Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 238 --

451/452 aut inferno conclusi tenerentur. Verum omnia ferme verba ei propalam reclamare videntur. Nam spiritus vivificatus mortificatae carni oppositus, omnino ipsam sanctam Christi animam proprie significat. Est vero hic diligenter observandum, quod non dicit a carne mortificatum, aut a spiritu vivificatum: sed in illa quidem sui parte mortificatum, in hac vero vivificatum, ut supra exposui. Deinde animam Christi descendisse ad inferos, articulus fidei est: quantumvis eum ille, cum suae farinae sodalibus astuta quadam interpretatione plane tollat. Praeterea vox Profectionis, multo melius animae Christi in passione emissae, et ad inferos profectae, quam Divinitati convenit: praesertim cum nulla talis phrasis de profectione Dei ad praedicandum, ibi in Genesi legatur. Quod si etiam dicendum tale quid esset de Divinitate, rectius diceretur venisse, quam Profectam esse. Motus enim a nobis alio, Profectio: aliunde vero ut ex caelo ad nos, Adventus dicitur, ut incarnationem Christi non profectionem, sed adventum, nempe divinitatis in carnem, vocamus. At in morte recte dicitur emissus spiritus, aut anima Christi hinc ad inferos profecta esse. Dicit ergo profectum, scilicet hinc a nobis ex terris. Sicut et mox ibidem Petrus hoc eodem participio πορευθὴς Profectus, utens dicit, eum hinc in caelum abiisse, et ibi ad dexteram Dei consedisse. Tertio, Scriptura prorsus arcte coniungit passlonem cum illa profectione ac praedicatione, quasi Christus mox a passione profectus sit ad praedicandum spiritibus: non ita longissime distrahit, quasi nunc quidem sit passus, olim autem praedicaverit. Quarto, Scriptura Noachi praedicationem proprie Spiritui S. non secundae personae, clare ibi tribuit, dicens: Non litigabit Spiritus meus, etc. sicut et tota Scriptura tertiae personae doctrinam ac ministerium praedicationis adscribit, quod ea a Christo accipiat, et per os piorum doctorum loquatur, Scripturam inspiret, et mundum arguat aut consoletur. Quinto: si vox Spiritus de Deo hic intelligeretur, a quo Christus sit vivificatus, ut ille vult, necesse esset, illam intelligi de prima persona, quod ea praedicaverit apud inferos, quia patri Scriptura resuscitat ionem Christi solet tribuere. Sexto, est sane prorsus violenta interpretatio, quod mortificatus carne, et vivificatus spiritu, exponit, a spiritu: et mox per Spiritum intelligit virtutem. Scriptura enim ibi quasi duas quasdam partes Christi facit, in quarum quidem priore sit mortificatus, in posteriore vero vivificatus. Denique ne in re evidenti plura congeramus, participium ἀπειθήσασι , qui non obedierant, omnino ostendit, illam inobedientiam longe antecessisse hanc praedicationem. Sic etiam vocula ποτὲ olim, et tota sequens temporis annotatio determinans et circumscribens vocem ἀπειθήσασι , qui aliquando non crediderant, omnino separat tempus incredulitatis illorum, a tempore huius profectionis et praedicationis. Alioqui si istius hominis sensus esset huic loco proprius, coniunxisset certe Petrus hanc temporis annotationem, cum profectione et praedicatione Christi: dixissetque vivificatus spiritu: in quo ποτὲ olim, cum semel expectabat Dei patientia in diebus Noae, cum appararetur arca, profectus praedicavit spiritibus nunc in carcere detentis. At ille tempus inobedientiae non cum profectione aut praedicatione Christi, sed cum incredulitate illa prima et Noachi praedicatione connectit: contra vero, carcerem cum profectione et praedicatione coniungit: quae si voluisset disiungere, et tantum ad suum tempus respexisset, dixisset certe, τοῖς νῦν ἐν φυλακῇ πνεύμασι , spiritibus qui nunc sunt in carcere. At ille simpliciter ait, Profectus praedicavit spiritibus in carcere: id est, qui tunc iam existebant in carcere, cum ad eos profectus est, eisque praedicavit. Adde quod plane nihil hic attineret facere mentionem carceris, aut nominare illos incredulos prisci mundi spiritus, seu animas: cum Noachus non solis animabus, sed totis ac viventibus hominibus praedicaverit. Nihil etiam opus fuisset Petrum indicare, ubi nam iam illi increduli sint, aut detineantur. Hoc enim tum nihil ad rem facit, tum etiam ipso tacente sciretur: nisi voluisset ostendere ipsum Christi spiritum aut animam ad eos in carcerem profectam esse. Dixisset enim simpliciter, quod Christi divinitas olim praedicaverit incredulis hominibus prisci mundi. Hoc enim ad istius scriptoris sensum exprimendum prorsus suffecisset. Remoratur aliquos etiam locus sequentis cap. eiusdem Epistolae, ubi inquit Petrus: la hoc quoque mortuis praedicatum est Evangelion, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem iuxta Deum spiritu. Sed sensus est: Praedicatum esse Evangelion hominibus, qui olim quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae Petri dicuntur, non ratione eius temporis quo praedicatum est illis Evangelion. Sic etiam in extrema die dicuntur iudicandi vivi et mortui, non quod tunc sint ulli futuri mortui, quando quidem ibi omnes resuscitati coram tribunali Christi comparebunt: sed quod antea mortui fuerint, priusquam ad extremum iudicium resuscitarentur. Sic igitur tum illi qui nunquam fuerunt mortui, sed vivi in extrema die deprehendentur, tum et illi qui fuerant mortui, tunc autem resuscitati et viverunt, iudicabuntur. Praedicatur porro omnibus Evangelion in eum finem, ut licet hoc mortale corpus iudicari, id est, morte temporaria puniri et aboleri de hac vita debeat, tamen coram Deo spiritus noster in sinu Abrahae vivat. Sic et illis veteribus ac iamdudum mortuis, praedicatum est olim a Prophetis Evangelion de Meschia: non quod essent usque ad eius adventum victuri, eumve corporaliter visuri: sed ut spiritus eorum iustificaretur ac regeneraretur, ac tandem et Meschiam viderent, et perpetuo viverent. Haec de praedicatione Christi apud inferos. Caeterum quia etiam de qualitate descensus Christi ad inferos controvertitur, num is ad humiliationem ac exinanitionem pertineat, vel contra gloriosus ac plenus dignitate ac maiestate fuerit: adscribam de illo quoque eam sententiam, quam maxime Sacris literis convenire, aut potius inde sumptam esse iudico. Si quis aliquid clarius et verius hisce attulerit, libenter abiecta hac sententia ei assentiar. Primum locutio Descendere ad inferos duplicem potissimum habet significationem: alteram propriam, alteram metaphoricam. Propria est, revera etiam localiter (ut iudico) venire ad certum locum aeternarum poenarum: qualis huius locutionis significatio est Isaiae 14, Amos 9, Psal. 55 et 139. qui locus inferni Is. 30 describitur. Metaphorica est, in quascumque graviores miserias vel corporis vel animi incidere: ut Anna mater Samuelis inquit, Deducit ad inferos, et reducis. 1. Sam. 2. Deinde, Descendisse Christum ad inferos, est articulus fidei, non tantum quod in Symbolo continetur, sed etiam quod in 16 Psal. Osea 13 item a Petro et Paulo clare asseritur, Act. 2. Ephes 4 1. Pet. 3. Tertio, quando sit factus Christi descensus ad inferos, quaeritur. Verum non dubito post mortem sanctum nam Petrus Act. 2 coniungit animae infernum et periculum corporis corruptionis. Corruptionis autem seu putrefactionis periculum ei imminuit, cum esset in sepulchro. Verum Deus eum non tam diu ibi iacere passus est, donec fieret putrefactio. Sic 1. Pet 3 facit Petrus descensum Christi, postquam corpore quidem fuit mortuus, sed Spiritu aut anima vivens seu vivificatus. Ad haec et symbolum Apostolorum, quod ordine doctrinam, et quasi etiam historiam Christi complectitur, ponit descensum ad inferos post mortem. Quarto quaeritur, qualis fuerit descensus Christi ad inferos: num gloriosus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.