Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 217 --

409/410 exciso veteri ac lapideo divinitus donatur, et per Spiritum S. in nobis creatur. Psal. 51. et Ezech. 31. Eodem respicit etiam Paulus 1 Corin. 15, cum dicit, nos fore similes illi caelesti Adamo, nosque eius imaginem gestaturos, sicut nunc terreni feramus. id est, glorificandos esse. et 2. Cor. 3, cum ait, nos in speculo contemplari gloriam Christi et in eandem imaginem quotidie magis ac magis transformari, cooperante id Spiritu sancto. Alia quoque ratione dicitur homo imago et gloria Dei, 1 Cor. 11. i. qui quasi vice eius mundo praeest, in hoc ei famulum aut vicarium praestans: quod omnia in hoc mundo regat, illisque fruatur tam quam quidam eius villicus, sicut vicissim homini famulatur mulier. de qua ratione imaginis Apostolus 1 Cor. 11. loquitur, dicens: Deum esse caput Christi, Christum caput viri, virum mulieris: et vicissim mulierem esse gloriam viri, virum autem esse gloriam et imaginem Dei. ubi imago collocatur in illa similitudine dominii, quod sicut pater aliquo modo dominatur Christo, et Christus viro: sic vicissim vir mulieri, et omnibus aliis creaturis huius mundi. Aliqui etiam locum Genesis ad dominii formam ac similitudinem trahunt: sed certum est potiorem, et magis primariam imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura, sicut alioqui sonare ex Latini sermonis natura nobis videtur. Sic realem quandam existentiam notat 1 Corinth. 15. Quemadmodum gestavimus imaginem terreni hominis, sic etiam gestabimus caelestis. ubi imago non umbram aut picturam hominis, sed ipsammet illius essentiam significat. Sic et Hebr. 10. Lex habens umbram futurorum bonorum, non imaginem ipsarum rerum. ubi imago ipsam vera ac solidam existentiam rerum indicat Psal. 73. Pones eorum imaginem contemptibilem in civitate. i. ipsos cum suis opibus et gratia. Sic et Apocal. 13. 14 15. 19 et 20, praedicens futurum ut bestiae formetur quaedam imago, quam omnes adorent. et propter quam horribiliter puniantur: significat fore, ut Interim et Adiaphora vere Antichristi abominationes et errores exprimant, non tantum quandam ociosam picturam eorum referant: sicut adiaphoristae sua linea veste omnes illas abominationes abscondere et obumbrare conantur. Atque hactenus de reali quadam imagine dictum esto: nunc in sequentib. contra dicemus, quando umbratilis quaedam tantum species rerum per hanc vocem accipiatur. Longe alia igitur significatio est, cum imago pro reb. imaginariis, aut evanidis crebro usurpatur, cuius significationis exempla adscribi est opus. Ab hac vero significatione venit. quod saepe res existentes ob suam levitatem imago dicuntur: sicut Latini somnium hominis, pro nihili homine dicere solent. ut Psal. 39, Profecto in imagine transit homo. i. ut res non revera ac solide existens, sed ut res umbratilis, imaginaria. Eadem ratione accipitur et Psal. 73, cum dicit saltes, Sicut somnium a vigilante evanescit, sic tu Domine imaginem eorum in civitate contemptibilem reddes ipsosmet, eorumque opes ac glorias. Sic et Paulus vocat 1 Corinth. 7, totam hanc vitam cum suis commodis ac pompis schema, figuram: et dicit eam pertransire veni rem evanidam, nihilque stabile habentem. Vicina huic signficatio est, quod Deus dicit Num. 13, se aliis appaere in similitudine. i. aliqua visibili quidem, sed tamen evanida specie. Non raro etiam imago significat ipsas visibiles, aut materiales imagines, ad repraesentandum aliquem hominem factas: sicut dicit Paulus gentiles confutasse gloriam Dei in similitudinem imaginis hominum et bestiarum. De alia maxime propria significatione nihil monere attinet, ubi imago similitudinis hominis est idem, quod imago similis homini, aut aliis animalibus. De voce porro Similitudinis, quae aliquatenus cum Imagine convenit, postea suo loco dicetur. Faciet autem et ea explicatio ad huius declarationem.

IMBER, explicabitur infra in voce Pluvia.

IMBECILLUS. vide infra Infirmus.

IMMACULATUS, exponetur in voce Integer.

IMMISERICORS, exponetur in voce Misericors.

IMMISSIO. Isaiae 7. Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris. i. vertentur in pascua, ut eo propellantur greges et armenta omnis generis.

IMMOLO quaere in verbo Sacrifico.

IMMUNDUS, vide in voce Mundus.

IMPELLENS, pro eo qui labascentem iam protrudit, ut porro ac prorsus corruat, sine omni longiori cunctatione. Sic dicitur 2 Paral. 21, Iehoram rex Iuda fecisse scortari Iudaeos a Domino, et eos plane impulisse aut protrusisse ad idololatriam. Impellere super aliquem malum, est eum festinanter perdere. 2 Sam. 15. Ne forte impellat super nos malum. Est metaphora aut allusio ad praegrandem petram ab aliquo impulsam, ut ruat deorsum, et omnia perdat, proterat ac comminuat, quo et verbum Devolvo spectat. Impellere Deo, valde significans est. videtur enim finale exitium indicare, ut usque in infernum ruant. Sic dicitur Psal. 5. Perde eos Domine, decidant de consiliis suis: ob multitudinem praevaricationum ipsorum impelle eos, quoniam rebellarunt contra te. Quasi diceret: Protrude eos usque in extremum exitium.

IMPIUS. Haec vox commodius infra cum voce Pius simul explicabitur. Hoc tantum nunc observetur, quod aliquando tantummodo reatum denotet, ut Psal. 109. Cum iudicabitur, exeat impius.

IMPLEO verbum varias habet phrases ac significationes, quae partim hic exponentur, partim infra in vocabulis Plenus et Plenitudo uberius illustrabuntur. Alias igitur significat perficio, desumpta metaphora a vase semivacuo quod impleri oportet, ad omnem rem perficiendam. Col. 4. Implere susceptum ministerium. Philip. 2. Ut vestrum defectum impleat. Act. 12. Implentes ministerium. Matth. 3. Sic oportet nos implere omnem iustitiam. i. perficere. Matth 5. Non veni solvere, sed implere legem. Luc. 9 Loquebantur de exitu eius, quem erat impleturus in Ierusalem i. completurus, perfecturus. Aliquando etiam plenius haec loquutio in eodem sensu ponitur, addita nempe voce Mensurae. Dicitur enim implere mensuram: pro, plene perficere. ut Matt. 23. Implete mensuram patrum. i. perficite et absolvite impietatem in persequendis veris doctoribus, donec ad eam quantitatem peccatorum perveniatis, ut vos ira Dei diutius tolerare non potens obruat. Implere post aliquem, est eius voluntatem praescriptumque, sequendo aliquid, plene facere, aut illius voluntati satisfacere. Num. 32 et 33, Non impleverunt post me. 1 Reg. 11. Implere post Dominum. Implere pro consecrare, admodum crebrum est in Sacris literis. Aliquando tamen additur implere manus. Exod. 28. Implebisque manus eorum. i. consecrabis. Iud. 17 , Implebisque manum unius ex filiis, fuitque ei sacerdos. i. consecravit eum. 2 Paral. 13. prolixior locus est. inquit .n. textus: Et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum, quicunque venerit, ut impleat manum suam iuvenco, filio bovis, et arietibus septem, erit sacerdos iis qui non sunt dii. Haec videntur fuisse simoniaca praemia, pro impetrata initiatione. Sic 1 Reg. 13. Qui volebat, implebat manum suam. i. oblato munere initiabatur sacris, constituebatur sacerdos. Venit autem haec phrasis inde, quia (ut describitur forma initiationis Exod 29 ) consecrans coram altari replebat manus initiandorum placentis et laganis, quae illi quasi oblaturi afferebant:

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.