Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 223 --

421/422 per imputationem transscribitur. Ita igitur ille quasi novum chirographum debiti, quo legem iustitiamque Dei sua largissima impletione ac iustitia obedientiae et passionis sibi ad confessionem debitae, iustitiae ac vitae obligaverat, nobis donavit: sicque nos iustificamur, translata per imputationem in nos eius iustitia. Potest autem fieri ista imputatio vel tota re iudicio aut ratione translata, vel parte eius aliqua solum, ut sit tantum communicatio quaedam, aut participatio. Sic posteris maiorum suorum peccata aut benefacta in multas generationes imputatione quadam communicantur. Sic David Psal. 99 orat, alicui suae matris peccata imputati. Huc referri potest illud Pauli, Ne communices peccatis alienis. Sic olim apud Ethnicos alii pro aliis devovebantur, quasi culpam eorum in se recipientes. Sic Halberstadii etiamnum sacrifici virum, et Treveris fem inam deligunt in quadragesima, quem vocant veterem Adamum, eumque omnibus suis peccatis certo ritu caeremonia ac conceptis preculis onerant. Sic indulgentiarii et monachi nobis sua sanctorumque suorum merita ac bona opera vendunt, datisque diplomatibus in nos transscribunt. Porro eodem modo et persolutio, praemium ac poena per imputationem ab alio in alium transscribi solent. Sic mors suppliciumque debita a peccatore, in hostiam primum sola imputatione seu decreto, deinde et reipsa transfertur. Sic mors et aeternum exitium a genere humano ob peccata ferendum, seu ipsa maledictio poenaque culpae debita in Christum primum decreto aut obligatione, deinde et reipsa transferuntur: fitque ipsum illud benedictum semen maledictum, ut nos a praedicta maledictione liberemur: et vicissim praemium eius iustitiae obedientiae ac passionis debitum, nempe aeterna vita ac gloria, seu eius benedictio in nos perditos quidem in hac vita, imputatione, decreto aut iure, in altera vero etiam reipsa ac reiipsius veritate transfertur. Sic propter peccata impiorum parentum, posteri etiam pii interdum puniuntur: ut precante losia. Deus non vult remittere poenam Israelitico populo, ob peccata Manassae. Sic olim devoventes se apud Ethnicos, ut duo Decii et Curtius, poenas calamitatesque exercitui ac populo debitas, ab illis in se suis illis devotionibus aut execrationibus transferre conabantur. Hoc modo Paulus petit a Philemone, ut tum iniurias ac furta Onesimi in se per imputationem transcribat aut transferat, tum vicissim suam persolutionem in ipsum, atque ita illi pareat, eumque ut bonum ac pium denuo ad sese recipiat, ubi etiam hoc ipso imputandi verbo utitur Apostolus. Ex quo loco non male nostra quoque et Christi commutativa imputatio illustrari posset. Sicut enim furtum Onesimi in Paulum, et vicissim Pauli solutio in Onesimum transfertur: sic et nostra peccata in Christum, eiusque vicissim iustitia in nos. Sexto est genus imputationis, si alicui aliquid aliud loco alterius rei imputetur: ut si alicui ministro apud regemnobilitas sit loco virtutis aut sapientiae, alicui divitiae sint loco probitatis: forma puellae sit loco virtutis. Sic nobis aliquatenus fides est loco iustitiae, seu fides nobis imputatur in iustitiam, ut mox dicam et declarabo. Contra potest vere dici Christo voluntariam ponsionem (qua in se nostra peccata aut debita recepit seu vadem, sponsorem aut persolutorem sese pro nobis constituit) esse imputatam ad iniustitiam, seu ad peccatum. Ea enim ratione factus est peccatum et maledictum, Deusque suo decreto fecit incurrere aut irruere in eum omnia nostra peccata: Isaiae 53. Septimo, fidem alicui imputari ad iustitiam, proprie significat; esse illi loco iustitiae, non quia reipsa sit iustitia, aut ullo modo vicem iustitiae subeat: sed tum, quia is illa veluti mendica quadam manu acquirit alienam iustitiam. sicut si quis precario ac mendicando alienam persolutionem impetraret, qua semetipsum liberaret ab illo quasi reatu aeris alieni, ac veluti iustus liberque consisteret: tum quia soli credentes habentur, censentur et pronunciantur a Deo pro iustis, ex clementi ipsius imputatione ac misericordia, cum re ipsa tales non sint. Sic debitori precaria impetratio alienae persolutionis, loco suae propriae solutionis debiti est. Sic reo sonti supplex deprecatio innocentiae loco est. Huiuscemodi imputatio supplicis precationis pro innocentia, est quotidiana parentibus erga liberos, volentibus eos ob peccatum flagellare. Verum quomodo nobis sit fides loco iustitiae, prolixissime in libello de Iustitia exposui: nequis putet ipsammet fidem per sese, seu quatenus est quaedam qualitas, virtus aut bonum opus, nobis loco iustitiae esse aut censeri: non autem solummodo, quatenus est mendica quaedam manus, precario alienum bonum iustitiamque apprehendens, nobisque veluti lautissimum saluberrimumque cibum famelico ori applicans, nosque eo salutariter reficiens. Octavo, imputare alicui iustitiam, Rom. 4. dupliciter accipi debet: nempe primum ratione causae, deinde ratione effectus: quae tamen necessario concurrunt, ac coniugenda sunt. Primum igitur indicat ista lo quutio, iustitiam Christi incredentem transscribere: sicut contra, nostra iniustitia potenter a Deo in Christum transscripta est: atque haec est proprie causa nostrae iustitiae. Deinde indicat etiam effectum, nempe aliquem habere pro iusto, qui non talis sit: ut faciunt nimium indulgentes parentes erga liberos: aut qui nimium amant, illis suae amasiae etiam deformes, videntur esse formosae: quia si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam, ut inquit ille. Sic Deus nos, suos contaminatos parvulos, in suo dilectissimo filio tenerrime diligens, censet, habet et reputat pro mundis, connivens, dissimulans ac tegens nostra peccata aut sordes, seu non imputans ea nobis, ob imputatam nobis filii satisfactionem aut iustitiam. qua ratione fit, ut nulla sit nobis in Christo Iesu existentibus condemnatio. Sic igitur imputare peccatori iustitiam, est imputare nobis debitoribus largissimam Christi persolutionem pro nobis depensam: qua ratione omne nostrum debitum aut obligatio non amplius nobis imputatur, sed protinus evanescit et aboletur. Dixi alias saepe, prorsus ita nos propter Christum iustificari, sicut Christus propter nos iniustificatus seu iniustus factus est: seu ita nobis potenter Christi iustitiam obedientiae ac passionis imputari, sicut illi prius nostra atque adeo totius mundi iniustitia aut peccatum a Deo efficacissime imputatum est. Quae collatio duarum imputationum, seu commutationis iustitiae ac iniustitiae inter Christum et peccatorem, potest luculentissime tum declarare naturam iustificationis ac imputationis: tum et contra adversariorum calumnias confirmare. De qua materia prolixius in libello de Iustitia dixi. Nunc vero et illud adiiciam, quod sicut ipsa forma iustificationis, collatione iniustificationis Christi illustrari pulchre potest: ita et modus aut medium, vel instrumentum apprehendendae eiusdem, tum explicari, tum et confirmari potest, si cum mediatoris modo, medio aut instrumento, quo ille iniustificatus est, aut iniustitiam nostram apprehendit, sibique applicuit, commode componatur. Nam sicut iustitia Christi non imputatur vel ignaris eius, vel etiam contemnentibus aut negligentibus eam, sed agnoscentibus, desiderantibus ac expetentibus eam, quod proprie fides viva ac iustificans est: sic etiam nostra iniustitia, seu peccatum ac poena, Christo non est imposita vel inscio, vel etiam prorsus invito ac recusanti, sed moto ingenti misericordia nostrarum calamitatum, ac sese pro toto genere humano offerenti sponsorem, vadem ac primarium persolutorem, et petenti ut nostrorum peccatorum poenarumque ingens sarcina in sese transferatur, seu debita nostra in se transscribatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.