Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 210 --

395/396 prophanis historiis mentio fit, fuerunt plerunque horae quas Mathematici vocant inaequales, quae alias erant longiores, alias breviores. Omnes enim dies ac noctes, sive longas, sive breves, hyeme ac aestate dividebant in horas duodecim, ita ut mane oriente sole inciperet prima hora fluere, in meridie sexta pulsaretur, vesperi occidente sole duodecima. Unde porro denuo inciperet currere prima hora noctis: media nocte cum esset, audiretur sexta: et summo mane oriente sole, duo decima noctis finiretur. Fiebat igitur, ut in solstitio aestivo duplo essent longiores horae dieique noctis eius temporis, vel etiam diei solstitii brumalis: et contra horae noctis aestivi solstitii essent dimidio brevioresque hyberni: nec unquam vere cum istis nostris horis convenirent, quam in aequinoctiis. Hora diei tertia, erat illis primus quadrans, cum tantundem esset elapsum diei ab exorto sole, quantum adhuc ad meridiem superesset: hora sexta autem, in meridie finiebatur, quod fuit illis secundus quadrans. Incipiente porro nobis nunc hora a meridie prima, illis inchoabatur hora septima, ut hora nona esset finitus tertius quadrans: et tantundem adhuc illis usque ad occasum supererat, quantum a meridie effluxerat: qui iam erat ultimus quadrans. Hinc est quod Christus Matth. 20 dicit, patrem familiĆ¢s exiisse diluculo ad conducendos vinitores scilicet anteque prima fluere inciperet, seu ante exortum solis: et postea tertia. deinde sexta in meridie, et nona, inter meridiem et vesperum: et denique postremo undecima, cum iam unica hora ad occasum superesset. Sic quod Petrus ab hora tertia argumentatur Act. 2, quod non sint ebrii: indicat, non fuisse moris illi tam sobriae ac parcae genti, tam mane helluari. Quo et Apostolus respicit dicens: Qui potant noctu potant. Cognita hac horarum distributione, facile est passione Domini, et alia dicta Christi ad tempus nostrarum horarum applicare, et inde etiam consonantiam cum nostro tempore cognoscere.

HORTORUM est crebra mentio in Sacris literis. Primum enim ille longe amoenissimus et felicissimus locus aut regio, in qua primi parentes sunt mox post creationem collocati, vocatur Hortus, seu hortus deliciarum, aut in Eden, ut in Hebraeo legitur. Eum hortum ipsemet Deus plantasse dicitur, Gen. 2. Is locus vocatur etiam Hortus Dei, Gen. 13: ubi Scriptura narrat, regionem Sodomiticam ante devastationem fuisse ut hortum Dei. Et Ezech. 36 legitur: Haec regio devastata, fuit ut hortus Eden voluptatis aut deliciarum. Ezech. 31 legitur, nullam cedrum aut aliam arborem fuisse similem altitudine, amplitudine, et omni alia pulchritudine Assyrio: sive intelligatur de illo ipso horto, ubi tam pulchrae arbores fuerint: sive per metaphoram de toto reliquo mundo, aut aliis Politiis, quae etiam a Deo plantantur et rigantur. In hortis habebant Israelitae sua idola et cultus: ideo solet eis minari Deus, futurum ut erubescant de hortis suis, quos sibi elegerunt: scilicet veniente calamitate, et non succurrentibus illis suis idolis in horto cultis, quin potius Deo ipsos idololatras cum suis idololatriis funditus evertente. Hortorum irriguorum aut arentium collatione saepe describitur florens aut tristis status alicuius regionis, aut hominum plurium vel unius, ob benedictionem aut maledictionem Dei. ut Isaiae 1, sumitur similitudo ab horto carente irrigante aqua. Contra Isaiae 58: ab horto irriguo. Sicut et Psal. 1 Num 24 dicit Bileam: Sicut horti iuxta flumen, sicut tabernacula Iacob. ostendens florentissimum tunc fuisse statum Israelitici populi, praesertim quod ad religionem attinet: sicut ipsemet se prolixius exponit. Nihil enim elegantius aut amoenius aspectu hortorum bene cultorum, irriguorum, ac iuxta flumen sitorum.

HOSANNA, Hebraice Hoschiana, est vox, qua Christo cum sua regali pompa in festo Palmarum Hierosolymam intranti, populus bene precatus est: Matthaei 21, Mar. 11, Ioh. 12. Significat autem idem quod, O Deus serva, fer opem huic nostro novo Regi: sicut olim Romani acclamarunt, Vita et felicitas Caesari etc. Sumpta vero est et illa vox, et pene tota illa exclamatio, ex Psal. 117, nisi quod in Evangelistis additur, In excelsis: de quo supra suo loco dictum est.

HOSTIAE, sunt idem quod sacrificia aut victimae apud Iudaeos et Gentiles: quae, quoniam post Christum, (quem potissimum omnia Sacra populi Dei significabant et figurabant) veluti umbrae veniente plena luce desierunt: ideo Paulus Rom. 12 iubet, ut nosmet totos Deo hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo, et rationalem cultum exhibeamus. Plures vero sunt, praesertim in Novo testamento, huius generis voces, a veteribus ac externis sacris sumptae et ad spiritualem verumque cordis piorum cultum translatae: sicut et Psalmista pollicetur labia vitulorum.

HUBERA, Psal 22. Considere me faciens super habera, vel ab huberibus matris meae. id est inde ab ima infantia a te tuaque ope pependi. Isaiae 32. Super huberi plangent. id est, ob famem ac sitim non erit unde mulieres lac infantibus dent, quippe carentes ipsaemet necessario alimento.

HUMERUS etiam parit quasdam figuratas et obscuras locutiones ut Ezech. 25. Aperire humerum Moab: videtur significare, eius munita loca aperire, aut nudare. Inter humeros, est idem quod in medio Deuter. 33. Et inter humeros eius requiescet, aut habitabit. Humero etiam pro regione, Isaiae 11. In humerum Philistim volabunt. Humerus recedens, Zachariae 7, et Nehemiae 7 id est, refugiens aut recusans onus: Et dederunt humero recedentem. pro, noluerunt ferre iugum legis meae. Onus recedere ab humeris alicuius Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et ab humeris onus. id est, liberabitur populus a tyrannide et tributis Assyriorum. Sic et illud Isaiae nono intelligendum est, Virgam humeri eius confringet. id est, castigationes et tyrannidem, qua populum affligebat. Humero uno servire, aut aliquid facere est, unanimiter. ut, Serviant Domino humero uno, Zephoniae tertio . Eadem phrasis et sensus videtur essentiam Hoseae sexto , ut expectent virum latrones. Sic collegium sacerdotum interficiunt humero: sub intelligitur uno. id est, unanimiter. Humerus Sechen, significat etiam partem. Sic Psalmo 21. Pones eos humerum aut partem: id est, seorsim, tanquam scopum, et dirges in eos sagittas.

HUMILITAS vox plura significata habet. Nam primum humilitas nunc quidem, et etiam olim. Theologis plerunque significavit virtutem, quam vocant modestiam. At vera erus nocis significatio est vilitas pravitas. aut infima sors aut conditio, ad quam sis deductus vel generis ignobilitate ac paupertate, vel donorum dotiumque tenuitate, vel denique casu aliquo adverso cruce aut afflictione. Quare in cantico Mariae, Quia respexit ad humilitatem ancillae suae, diva Virgo non suam modestiam praedicat: sed Dei immensam beneficentiam, qui tam abiectam et omnibus despectam ancillulam, quantumvis sit gloriosus et omnipotens Deus, adeo clementer respexerit, seque licet indignissimam, tanto beneficio sit dignatus. Tumultuati sunt de hac voce et dicto olim Monachi contra Erasmus quod in Annotationibus monuerat, vocem Humilitatis significare vilitatem, aut contemptam sortem: sed respondit eis in Dialogo, cui nomen fecit Medardus Idem monet de loci ac vocabuli sensu Theophylactus ac Faber, qui super eum locum sic scribit: Hic agnoscit Virgo humillima, non esse suum, quod omnes generationes dicturae sunt ipsam beatam: sed illius, qui respexit humilitatem, exiguitatem, et (ut sic dicam) nihilitatem ancillae suae, servae suae. Secundo, Humiliare Hebraeis nonnunquam idem est quod vi stuprare. ut Gen. 34 legitur

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.