Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 208 --

391/392 q d. Nondum Dei beneficio incidistis in diabolicam apostasiam. Filius hominis, qua periphrasi Christus saepe posita tertia persona pro prima, semet nominat: et Ezechiel utitur. Est singularis quaedam tapinosis, qua fragilitas humana indicatur. Sic et in plurali numero Psal. 62. Vani filii hominum, Mendaces sunt filii hominum. Tale quid sonat illud, Quid est homo, quod memores eius, aut filius hominis, quod reputas eum? Sed de hac locutione supra in voce FILII dictum est. Adscribam nihilominus de hac phrasi locum insignem Buceri, in quo accuratius de ea disserit. Filium hominis Christus se schemate Scripturae admodum frequenter identidem appellat, et vere cum sese deiicit, suamque humilitatem praedicat. Est autem omnino id quod Paulus ait, In similitudine hominum factus: id est, perinde ac quisque e vulgo hominum, verus nimirum homo, et nihiloplus apud mundum quidem, quam quisquam ex infima plebe. Hebraeis enim, filius Adam vel hominis nihil aliud sonat, quam homo. Hominem autem vocari, in Scriptura humilitatis est: quod omnis homo mendacium sit, et vanitas. Neque vero consistit quod quidam commenti sunt, filium hominis IESUM dictum quod tantum unius hominis, scilicet Mariae filius esset. Masculinus enim articulus ubique praemittitur τοῦ , non τῆς . Adhaec, cum sese filium hominis vel Adam, hoc est, vere hominem et plebeium hominem praedicat, vere suam nobis iuxta et humilitatem et bonitatem commendat, qui nostrae salutis causa eo usque demiserit sese, ut nihil nisi homo haberetur, ac homo infimo quoque inferior esse voluerit: cum praedicari ipsum solius Virginis filium magis gloriosum esset, neque fidem nostram perinde erigeret, Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: Oseae 11. ubi semet Propheta exponit posteriori locutione. Stylus hominis, Isa. 8: Scribe stylo hominis. i. literis, quae notae sunt tuis hominibus. Virga hominum castigare aliquem. i. communi et levi castigatione. 2. Sam. 7. ideo addit. Et plagis filiorum hominum. In homine. Hier. 32. Posuisti signa in Aegypto, in Israel, et in homine. i. in reliquis gentibus. Non esse hominem, Oseae 9. Quod si educaverint filios, orbabo eos, ut non sint homines. i. non perveniant ad iustam aetatem. Contra 1. Sam 1 et 17 dicitur: Senex veniens inter homines. i. senectutem attingens. Homo est arbor agri, Deut. 20. i. ex arborum fructu victitat. Homo habet in Hebraeo quatuor primaria nomina, אש Is, אדם Adam, אנוש Aenos, מתי Methe, quae multum inter sese differunt. Is, plerunque eximium ac praestantem significat: ut apud Latinos Vir, de qua voce suo loco in vocabulo VIR agetur. Adam, plerunque communis sortis hominem, sumpta voce a terra, denotat. Aenos, afflictum ac calamitosum: sumpta voce a morte. Methe in plurali numero penitus oppressum servitute, aut fame, aut alioqui plane contemptum. Piscatores hominum vocat Christus Apostolos, Mar. 1, Luc 5. per metaphoram, quia perinde verbo ac doctrina homines capiunt, et Christo adducunt, ac piscatores pisces reti capiunt, et in suam potestatem redigunt. Sic et Hier. 16, piscatores ac venatores denotant veros doctores. Alibi contra significat hostes, qui capiunt bello homines: de qua loquutione in vocabulo PISCATOR. Homo aliquando abundat. ut Gen. 13. Homines Sodomitae erant valde mali. i. Sodomitae. Sic in Evangelio, Homo rex: pro Rex. Sic et vox VIR interdum abundat. Homo de vulgaribus, aut plebeiis hominibus, sive etiam de impiis. Viderunt filii Dei filias hominum, Gen. 6. i. potentes rapuerunt plebeias, aut piorum filii acceperunt filias impiorum. Sic haud dubie intelligere possis etiam locum Psal. 82. Dixi, vos Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini. Psal. 124, Cum exurgerent homines contra nos: tantum de impiis accipitur. Item Isa. 43: Dabo homines pro te, et populos pro anima tua. i. gentes, incredulos. Cum Pilatus producens IESUM, flagellis, corona spinea et vestitu purpureo deformatum dicit, Ecce homo: videtur per ironiam dicere, Ecce is ille homo, quem vos tantopere accusantes dicitis affectae regnum, excitare velle seditionem, et evertere vestram religionem. Quid minus post hic homuncio, quam talia ac tanta patrare? proinde seposita ista sollicitudine, sinite miseri hunc abire post tot vexationes incolumen, nec vos una mecum eius sanguine ac caede contaminaveritis.

HOMICIDA vox aliquanto latius patet in Sacris literis, quam in communi sermone. Nam Isa. 1 proceres Hierosolymitani vocantur homicidae. ob rapacitatem et alias iniurias, quibus affligebant miseram plebem. Christus Ioh. 8. vocat ipsum Satanam homicidam, potissimum ideo, qua homines per falsam doctrinam et alias malas artes aeterno exitio perdit. 1. Ioh. 3 dicitur, Omnes odio habentes fratrem, esse homicidas: quia scilicet (interprete Christo) si non manibus ac opere, at saltem voto et opere interficiunt hominem. Denique Prov. 28, is quoque dicitur homicida, qui matri et patri aliquid furatur.

HONOS, est reverentia et subiectio quaedam, externis indiciis testificata, quam alicui exhibemus in testimonium et praemium virtutis, superioris gradus, aut beneficiorum in nos aut alios collatorum. De qua voce ac re quatenus etiam prophanis scriptoribus est nota ac usitata, aliquid clarius infra in voce LAUDIS, et verbo Laudare disseram. In Hebraeo igitur sunt tria potissimum vocabula, Hod, Hadar, et Cabod, quae solent interpretes verbo Honoris vertere. Est vero magna variatio tum rei huius, tum et praedictarum vocum, in Sacris literis. Dicam tamen de eis, ut commodissime potero. Vertuntur autem praedictae voces, praesertim Hadar, per honorem, decus, magnificentiam. pulchritudinem, splendorem et dignitatem Psal. 103. Confessionem et decorem induisti. Et sequenti, Confessio et pulchritudo. Psal. 44. Specie et pulchritudine tua. et 144. Magnificentia gloriae sanctitatis tuae. Psal. 110. In splendoribus sanctorum. Prov 14, In multitudine populi dignitas regis In quibus locis omnibus est Hadar: quod tamen plerunque pro decoravit et honoravit vertunt. Rom. 2 coniunguntur Gloria, honos, et incorruptibilitas, quae bona sit Deus pie viventib. largiturus: ubi non adeo magni ac conspicuum reperias discrimen inter vocem Gloriae et honoris. Honos crebro etiam pro externo aliquo officio aut beneficio accipitur, non tum sine interna honorifica opinione: quia tali indicio vel efficacissime alterius virtutem aut benemerita testamur. Hac significatione iubet Paulus 1. Tim. 5 honorare honestas u duas: et presbyteros recte docentes esse duplici honore dignos, scilicet ut et honorentur, ac honeste tractentur omni externa reverentia, ex vero tamen corde proficiscente, et insuper honesto stipendio alantur. Sic et Christus ipse quartum praeceptum, Honora parentes contra impiam Pharisaeorum glossam Matthaei 15 et 19 , ac Mar. 10 exponit, quod videlicet sint omnibus officiis ac beneficiis sublevandi, non solo quodam quasi caeremoniario honore. Hac de causa et Latinis praemium amplioris dignitatis viro, praesertim docto exhibitum, Honorarium vocatur: contra vero ignobiliori mercenario aut manuario artifici, Merces. Eadem ratione accipiendum est, quod Paulus inquit Rom. 12, Honore vos invicem praevenientes. i. non tantum externa quadam reverentia sed etiam mutuis officiis ac beneficiis. Sic et Lucas Act. 28 narrat, Melitenses multis honoribus honorasse Paulum ac comites. i. multa eis beneficia praestitisse. In eadem significatione credo accipiendum esse, quod Paulus 1 Cor. 11 dicit, nos ignobiliora membra magis honorare: i. plurib. beneficiis ut sunt tegmina vestium, afficere. Idem vult etiam ei 1 Thes 4 dicit, unum quemque debere possidere vas suum sanctificatione et honore. Vas vocat corpus: id vult nos abstinendo ab omni genere peccatorum, praesertim corpore patratorum sanctificare, et praeterea cura valetudinis tueri. Hoc officium aut beneficium, ne corpus ac valetudinem

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.