus, non sit infusa aut [?: inhae- ] quaedam, sed imputativa, etiam ex eo pater, quod Psalmus 43, et Paulus Rom. 3 dicit, Non iustificabitur in [?: ] spectu tuo ullus homo. Ubi cum agatur de modo [?: ] iustificationis, manifestum est, ex eo quod est [?: addi- ] In conspectu tuo, aut coram te, agi de quadam iustitia et iustificatione quae cognitione iudicis, et non rei ipsi aut virtutum existentia consistat. Nam illud coram et [?: ] spectu, manifeste iudiciariam cognitionem denotat. [?: S- ] de hac re etiam postea aliquid addetur. Verum [?: q- ] Paulus et tota Scriptura iustitiam nostram coram [?: ] proprie ipsam persolutionem Christi, aut [?: chirograph- ] debitique nostri abolitionem, et non ullam novitatem virtutum nobis infusam esse doceat, plenius in scriptis meis contra Osiandrum, et proprio ea de re [?: scripte- ] libello de Iustitia edito, ostendi. Huc adde verbum [?: ] putare alibi expositum. Nunc igitur ad alias [?: huius- ] cis phrases nondum expositas transeamus. ΒΆ [?: D- ] tari multum solet, cur ista gratuita, Christi fidei, [?: ] Evangelii iustitia, Dei iustitia vocetur. Lutherus [?: ei- ] li phrasin semper vertit, iustitiam coram Deo [?: va- ] Augustinus in pluribus locis docet, eam ideo [?: ] iustitiam Dei, quia a Deo nobis donetur: quam [?: ] iustitiae donationem valde inculcat Paulus [?: Roma- ] Posses et illam tertiam rationem adiicere, eam [?: id- ] vocari, quia sit a Christo praestita, qui non est [?: pur- ] [?: ] mo, sed simul etiam verus ac vivus Deus. Possunt [?: p- ] ro etiam aliquae non infirmae probationes harum [?: ] plicationum istius phrasis ex Sacris literis afferri, [?: ]

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.