Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 257 --

489/490 efficit, sed potius contra. Isaiae 58, Iustitia tua ibit ante: id est, patefaciet tibi aditum et transitum per omnes difficultates, conciliat tibi Deum et homines. Posset hoc dictum etiam de testimonio aut praemio iustitiae accipi. Praeter istam porro universalem iustitiam, est quoque particularis iustitia, quae cuique suum tribuere dicitur, et in contractibus ac omnino in omni officiorum communicatione consistit: sed itidem mutila est. Sic posset accipi, quod Ioseph dicitur fuisse iustus, qui noluerit traducere aut infamare suam sponsam. Est etiam iustitia adhuc particularior, in una aliqua re causave consistens, quae dici posset causae iustitia. Sic Iacob Genes. 30, Cras respondebit mihi iustitia mea: id est, meus fidelis famulatus tibi Labano praestitus, impetrabit mihi a Deo testimonium huius rectae functionis, et simul praemium. Celebratur hic iustitia tantum illius unius negocii, nempe famulaturae Iacobi erga Labanum. Sic et David Psal. 7, et alias, orans ut periculis ac difficultatibus sibi a Saule creatis liberetur, hanc unam suam iustitiam aut innocentiam praedicat, quod recte se erga eum gesserit, nec ambierit regnum eius, ac petit se iudicari aut liberari secundum iustitiam suam, et secundum integritatem suam. De eadem inquit Psalmo decimooctavo : Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum. De hac iustitia causae dicunt probati Theologi, quod bene eam Deo proponere possimus, ut motus nostra innocentia et adversariorum extrema iniustitia, dirimat controversiam, nos liberando, illos contra perdendo: sed iustitiam personae, qua coram Deo iusti, ac aeterna vita digni esse haberique queamus, neminem habere aliam praeter Christi satisfactionem per fidem imputatam. Est denique alia adhuc particularior iustitia, quae unici alicuius facti innocentia aut rectitudo dici posset. Sic Samson aliquoties dicit, Iustior ego sum hac vice Philistaeis. Sic omnes iustitiae nostrae dicuntur esse ut pannus menstruatae: id est, omnia nostra iuste facta, aut bona opera. Sic dicitur Ieremiae 22. Vae qui aedificat domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio: id est per iniurias et fraudes. Sic quoque Saul dicit primo Samuelis 24 , Iustiores me. Tu enim retribuisti mihi bonum, ego retribui tibi malum. Quod vel de tota controversia inter Davidem et Saulem, vel etiam de illa una persecutione, et Davidis abstinentia a caede Saulis interpretari posses.

Secundo: Non raro Iustitia beneficentiam aut benignitatem denotat: in qua significatione est et apud Terentium in Heauton. ubi Sostrata petit a marito sibi condonari crimen, inquiens: Mi Chreme, peccavi fateor, vincor: Nunc hoc te obsecro, quanto est tuus animus natu grandior et gravior, sit ignoscentior, ut meae stulticiae in iustitia tua sit aliquid praesidii. Psalm. 50 dicitur. Indicent caeli iustitiam eius. quod aliqui per benignitatem exponunt. Sed potest de iudiciali iustitia accipi, sicut mox dicit: Quoniam Deus iudicans ipse est. Isaiae 54 legitur, Haec est haereditas aut funiculus servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus: id est, favor, gratia simul et beneficentia. Ibidem opponitur iustitia violentiae aut laesioni. Sic et Psalmo trigesimosexto orat David, Communica benignitatem tuam scientibus te, et iustitiam tuam rectis corde. ubi idem ei sunt benignitas aut beneficentia, quod iustitia. Sic Psalmo 3. In iustitia tua libera me. et rursum Psalmo 5. Deduc me in iustitia tua, propter inimicos meos. Vicinum est, quod haec vox nonnun quam ipsa beneficia et tali benignitate profecta notat. 1. Sam. 12. Ut disceptem vobiscum coram Domino, de omnibus iustitiis Iehovae, [?: q-s ] fecit vobiscum. Sic Psal. 48 dicit, dexteram Dei plenum esse iustitia: id est, beneficam aut valde prompte [?: be- ] facere. et in praecedenti dixerat, se expectare eius bonitatem. Sic Is. 59. Propterea elongavit se a nobis iudicium, et non apprehendit nos iustitia: id est, benigna Dei liberatio, ab oppressorib nostris nos vindicans.

Tertio Iustitia aliquando notat solum istam aequitatem in externa vita, in quo significato abstractum Iustitia, nonnunquam concretum, ipsos scilicet iustos denotat. 2 Pet. 3. In novis caelis iustitia habitat: id est, iusti. Item, res factaque iusta. Psalm. 11, Iustitias deligit Deus. Sic supra exposuimus illud Isaiae, Omnes iustitiae nostrae ut pannus menstruatae: id est, iuste facta omnia bona nostra opera sunt contaminata. 1. Ioan. 2. Iustus est qui facit iustitiam: id est, iusta facta. sic forte accipiendum est dictum Christi, Oportet nos implere omnem iustitiam. id est, perficere omnia opera divinitus mihi â patre praescripta.

Quarto: Iustitia dicitur etiam praemium piae ac iustae vitae, quo quasi testimonio iustitia nostra ornatur. Sic posses accipere illud Iacobi Gen. 30. Cras respondebit mihi iustitia mea: id est, testimonium ac praemium Dei, quo meum fidele famulitium tibi praestitum exornabit.

Quinto: locutionem Iustitia Dei, negabat Osiander usquam in Sacris literis reperiri pro illa legali iustitia, qua bonis bene, et malis male facit: sed tantum pro benignitate, beneficentia aut misericordia Dei. Cum enim de legali iustitia Dei agitur, poni aiebat ipse vocem Irae, aut furoris. Sed reperiuntur plurima exempla, ubi in eo sensu vox Iustitiae usurpatur. ut Romanorum tertio : Quod si iustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? num iniustus est Deus? ¶ Porro quia supra vere dictum est, iustitiam esse obedientiam erga leges, et variae sunt leges: inde etiam fit, ut secundum diversas leges diversae sint iustitiae. Sic puto accipiendum illud Christi dictum, Sic nos oportet implere omnem iustitiam: id est, non tantum moralem, sed et ceremonialem iustitiam, accipiendo circumcisionem et baptismum (tanquam si essem immundus, lotioneque indigeam: cum immundus non sim, nisi aliena, mihique imputata immundicia) offerendo sacrificia, totamque legem Moysis implendo, dando censum magistratui, et alia omnia faciendo actolerando, quae Deus mihi iniunxit: quo sic factus sub lege, alios a lege liberem. Vicinum ferme est, quod supra hoc idem dictum exposui de singulis iuste factis: magis tamen haec posterior expositio arridet. Hactenus de significationibus Iustitiae, per sese consideratae, dictum esto. Nunc de iis locutionibus agamus, ubi haec vox aliis adiuncta, aliquid hebraismi aut obscuritatis parit. ¶ Iustitiae nostrae Deus aliquando dicitur, ut Psal. 4: Exaudi me Deus iustitiae meae. quia et iustificat nos imputativa iustitia, et praecipit, praescribit, ac efficit quoque in nobis suo sancto Spiritu iustitiam novae obedientiae: et denique eandem in nobis una cum omnibus iustis causis, actionibus et conatibus asserit et tuetur contra omnes qui eam oderunt, ac in nobis persequuntur. Iustitiae habitaculum, vel potius pascuum aut copia, dicitur Deus: quia ipse non tantum amat, probat, praecipit ac promovet iustitiam, sed etiam quia est iustificator noster. ubi habemus veluti uberrimam copiam aut pascuum iustitiae, unde ipsammet iustitiam consequemur. Dicit ergo Ieremiae 50. cap. Peccaverunt Iehovae, habitaculo iustitiae, et expectationi patrum suorum. id est, qui eos iustificavit, et a quo omnia bona expectarunt et acceperunt. Allusio autem est ad pastionem ovium, quib. nihil magis necessarium est quam commodum pascuum. Portae Iustitiae. Psalmo 118, vocatur ipsa vera religio, quae nos perducit ad veram iustitiam, seu (ut mox sequitur) ad illum angularem lapidem, ab aedificantibus reiectum, nempe Christum mediatorem. Sacrificia iustitiae, Psalmo 4. Sacrificate sacrificia iustitiae. significat offerre animum vere conversum, et veram eius obedientiam, ad discrimen sacrificiorum pecudum. Nam

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.