Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 224 --

423/424 Sicut igitur alias disserui, fidem iustificantem esse veluti mendicam quandam manum, accedentem ad thronum gratiae, ibique precario gratuitam Christi iustitiam sibi imputari, eaque iustificari precario quaerentem: seu esse illum clamorem ac gemitum cordis, clamantem Abba pater, et expetentem gratuitam Christi propitiationem: sic vicissim statuendum est, et Christum olim mox post primorum parentum lapsum nostri misertum, ad caelestem patrem accessisse, sese pro nobis vadem persolutoremque aut potius victimam et reum, ad luenda nostra peccata poenasque, seu persolvendum illud ingens debitum obedientiae ac poenae obtulisse: et denique suppliciter flagitasse, ut miseris peccatoribus parcatur, sibique eorum debita poenaeque imponantur. Hoc satis clare apparet ex illa eius precatione Ioh. 17, cum dicit sese pro nobis sanctificare et offerre patri, ac petit nos propterea sanctificari: cumque Psal. 40, et Hebr. 10, offert sese in sacrificium et obedientiam patris, reiectis holocaustis, dicens: Holocaustum et hostiam pro peccato non voluisti. tunc dixi: Ecce adsum, ut faciam Deus voluntatem tuam. In capite libri scriptum est de me, etc. Sic igitur Psal. 2 petit, sibi donari haereditatem usque ad fines terrae, quam suo precioso sanguine redimat: ideoque etiam agnus Dei, totius mundi peccata in semet tollens ac recipiens, eaque tandem abolens, dicitur. Sic ut igitur nos nostra mendica manu fidei, aut precatione, precario ad thronum gratiae impetramus, ut nobis iustitia aut meritum persolutioque Christi donetur, imputetur et applicetur, perinde potenter, tenaciter ac efficaciter, ac si nosmet eam legi et severae iustitiae Dei patiendo ac obediendo praestitissemus: sic vicissim Christus sua manu aut instrumento, nempe supplici intercessione apud patrem obtinuit, ut nostra peccata poenaeque ipsi imputentur, in ipsum transferantur, ipseque nostris illis horrendis sordibus iniustificetur ac contaminetur, seu iniustus fiat: non quidem reipsa, sed tantum imputatione, decreto aut statuto Dei. Qua ratione ipse tum peccatum, tum et maledictum factus est: et nos contra tum iustitia, tum benedictio, seu iusti ac beati. Ita videmus, tum causam formalem imputatae nobis Christi iniustitiae, aut potius iustificationis, optime convenire cum imputatione nostrae iniustitiae Christo a patre factae seu eius iniustificationis: tum etiam medium, causam instrumentalem aut modum utriusque apprehendendae, et sibi applicandae. Sicut enim nos tantum mendica quadam manu ac supplici voto et flagitatione, quae nostra fides est, a caelesti patre impetramus, ut Christi iustitia aut persolutio nobis imputetur, donetur et ascribatur: sic Christus quoque supplici intercessione et precatione a patre obtinuit, ut sibi nostra culpa ac poena, nostrave iniustitia ac totum debitum imponatur. Ita posses dicere, utrumque quasi fide quadam seu supplici flagitatione tum a nobis, tum a Christo apprehensum, applicatum et obtentum esse. Possis etiam non incommode quasi formulas quasdam utriusque voti, instrumenti, aut supplicis flagitationis, atque adeo picturas ipsius rei gestae excogitare, ac tibimet proponere, ut sicut olim filius Dei supplex quasi ad genua provolutus ex uno latere clamavit, O' pater miserere generis humani parce ei, et illius ingentia ac innumera peccata, fac in me incurrere, mihi ea imputa, meque per imputationem iniustifica, ut sim pro illis peccatum et maledictum legis, seu iniustus ac puniendus, egoque illorum ingens debitum iustitiae, obedientiae ac poenae dependam: sic nos vicissim ex altero latere ad genua Dei provoluti, ac velut ad alteram eius aurem vociferamur, O' pater caelestis, esto mihi misero peccatori misericors, tuique filii abundantissimam iustitiam aut persolutionem pro toto genere humano praestitam mihi imputa, dona, et plane propriam facito et applicato. In hac ergo (ut hoc utile obiter moneamus) imputatione, aut imputativa translatione iustitiae Christi in nos, nostrique iustificatione, concurrunt potissimum tres personae: nempe primum Christus mediator ac sponsor noster, tum persolvens patri, eiusque legi ac severae iustitiae largissime nostrum debitum iniustitiae sua iustitia obedientiae ac poenae, tum eandem nobis donans, et patrem orans ut eam nobis applicet. Secundo, nos peccatores qui accedimus fide ad thronum gratiae, ac suppliciter petimus a patre, ut nobis illum amplissimum thesaurum iustitiae aut persolutionis Christi nostra gratia praestitum, nobisque donatum misericorditer ac clementer applicet, utque inde sibi, suaeque severae iustitiae persolvat illud ingens debitum obedientiae ac poenae, quod a nobis iustissime sub comminatione aeternorum suppliciorum exigebat. Postremo pater caelestis, qui tanquam iudex, et plenariam rerum omnium potestatem habens, nobis illam amplissimam persolutionem Christi ad dicit, imputat, et appropriat, eaque suae legi ac severae iustitiae ita largissime satisfacit, ut sicut illa antea nos accusabat extremae iniustitiae, ac nos aeternis suppliciis adiudicabat: sic nunc contra ultro confiteatur nos esse iustissimos, aeternamque nobis vitam ac gloriam adiudicet. Hac igitur ratione intervenientibus istis tribus personis, debitore precario petente, persolutore aut sponsore ultro offerente, et iudice imputante et adiudicante, in nos Christi persolutio iustitiaque imputatione transfertur aut transscribitur. Hac ergo imputativa Christi iustitia ita gloriose ornamur, ut non solum nullae nostrae maculae peccatorum cernantur, sed etiam summa ac fulgentissima quadam iustitia resplendeamus, utque veluti metamorphosin quandam aut transfigurationem, imputative tamen, passi esse videamur. Confirmat vero hanc utranque collationem, tum causa formalis vel formae imputandi Christo nostram iniustitiam aut peccatum, et vicissim nobis eius iustitiam: tum etiam causae instrumentalis aut medii apprehendendi utranque: illud inquam hasce duas collationes praeclarissime confirmat, praeter plurima Scripturae testimonia, quod revera quasi mercatoria quaedam commutatio facta est inter nos et Christum, primum quidem iustitiae et iniustitiae aut peccati, seu meriti ac culpae, deinde etiam mortis ac vitae seu poenae: dum nos quidem illi iniustitiam seu culpam pro iustitia ac merito imputative, mortem vero ac poenam pro vita et praemio suo realiter damus et obtrudimus. Optimo ergo iure nostra datio aut obtrusio pessimarum mercium, confertur cum eius vicissim erga nos facta largitione summorum bonorum, optimarumve mercium, sive causam formalem sive etiam instrumentalem utriusque diligenter expendas. Ex hisce omnibus tum reiipsius distinctionibus, tum vocabuli significationibus clare apparet, nusqui Imputare aliquid alicui, idem valere quod reipsa exhibere, dare, aut praestare: sed tantum rationalem cogitationis ac voluntatis decreto factam attributionem, applicationem aut adscriptionem. Quare Papistae impudenter pervertunt oracula Spiritus sancti, quibus imputari alicui fidem ad iustitiam idem est, quod infundere ipsamet re aut opere qualitatem iustitiae. Nunc porro expendamus accuratius, quid sit alicui aliquid boni imputare, et porro alicui imputare iustitiam. Dixi supra, imputari alicui res bonas revera datas aut praestitas, ut merces, operas et officia: Imputari etiam praemia aut mercedem, quae ei pro talibus bonis rebus debeantur: id est, veluti adscribi, aut in rationes referri, primum quod hic tantum boni dederit: deinde, quod ei vicissim tantum boni aut praemii pro illo dato debeatur. Sic vicissim tantum etiam imputari potest, quod tantum boni aut mercium vel beneficiorum revera acceperit, tantumque pro illis acceptis bonis precii debeat. Dixi quoque contra, imputari

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.