Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
465/466
potestatis, certum aliquem sensum locis Scripturae pro suo libitu tribuant, a quo deinceps nemo quantumvis meliora cernens, possit ausitque discedere. Scripturi enim semper debet immota illa Regula, Ne INTERROGARE, aliquando est consulere INTRODUCERE, et Educere, sunt ducis officia, et significant totam Imperatoriam functionem. 2. Sam. 5. Etiam cum Saul esset super nos rex, tu introducebas et educebas Israelem. id est, nihil ominus tu solus optime exercitui imperitabas. Dictum est de hac phrasi supra in Educo. INTROITUS, et Exitus, significat omnes hominis actiones, et totam vitam. Psal. 121. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. id est, omnes tuas actiones, consilia et molimina. Sed de hac quoque phrasi supra in voce Exitus, item in verbo Ingredi, disserui. INTUERI, significat non tantum diligenter contemplari ac considerare aliquid, sed etiam aliquos sequentes accuratam contemplationem animi motus. Psal. 119: Tunc non pudefiam, cum intuitus fuero omnia mandata tua. ubi Intueri, est custodire et observare mandata Dei, quin et sese verbo eius consolari. inde enim et fides, et Dei protectio nobis oritur. Sic Matth. 6: Intuemini aut respicite volatilia: id est, diligenter considerate, eorumque exemplo moveamini ad fidendum Deo. INVENIRE verbum valde multos ac diversos Hebraismos efficit, qui huic voci in sermone Latino usitati non sunt. Significat enim alias Acquirere. ut Genes. 26: Et invenit eo anno 100 hordei scilicet mensuras, in messe pro una seminata. Isaiae 19: Quasi mea virtute invenerim: pro, effecerim, consecutus sim. Qui invenit mulierem, invenit bonum. Proverb. 18: id est, consequitur. Rom. 4: Quid igitur dicemus invenisse Abrahamum patrem nostrum secundum carnem? id est, consecutum esse suis bonis operibus ac honesta vita. Proverb. 17: Perversus corde non inveniet bonum. id est, non consequetur. Proverb. 8: Ego Sapientia habito in astutia, et scientiam cogitationum inveni. Ibidem: Qui invenit me, invenit vitam. Ibidem, Recta sum invenientibus scientiam: id est, sectantibus. Alias Sufficere. Et dederunt eis uxores, quas in vita conservavêre ante ex Iabes Gilead. Sed non invenerunt eis. Iudic. 21. pro, non suffecerunt superstitibus Beniamitis. Num oves et boves mactabuntur, ut inveniatur eis: aut congregabuntur omnes pisces maris, ut inveniatur eis? id est, ut sufficiant eis illorum carnes? Laedere. Deut. 19. Si cui excidens ferrum securis invenerit proximum, et morietur: id est, laeserit, percusserit. Deuteron. 31, Inuenient te omnia haec mala: pro, affligent. Genes. 44. Ne videam afflictionem, quae inveniet patrem meum. Existere: ut Philip. 2, Figura repertus ut homo: id est, vere talis existens. Sic Germanice, Er findet sich ohne geld, oder ubel zu pass: pro, talis nunc existit. 1. Samuel. 13, Recensuit Saul populum, qui inventus est cum eo: id est, qui cum ipso erat. Dan. 11 Et convertet faciem suam ad fortalicia terrae suae, et praecipitatus cadet, et non invenietur. pro, non amplius existet, aut supererit, sed interibit. Lucae 9 Inventus est IESUS solus: id est, fuit, remansit solus, disparentibus Mose et Helia. Sic vicissim LXX, et Epistola ad Hebraeos verterunt illud Genes. 5 de Henoch, Et non ipse scilicet amplius extitit:
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.