Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 259 --

493/494 et non de essentia hominis esse somniant. Sed contrarium probavi ex Sacris literis, et piorum doctorum scriptis, in quodam libello, Vinariensi Disputationi adiuncto. ¶ Enumeravi hactenus pleraque significata vocis Iustitiae: ex quibus et contrariae vocis, nempe Iniustitiae, vis ac veriae rationes intelligi possunt, sicut et phrases eius aliis verbis ac vocib. coniunctae: ut plane superfluum sit, eadem de Iniustitia seorsim inculcare. Restat adhuc una, et ea quidem primaria, maximeque controversa vocis huius significatio: nempe, quid sit Iustitia, qua coram Deo iustificamur, aut quid Paulus in talibus locis vocet Iustitiam. Hoc enim vel maxime ad intelligendum sermonem Sacrarum literarum, et praesertim Pauli, facit, eoque nequaquam a nostro instituto alineum est. Dixi quidem hac de re prolixe in scriptis contra Osiandrum, in libello de Fide et alio de iustitia. Verum nunc aliquan to magis Grammatice de eodem disseramus, ut et Phrases huc pertinentes illustrentur, et dogma ipsum gratuitae iustitiae sit aliquanto ex ipso Scripturae sermone notius.

Quod igitur Iustitiae vox saepe imputativam iustitiam significet, prorsus extra controversiam esse debet: et testatur abunde Moyses Genesis decimoquinto , et epistola ad Romanos cap. quarto : Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad iustitiam, absque operibus. Item dicimus, quod Abrahae fuerit imputata fides ad iustitiam. Item, Signaculum accepit iustitiae. Et, Resurrexit propter iustitiam nostram, etc. De hac imputativa iustitia saepe vaticinantur Prophetae et Psalmi, quod annunciabitur gentibus, etc. Unde coniungunt crebro hanc vocem cum salute. Psal. 98. Notam fecit salutem suam, in oculis gentium revelavit iustitiam. Sed iam ad propositum scopum. Primum igitur constat, iustitiam nostram venire a Christo. Notissimum enim est, Hieremiam testari clarissime Cap. vigesimotertio et trigesimotertio , ipsummet Meschiam, qui etiam sit futurus verus ac vivens Deus, fore iustitiam nostram: eoque nominandum esse (ut ibi Propheta loquitur) Iehova iustitia nostra. Ad haec constat, Paulum quoque 1. Corinth. 1. asserere, ipsum Christum factum esse nobis sapientiam, iustitiam, sanctificationem et redemptionem a Deo. Quare fatetur etiam concilium Tridentinum, solum Christum nobis sua iustitia acquisivisse, aut meruisse iustificationem. Secundo, hic quaestio vel maxime controversa, ea potissimum est, quânam ratione Christi iustitia fiat nobis, aut nostra iustitia? Num, quia illa ipsa substantialis ac divina eius iustitia fiat nostra quoque iustitia formaliter ut Osiander voluit: vel potius ratione effectus, id est, obedientiae ac passion is suae. Verum in hoc quoque consentiunt Pontificii nobiscum, quod Christus ratione effectus, id est, obedientiae ac passionis suae, sit noster iustificator ac servator, seu quatenus exaltatus in crucem nos trahat ad se, et quatenus est granum cadens in terram, et computrescens ferat fructum multum. Quam sententiam etiam Isaias multum inculcat Cap. quinquagesimotertio: quod videlicet Meschias eatenus sit servator noster, quatenus animam suam pro nobis exponat, et vulnere ac livore suo nos sanet. Postquam autem constat, Christum ratione mortis ac passionis suae esse 494a nostrum iustificatorem et servatorem: disputatur ulterius, an ipsamet passio et obedientia sit iustitia nostra formaliter ac per sese, aut potius suo effectu: seu eatenus, quatenus ea nobis aliud quidpiam comparet, quod sit iustitia nostra formaliter, sicut Osiander docuit, et Papistae etiamnum contendunt. Ille enim volebat, passionem Christi dici iustitiam nostram, quia sit veluti precium quoddam nobis comparans, aut quasi emens substantialem Dei iustitiam, eaque nos renovans ac instaurans. Pontificii vero contendunt, nobis passione Christi acquiri et comparari gratiam aut charitatem, seu infusam quandam renovationem ac communicationem omnium virtutum, qua formaliter iusti censeamur ac simus: cui etiam suos fructus aut bona opera, ad explendam hanc iustitiam, adiungunt. Conveniunt ergo Papistae cum Osiandro in eo contra nos, quod passio ac obedientia Christi sit nostra iustitia, non ratione suae formae aut essentiae, sed effectus sui: quodque ille effectus sit quaedam infusa caelitus nobis renovatio aut instauratio. Sed in eo vicissim differunt, quod Osiander vult illam infusam iustitiam esse consubstantialem Deo: Papistae vero, esse creatum quid. Observa igitur diligenter Christiane Lector, scopum controversiae inter nos et ipsos. Monstrata ergo quaestione ac dubio nodo, reliquum est ut eum Paulus suo ancipiti gladio secet, nosque doceat quid ipse vocet iustitiam Christi, qua iustificemur formaliter, aut ut ipsa re praesenti: num ipsammet obedientiam aut passionem Christi, aut quidpiam diversum inde nobis proveniens. Pertinet enim et hoc ad intelligendam phrasin Paulinam vel maxime. Is ergo in sua praecipua Epistola, primarioque eius loco, nempe capite tertio, ubi maxime de vera Christi iustitia, qua iustificamur, agit, diligenter exponens omnes nostrae iustitiae ac iustificationis causas, ostendit nostram iustitiae formaliter esse ipsam redemptionem sanguine Christi factam, et nobis per fidem applicatam, imputatam ac adscriptam. Sic et Romanorum quinto docet, conferens, tum quid sit iniustitia hominis, nempe inobedientia: tum quid quoque sit Christi iustitia, qua iustificemur, nempe obedientiam, atque adeo sanguinem suum. Illud sane valde memorabile, et ad inquisitionem veritatis prorsus necessarium est, quod cum Paulus tam prolixe et accurate agat Romanorum tertio, quarto et quinto , de iustitia Christi, qua iustificemur: tamen eam non collocat ulla ex parte in aliqua nostri renovatione, aut infusa charitate, aliis `ue virtutibus nobis divinitus donatis. Aliam ergo prorsus a Paulina doctrina afferunt, qui iustitiam iustificantem in novitate virtutum collocant. Verum quia cum Osiandro acriter fuit disputatum, et contra Papistas etiam magis disputari necesse est, quidnam proprie sit iustitia nostra: et valde ad praesentem scopum facit, ut probemus, iustitiam Christi, qua nos coram Deo formaliter iustificemur, esse proprie eius obedientiam, nobis perfidem imputatam: ideo locum Paulinum Rom 5 (ubi iustitiam et obedientiam Christi cum iniustitia ac inobedientia veteris Adami confert) veluti per parallelas lineas deductum, quo magis illustretur, oppositis sibi invicem rebus ac vocibus diversorum membrorum per antithesin proponemus.
Sicut per unius peccatum damnatio venit super omnes:
Sic per unius iustitiam iustificatio venit super omnes:
Nam sicut per unius inobedientiam peccatores sunt facti multi:
Sic per unius obedientiam iusti fiunt multi.
493b Ex qua collatione clare cernimus, quod iustitia qua coram Deo iustificamur, aut ut iusti consistimus, et ad vitam aeternam deputamur, sit ipsamet Christi obedientia ac passio nobis divinitus imputata, aut donata: non nostra aliqua novitas, instauratio, aut infusa seu inhaerens iustitia, ut adversarii volunt ac contendunt. Osiander, ut probaret iustitiam esse quiddam inhaerens, 494b infusumque, ac in corde nostro dominans et agens, usus est inter caetera hoc Pauli loco Romanorum 6, Praebete membra vestra serva iustitiae, ad sanctificationem: quasi, iustitia, qua coram Deo iustificemur, sit quaedam vis ac causa in corde nostro existens, et per membra nostra tanquam quaedam instrumenta agens ac operans, quodque ibi sanctificatio tantum externa iuste

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.