Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 27 --

29/30 Sicut aestas insiti tumultum alienorum humiliabis. Ezechiel hanc figuram integra oratione exponit, cum dicit, Iudaeos esse ex ethnicis gentilib. procreatos: volens ostendere, eos etiam perinde impios. capite decimosexto. Ponitur et pro hostibus, Esaiae primo: Alieni comederunt terram vestram. et Psalmo quinquagesimo quarto, Alieni surrexerunt contra me. Ratio significationis eadem est, quae, cur Latinis vox Hostis, quod olim tantum peregrinum significavit, nunc publicum inimicum notat: nempe, quia exteri sunt plerunque inimici. Ignis alienus, Levit. decimonono, pro prophano ponitur: quia tantum domestico aut sacro, quod in altari conservabatur, uti debebant in sacrificio et suffitu. Filii alieni, alias pro exteris, alias etiam pro impiis: Isaiae secundo, et Psalmo decimooctavo. Alienum se ostendere alicui, Genesis quadragesimosecundo, pro, simulare se ei ignotum et inimicum sicut et Latini Alieno animo dicunt. Alienum significat etiam prophanum, sicut modo dixi. ut Exodi decimo, Alienum suffitum, alienus ignis. Alienum reddere locum sanctum, Ieremiae decimonono. Sic et Isaiae secundo, Et in scientiis alienis fuerunt contenti. Eodem modo et Levit. vigesimo secundo, vir alienus, pro laico, non de tribu sacerdotali. Filia sacerdotis cum fuerit viro alieno, id est, non Leviticae tribus.

ALLEGORIA, in generalib. Regulis exponetur.

ALLIGARE, per metaphoram est curare, sanare: quia vulnera sananda obligari medicaminibus et fasciis necesse est. Ipse vulnerat et alligat, Isaiae primo. Vulnera non sunt alligata, Ezechielis trigesimo: Brachium Pharaonis confregi, et ecce non fuit alligatum, ut ponantur medicamenta, ut apponantur fasciae ad obligandum illud. Sic Christus suum officium Isaiae 61 exponit: Ad evangelizandum afflictis misit me, ut alligarem contritos corde. Alligare praecepta digitis ac cordi, Proverb 6 et 7, est diligenter ea ediscere et custodire. Sic et Isaiae 8, Colliga testimonium, et obsigna legem. Sic et Moyses saepe praecipit alligari legem aut eius memorialia ad frontem et brachia. Christus dicit Pharisaeos alligare onera importabilia super alios, quae ipsi digito attingere nolint. Metaphora est ab externis oneribus.

ALIQUID esse, non simpliciter significat aliquam rem esse: sed aliquid eximium, praestans, preciosum aut celebre esse. Sic et Latini interdum utuntur, ut Iuvenalis Satyra prima:
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquid. — Sic Paulus Galatis 6 ait: Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit, semetipsum decipit. Sic Simon magus Actor. 8, dicebat se esse aliquem magnum. Sic ad Galat. secundo dicit Paulus de praecipuis Apostolis: Ab iis autem qui videbantur esse aliquid, nihil accepi. Mox ibidem subiicit: Ii qui videbantur, nihil mihi contulerunt. Aliquid igitur esse, aut non esse, significat aliquid eximium aut praestans esse. Contrariam prorsus vim habet saepe, NIHIL esse: de quo suo loco infra plenius dicetur. Sic Horatius ait, Nullis maioribus orti: id est, non eximiis progenitoribus.

ALMA, vox Hebraea, Isaiae septimo, Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel, etc. controversa est, dum Evangelista Matthaeus interpretatur virginem, sicut et Septuaginta: quam versionem ac sensum etiam tota Ecclesia sequuta est inde â Christo usque ad nostra tempora: contra vero Iudaei, tantum puellam aut iuvenculam significare contendunt. Rationes vero plures evidentissime nostram sententiam comprobantes, in promptu sunt: quarum praecipuae hae videri queant. Prima, quod haec vox ubique in Sacris significet virginem: quod postea ostendetur. Secunda; quod huius vocis etymologia virginitatem sonat. significat enim absconditam, occultam. Duplici vero ratione virgines dicuntur absconditae, aut occultae. Primum, quia moris fuit, et hodierna die est in illis meridionalibus et orientalibus locis, virgines occultari domi, ut sic tanto certius earum pudicitia custodiretur: sicut et Phocylides monet, virginem usque ad nuptias custodiendam esse bene obseratis cubiculis, et non permittendum ut ante nuptias extra domum conspiciatur. Idemque et de pueris dicit, addens, difficile esse parentibus custodire liberorum castitatem. Quinetiam hodie in Italia, ut maxime aliquando in publicum prodeant, valde tegi peplis solent. Altera causa est, quare virgines dicuntur Almae, aut occultae, seu absconditae, quia contra maritatae cognosci â viro, et cognoscere virum dicuntur: item quia earum nuditas a marito detegi ac revelari, seu patefieri dicitur. Tertia ratio est, quia additur articulus in Hebraeo ה he העלמה , et in Graeco , quae indicat non quamvis adolescentulam concepturam: sed quandam eximiam ac singularem, specialique quapiam re commendabilem. quae res nihil perinde apte intelligi potest, ac virginitas in conceptione retenta (non certae opes, nobilitas, aut forma) quod praecipuum decus aut ornamentum adolescentularum esse solet. Quarta, quod in descriptione huius virginis et conceptionis nulla prorsus fit mentio viri alicuius: cum id et res ipsa, si naturaliter fieri deberet, postulet: et mulierculae a viris maritîsve suis circumscribi et definiri soleant in omnibus linguis ac gentibus, semperque mentio viri potius quam mulieris in descriptionibus familiarum fieri soleat. Quod profecto singulari mysterio non caret. Consimili vero ratione etiam Ieremias capite trigesimoprimo, de Meschia agens dicit, Deum creaturum esse rem novam, nempe ut mulier complectatur, aut circum det, seu intra se concipiat virum: ubi tum res nova ac miraculosa divinitusque creanda dicitur: tum etiam nulla prorrus mentio fit mariti, illam circumdationem aut conceptionem operaturi. Sic et in prima promissione tantum semen mulieris dicitur contriturum caput serpentis, non viri: cum id rectius secundum usitatum naturae cursum marito tribuatur, sive tanquam digniori coniugi: sive quia proprie viri est semen dare ad conceptionem ac generationem, non feminae. Eôdem facit, quod etiam Iacob Meschiam promittens, Silo eum vocat, Gen. 49. quod secundinam mulieris proprie sonat: ut indicet, eum non ab homine masculo, sed tantum ab homine femina procreandum. Consonat vero etiam historia Evangelii, seu eventus, huic harmoniae veterum prophetarum. Quinta ratio sit, quod quoniam haec res tanquam ingens ac singulari Dei potentia efficiendum miraculum proponitur, oportet certe aliquid praeternaturale hic accidere: quod non potest aliud perinde aptum huic rei esse, vel etiam excogitari, ac si Deus efficiat, ut mulier per se miraculose concipiat et pariat virum. Quid enim tandem miraculi esset, si iuvencula viro tradita, ex eo conciperet et gigneret? Quoniam igitur miraculosa conceptio ac partus esse debet, recte de virgine operatione Dei conceptura, locus hic intelligitur. Si vero hic obiiciatur, Prophetiam hanc non convenire IESU, aut matri eius, quia signum datur illis tempore Isaiae viventibus hominibus ac in eorum confirmationem, non autem posteris: quare non posse id accipi de vitgine, aut facto post mille annos sequuturo. Respon. Prophetia est, et non tantum incredulo contemptorique divinorum miraculorum Achazo proponitur, sed etiam toti populo Dei: nec solum illis tum viventibus Israelitis, sed et omnibus omnium temporum Israelitis, aut cultorib. Dei: sicut propheta inquit, Dabit vobis signum. Non enim Scriptura

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.