Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 237 --

449/450 manifeste indicat praecedentia de vero Inferno dici. Petrus Actor. 2. ponit in inferno ὠδίνας mortis, gravissimos cruciatus, et ab eis liberatum esse resurgentem Dominum affirmat. Est vero dignum observatu, quod et sepulchrum et infernus uno nomine Scheol a petendo dicitur, quia semper petunt, et teste Salomone nunquam saturantur. Proverb. 30. Sicut et mors macilenta plerunque pingitur. Posses recte non tantum de sepulchro ac temporario exitu, sed etiam de aeterno accipere illa duo illustria loca Isaiae 5. Propterea dilatavit Infernus animam suam. et capite 14. ubi omnes reges ac principes advenientem Assyrium cum insultatione excipiunt. Portae Inferni paulo aliter accipiuntur Isaiae 38. quam Matthaei 18. Apud Isaiam enim, abire ad portas Inferni, est mori, ad mortuos abire, in eorum regnum ex hac vita migrare. Pius enim rex Ezechias dicit se iam desperavisse de vita. Christus porro per portas Inferni intelligit ipsos summos cacodaemones, omnemque eorum potentiam, sumpta metaphora a rebus humanis, ubi per portas intelliguntur reges et principes, quia reges multum solebant esse in portis, captandi credo ventuli gratia in aestu, quia ibi tanquam in quodam Eurypo ventus aurave magis movetur et sentitur. At inferni infima ardere, longe gravissimas et plane extremas Dei poenas etiam in hac vita significat, Deu. 32. Comparat enim castigationem suam Deus cum igne ex ira sua accenso, qui non tantum superficiem terrae, arbores et animalia sit exusturus, sed etiam in ipsa viscera terrae grassaturus. Inferiora terra aliquando etiam infernum ipsum significant, ut Eph. 4. Quid est quod ascendit, nisi quod etiam descendit prius ad inferiores terrae partes? Ezech. 31 et 32, eadem locutio videtur potius loca mortuorum significare, quam locum cruciatuum. inquit enim: Omnes traditi sunt morti, terrae inferiori. Item, Et deiice eam ad terram inferiorum, cum descendentibus in sepulchrum. Psalm. 139, significat uterum matris: Quando variis membris decoratus fui in inferioribus terrae. Occurrunt alio qui varia Synonyma, quae videntur plerunque verum Infernum significare: nempe haec. Fovea: ut Isaiae 8, Liberare animam meam a fovea. hoc est, ne corpus putrescat, et in sepulchro maneat. Lacus mortis, Isaiae 14. Terra oblivionis, eo quod mortuorum memoria brevi intereat. Sic Psal. 87. Iustitia tua in terra oblivionis: et Iob 10. Puteus interitus, Psalm 54. Puteus sine aqua, Zachariae 9. Dimisi vinctos tuos ex puteo, in quo non est aqua. id est, captivitas absque consolatione. Abyssus etiam pro Inferis poni solet: ut Rom. 10, et Ionae 2. ubi vocat ventrem inferi Pelegus, Abyssum, Gurgites, Vectes terrae, et insuper Cor maris, mystice intelligenda. Umbra mortis, Isaiae 9 cap. nuncupatur: sicut et Psalm. 22. Baratbrum, Iudic. 5. Gehenna, Matth. 5. Vermis conscientiae, Ignis inextinguibilis, rodens conscientiam, Isaiae 34, et ultimo capite. Catenam noctis vocat D. Petrus, et Caliginem tenebrarum. Vocatur et Tenebrae exteriores, in quibus sit fletus et stridor dentium. Caeterum quia ob locum Petri solet disputari de descensu Christi ad inferos, deque eius facta illis praedicatione, adscribam et de illis rebus ac dicto meam sententiam. Divus Petrus 1 cap. 3 dicit, Christum esse mortificatum carne, et vivificatum spiritu, eodemque profectum praedicasse spiritibus in custodia existentibus, qui olim increduli fuerint, cum Dei patientia expectavit (scilicet expectavit tum poenitentiam malorum, tum et arcae absolutionem) tempore Nohae, cum arca fabricaretur. Carnem igitur Christi intelligo vitam hanc mortalem, qua Dominus privatus fuit in passione: spiritum vero, animam quam patri commendat clamans, In manus tuas commendo spiritum meum, ut ipsamet Evangelistarum verba habent. Ea igitur anima aut spiritus ideo vivificata dicitur, quia liberata fuit miseriis huius vitae, et etiam ipsius ultimae passionis contumeliis. Quin et reatu et ingenti mole peccatorum, quae longe tristissima et gravissima onera Christus in ipsam validissimam imputationem divinitus translata in hac mortali vita pro genere humano sustinuit. Hac igitur anima sua Christus descendens ad inferos, concionatus est spiritibus: id est, animabus olim tempore diluvii incredulis, aut inobedientibus. Verum hic ingens difficultas quaestionum oboritur, dum lectores cogitant ac quaerunt, Num ergo et in inferno homines convertantur? aut quis tandem usus concionum Christi in inferno esse potuit, ubi nulla redemptio aut conversio amplius superesse dicitur? Ego sane opinor verbum praedicandi, ἐκύρηξειν , ibi non propriissime accipi: sed esse sensum, quod Christus suo descensu ad inferos, suaque praesentia eorum incredulitatem redarguerit, ostenderitque se Meschiam aut benedictum mulieris semen iam vere mundo a Deo exhibitum esse, secundum vetustissimam promissionem olim Adamo in Paradiso traditam (et illis ipsis incredulis diligenter, licet frustra a Noacho praedicatam) tum ad iustificationem ac liberationem credentium, tum et ad iudicium aut contritionem, seu contusionem serpentis, eiusque seminis, nempe omnium incredulorum: quod ipsi antea nequaquam credere Noacho voluerint, nunc vero gementes ac dolentes reipsa experiantur, et postea in extrema die etiam magis ingenti suo malo experturi sint: ut sic illa Christi praedicatio apud inferos incredulis facta, fuerit non tam verbalis ad institutionem ac poenitentiam, quam realis ad evidentem redargutionem, confusionem et poenam eorum qui antea viventes Noacho talia concionanti et inculcanti credere noluerant, sed potius ut vanissima figmenta damnaverant, detestatique fuerant, aut saltem deriserant: sicut et dives ille, qui verbis Lazari aut piorum doctorum credere noluerat, reipsa in Inferno experiebatur: eamque experimentalem concionem aut institutionem fratribus suis, misso eis illinc legato aut concionatore, communicari cupiebat, et a patre Abrahamo petebat. Sensus ergo (meo quidem iudicio) praedicationis huius est, quasi Christus suo descensu praesentiaque potius realiter quam verbaliter haec sequentia illis incredulis animabus dixerit: En vos infideles et genimina serpentis, probe meministis, quam opportune et importune vobis olim meus ille octavus gratuitae iustitiae praeco Noachus et alii Patriarchae inculcaverint, venturum omnino esse benedictum semen mulieris, secundum promissionem Adamo factam, ut tum credentes iustificet, liberet ac servet a corporali et spirituali diluvio in vitam aeternam: tum etiam, ut serpentem cum suo incredulo semine in aeternum perdat. Verum vobis incredulis illa promissio et innumerae conciones de ea, usque ad extremam vestram nauseam factae, merae fabulae ac nugae fuerunt. At nunc, ô miseri, en me a veraci Deo exhibitum esse, meaque passione Satanae et eius increduli seminis (quale et vos estis) caput contritum, ac mundum victum esse, et vicissim credentes servatos, viva experientia cognoscere cogemini: et denique me iam victorem Satanae, ac eius seminis et membrorum, coram inviti ac gementes cernitis, et in extremo iudicio cernetis. Nec inusitata est ista figura sermonis in Sacris literis, ut verbalis praedicatio aut institutio pro reali quadam rei effectione, operatione ac energia ponatur. Sic sanguis Abelis dicitur clamare: sic Abel, Hebraeo. 11, per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei, ac doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie, non quidem verbaliter, sed vere ac realiter, atque efficaciter loquendo docet. Posses et hunc Hebraismum ad illam generalem regulam referre, quod saepe dictum pro facto aut re, et contra ponatur. Alius quidam vir doctus acute et erudite tractans hunc locum, eo sensum eius trahit, quasi diceret Petrus: Divinitatem Christi olim per Noachum illis incredulis praedicasse, qui suo tempore in carcere

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.