Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
469/470 De exercitus quoque hostilis copia, impetu, ac damnis, aliquando hac metaphora Scriptura loquitur. ut Dan. 11. Venietque veniendo, et inundabit et transibit. Et mox ibidem veluti seipsum explicans: Et post aliquot annos veniet veniendo cum exercitu magno et substantia multa, ingredieturque terras, et inundabit, et transibit. id est, transeundo per Aegyptum, vastabit ac perdet omnia: sicut solent magna flumina, cum perruptis aggeribus exundant, et omnia circumquaque obruunt. Isaiae 28 impii minas Prophetarum ista terribili metaphora propositas, deridentes dicebant, Fecimus foedus cum morte et inferno. Flagellum exundans cum transierit, non veniet ad nos. Invertit igitur Propheta, et dicit, grandinem et exundationem omnia perdituram, ut scopae, eorumque inanem fiduciam eversuram. Psal. 42, Omnes inundationes tuae et fluctus tui supra me transierunt: id est, tuae gravissimae castigationes me potissimum afflixerunt. Isaiae 25. Spiritus robustorum, ut inundatio parietis. id est, similis exundanti flumini, et parietes ac aedificia obruentis et evertentis. Nahum 1. Veruntamen inundatione transeunte consummationem faciet: pro, cum exercitus maximus pervadet totam regionem Psal. 32, haec metaphora iram Dei et etiam spirituales poenas videtur significare, cum dicit, exundationem aquarum non perventuram esse usque ad eos qui habent remissionem peccatorum, Utique in exundatione aquarum multarum ad eum non pertingent. et mox addit rationem, Quia tu es ei latibulum. Isaiae 8, haec metaphora plene posita est, integraque similitudine clarius suum sensum exhibet. inquit enim ibi Deus: Quandoquidem abhorrer populus iste ab aquis Siloe sensim defluentibus, ipso autem Rezin ac filio Romeliae gaudet: idcirco, ecce Dominus adducet super eum aquas fluvii fortes ac ingentes, videlicet regem Assyriorum, cum omni potentia sua, qui superato undique alueo suo, et egressus ultra omnes ripas suas, redundabit in Iudam, refluens et transiens, usque dum collum pertingat: futurumque est ut extensione alarum suarum impleat latitudinem terrae tuae, o Immanuel. Usitatae autem sunt istae metaphorae, et aliae figurae alludentes ad pluvias, torrentes, flumina, grandines et nives, ideo Sacris literis, et aliis meridionalib. scriptoribus, utetiam Homero ac Virg. quia ista et alia meteora in illis calidioribus regionibus sunt multo vehementiora, quam in hisce temperatioribus: sunt etiam regiones non ita planae ut in Germania, eoque torrentes et aliae aquae multo maiori impetu ac damno hominum ruunt. INVOCO verbum, apud Hebraeos Kara קרא , illam potissimum ambiguitatem habet, quod alias implorare Dei opem significet, alias concionari aut praedicare Deum et eius doctrinam, alias denique simpliciter nominare aliquem. Ex hisce porro tribus significatis varii Hebraismi exoriuntur, de quibus ordine dicendum est. Primum ergo significat implorare opem Dei, aut orare: ut Psal. 50. Invoca me in die tribulationis et eripiam te, ut glorifices me. Ioel 2. et Roman. 10. Quicunque invocaverit nomen Domini (i. ipsum Dominum) saluus erit. Quodiam vero seria invocatio Dei tum primarium quid, et quasi cor totius pietatis est: tum etiam quiddam maxime conspicuum, aut notum: ideo fieri non raro solet, ut pro tota pietate aut cultu Dei ponatur. Et si patrem invocatis, citra personarum respectum iudicantem iuxta cuiusque opus, videte ut in timore conversantes, incolatus vestri tempus transigatis: 1 Petri 1. Sic de instauratione totius veri cultus aut religionis dicitur Genes. 4. quod nato Aenosch sit coeptum invocari in nomine Domini non quod ante nulla vera religio publice floruerit, sed quod tunc multo gloriosior fulgere coeperit, quam antea obscurata religione Abelis morte. Psal. 14. IOBEL, a cornu dicitur tempus anni 50 quo cornibus singularis quaedam Musica edebatur. Eo vero anno, ordi natione Dei, non tantum servi Israelitae a suis dominis liberi dimittebantur, quod etiam 7 quoque anno fiebat: sed et omnia debita
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.