Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 242 --

459/460 fuerit deprehensus extraaedes, sanguis eius super caput eius, nos erimus innocentes: id est, Carebimus culpa eius caedis. Sic et Abrahamus dicit ad servum, Gen. 24: Si mulier illa noluerit te sequi, eris innocens a iuramento meo. Ionae 1, Ne des super nos sanguinem innocentem: id est, ne imputes nobis caedem insontis hominis, quandoquidem hunc inviti in mare proiicimus. Innocens ego a sanguine Abner: 2. Samuel. 3. Aliquando significat externae rei mundiciem, aut vacuitatem: unde forte omnes hae significationes per metaphoram deducuntur. Proverb. 14: Ubi non sunt boves, ibi praesaepe mundum ac vacuum est. Significat quoque non tantum carentiam culpae, sed et poenae vacuitatem, aut immunitatem. Genes. 24, Tu eris purus a iuramento meo: id est, liber ab execratione, aut poena ei adiuncta. Oseae 8, Non diu ferent impunitatem. Proverb. 29: Manum ad manum, malus non erit innocens. id est, non diu erit impunitus: id est, non evadet poenas, etiamsi multos habuerit defensores. Hierem. 25: Ecce in civitate super quam invocatum est nomen meum, incipiam malum facere, et vos innocendo innocentes eritis: non eritis innocentes. id est, Ego puniam meum proprium populum, et vos impii ac idololatrae speratis vos fore immunes a poenis, ut innocentes? Haudquaquam eritis immunes a poenis. 1. Reg. 2: Et nunc ne sinas eum innocentem. pro, impunitum. Genes. 44: Apud quem invenietur scyphus, erit mihi servus, vos autem eritis innocentes. id est, illaesi abibitis. 2. Sam. 14, Super me sit iniquitas, rex autem sit innocens: id est, ego puniar, non rex. Sic delinquere saepe non tam peccare, quam reum esse, atque adeo puniri significat. Hierem. 2. Omnes devorantes eum delinquent, malum veniet super eos: id est, punientur. Sic Psal. 34. Iustum odio habentes delinquent: sperantes in Dominum non delinquent. id est, non punientur ut rei Exod. 34, in descriptione Dei, inter alias eius proprietates dicitur, Et coram quo innocens non erit innocens. Quem locum alii aliter vertunt, aut etiam pervertunt. Sed nimirum eius verus ac optimus sensus est, quem Vulgata versio expressit, Apud quem per se nemo est innocens. quem sensum et Germanica Lutheri reddidit. Hoc enim vult Moyses ibi indicare, Innocentiando non innocentiabit: id est, Deum neminem hic in terris iudicare esse innocentem, et impunitum abire debere, quantumvis sit alioqui innocens, nempe suo aut etiam aliorum homuncionum iudicio ac opinione: quando quidem ille ipsum cor scrutetur, non tantum externam laruam actionum iustarum. Ipsum igitur conclusisse per legem omnes sub peccatum, omnes ab eo accusari et argui: et eum tantum salvum fore, cuius ipse misertus fuerit: quia nemo, quantumvis coram hoc mundo innocens, coram Deo sit innocens: in conspectu eius neminem ex sua dignitate iustificari posse, quantumvis coram hominibus laudem iustitiae, ut Abraham, consequatur. Declaratur ergo his verbis primarius ille summusque finis legis, qui est, demonstrare omnes, quantumvis in specie externae vitae insontes, esse sontes, meritoque damnandos ac puniendos iudicio Dei. seu exponitur severitas illius summi iudicis, ac exactae iustitiae et legis eius, ad quam omnes respicere, et suam vitam exigere ac componere debebant, secundum illam transigere cum Deo, ut qui ipsummet cor longe mundissimum habere velit, exigat ac flagitet: et contra nostrum crassum securumque iudicium ac securitas taxatur, ut et Christus Matth. 5 hanc materiam prolixe tractat et David deprecatur inquiens: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia in conspectu tuo non iustificabitur omnis vivens. Et. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Vacuitas, puritas aut innocentia dentium, Amos 4, ponitur pro fame. Dicit enim Deus, se eis dedisse in poenam puritatem dentium, te remanente circa eos esca sint impuri: per quam puritatem carentia cibi indicatur. Qui enim comedit, is talibus quasi reliquiis passim remanentibus dentes contaminat.

INNOVARI, pro crescere. Iob 29: Gloria mea innovatur apud me. pro, subinde crescit, et augescit, et tanta incrementa accipit, ac si nunc primum prorsus ac ex novo, aut nova mihi donaretur. Sic Psal. 51, Spiritum innova in visceribus meis: pro, subinde magis ac magis auge. Nam Spiritus sanctus non innovatus ratione suae essentiae, sed eius donum subinde magis ac magis augetur a Deo. Sic Psalmo 103, Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. id est, vis ac vigor tuus augebitur. Sic 2. Corinth. 4: Is qui intus est homo, subinde innovatur. pro, crescit. Forte eodem modo accipiendum est et illud Ephes. 4: Renovamini spiritu mentis vestrae. Colloss. 3 clare innovari pro crescere ponitur inquit enim Apostolus: Exuite veterem hominem cum suis actionibus, et induite novum, qui renovatur ad agnitionem, secundum agnitionem eius qui condidit ipsum. Novus homo non potest innovari, sicut nec vetus inveterari: sed carnalis homo renovatur, id est homo novum hominem mutatur, Et postea ille novus homo subinde magis ac magis crescit et augetur, donec maturescat in virum perfectum.

INORDINATI dicuntur Paulo, 1. Thessal. 5, qui neglecta sua functione ac opere, veluti deserta sua statione ubi sudare debebant, alios, atque adeo totum coetum turbant, vel gratis victum aliunde petenda, aut alioqui non servando leges vel metas sui muneris ac status. Tales iubet admoneri sui officii Sed 2. Thess. 3 iubet simpliciter vitari inordinate ambulantes: ubi videtur maior quaedam malitia notari. Forte quia prius illos inordinatos frustra moneri curaverat: ideo iam, ut desperatos, vitari praecepit. Ibidem quoque negat se inordinate ambulasse, sed labore suo victum quaesisse: forte respicit ad Dei et legum ordinationem, qui unicuique suum quendam laborem ac sudorem, suumque genus vitae praescripsit, unde victum et amictum aliaque necessaria quaerat.

INQUILINUS, est alienigena, qui alibi natus est, habitans nobiscum, quamcunque vitam agit, sive si civis, et per sese vivat, propriamque familiam habeat, sive se in alicuius familiam dedat. Levit. 22 Omnis autem alienigena non comedat sanctificationem. Inquilinus sacerdotis, et mercenarius non comedat sanctificationem. Inquilinum nominat, quem antea dixerat alienigenam.

INQUIRERE animam alicuius, alias in pessimam partem accipitur: pro, conari perdere. Matth. 2: Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri: id est, qui conabantur interficere IESUM in sua in fantia. Rursus in bonam accipitur Psal. 142, Non erat qui quaereret animam meam: scilicet, ut me defenderet, tueretur. Quaeritur enim tum is qui servandus, tum is qui perdendus est. Inquirere Deum alias significat eum invocare, eiusque favorem ac opem implorare. ut, Quaerite Dominum dum inveniri potest. Alias significat consulere Deus, interrogare: ut olim in veteri Testamento variis modis vel per Prophetam, vel per Urim thumim poterant et solebant consulere Deum. 1. Regum 22, Adhaec est vir unus, ut inquiramus Iehovam per eum: id est, per quem consulere possimus Deum. Inquirere ex propheta, significat percontari de responso ac sententia Dei. Verbum est דרש Darasch, credo idem esse quod scrutari Deum Inquirere aliquando significat diligentem perscrutationem causae, ut Iosuae 22: Si per rebellionem fecimus, Deus inquirat. Allusio est ad consuetudinem iudicum, qui primum inquirunt rei veritatem

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.