Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 199 --

373/374 utuntur donis sibi divinitus ad Ecclesiae exaedificationem datis. Sic et Ephes. 3 dicit Apostolus, sibi traditam esse oeconomiam, aut administrationem gratiae erga gentes: id est, functionem Apostolatus inter Ethnicos. Vox Gratiae crebro idem prorsus valet quod charitas ac misericordia Dei: quod multis testimoniis liquido probari potest. Papistae, ut supra dixi, multas gratias numerant. Gratiam operantem aut praevenientem: ea est, qua dat bonum velle cooperantem aut subsequentem, quae adiuvat bonum velle divinitus donatum. lib. 2. distinct. 26 Lombardi. Gratiam gratis dantem, vocant Deum: Gratis datam, auxilium Dei ad praeparandum se ad gratiam regenerationis percipiendam, seu ad merendum de congruo. Gratiam gratum facientem, auxilium Dei ad merendum vitam de condigno. Erasmus in Diatriba facit tres gratias: incipientem, adiuvantem, et perficientem. Pelagiani priores vocaverunt gratiam ipsam legis instructionem, et naturae bonitatem: posteriores dixerunt, gratiam etiam ipsam Dei opem per Spiritum sanctum. Bonaventura hoc modo suas gratias definit: Gratio generaliter dicitur adiutorium divinum, creaturae liberaliter et gratis impensum, ad quemcunque actum indifferenter. Gratia gratis data, est adiutorium divinitus datum, ut quis praeparet se ad suscipiendum Spiritus sancti donum, quo perveniat ad statum meriti. Gratia gratum faciens, est adiutorium divinitus datum, ad merendum. Verum quoniam supra diximus de prava Scholasticorum opinione de voce Gratiae, quam plenius mox refutabimus, ideo hic obiter etiam locum Thomae super Tit. 3 adscribemus: ubi recte gratiam salvantem de gratuita misericordia exponit, quod ipsum ei invito locus Pauli nimium illustris extorquet: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus. Sciendum est autem (inquit) quod gratia importet misericordiam, quia gratia est de eo quod gratis datur: et quod gratis datur, hoc misericorditer datur. Misericordia autem semper in Deo fuit: tamen olim circa homines latebat. Psalm. 35. Domine in caelo misericordia tua. Ante Christum enim omnes, quantumcunque essent iusti, erant sub damnatione. Sed Christo filio Dei carnem assumente, apparuit gratia. 1. Tim. 3. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Psalm. 79. Qui sedes supra Cherubim, manifestare. Sed quanto quis est potentior, tanto eius gratia magis desideratur. unde gratia Dei desideranda est. Et hoc est quod dicit, Gratia Dei: et hoc ad salvandum. unde dicit, Et Salvatoris nostri. Isaiae quinquagesim oprimo. Salus autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni solummodo populo Iudaeorum, sicut olim: sed omnibus hominibus. Isaiae 14. Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Isaiae 52, Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 1. Timoth. 2. Vult omnes homines salvos fieri. Hactenus Thomas.

Quod vox Gratia, cum Gratia iustificari aut salvari dicimur, non aliquas infusas aut inhaerentes nobis qualitates significet: sed tantum gratuitum Dei favorem, misericordiam aut dilectionem, qua nos diligit in dilecto filio. ΒΆ Saepe mecum valde mirari soleo cum alios errores et abusus Papatus, tum etiam, quod in explicatione doctrinae de Iustificatione, nullam prorsus adhibuerint curam ac, diligentiam cognoscendi ac exponendi, quid in Sacris literis primaria illa vocabula Iustitiae, Iustificationis, Fidei, Gratiae, Poenitentiae, Imputationis, Acceptionis, Salutis, Sacrificii, Mediatoris ac Vitae, et similium significarent: sed tantum pro arbitrio, utcunque circunscripserunt ea, quod sint aut significent hoc aut illud, sine omni confirmatione aut probatione. Exemplo sint vel primarii eorum doctores, Lombardus ac Bonaventura: qui quomodo Gratiam iustificantem delineent, supra audivimus. Perversis vero, maleque explicatis tanti momenti vocabulis, necessario sensus Scripturae, et res de quibus agitur, ignorantur, ac pervertuntur. Quare nos iam illis omissis, veram huius vocis significationem in doctrina Iustificationis, ex ipsis primariis sacrae Scripturae locis, ut in titulo professi sumus, demonstrabimus. I. Primarius omnino locus doctrinae de Iustificatione, per gratiam in tota Scriptura est: Roman. 3. 4. 5. Videamus igitur, quid in illis locis vox Gratiae significet. Dicit ergo Apostolus Rom. 3. Nos iustificari gratis, GRATIA Dei, per redemptionem Christi. Quod autem Gratia in hoc loco gratuitum Dei favorem et misericordiam, non autem aliquam virtutum infusionem, aut renovationem significet: multis, certissimisque indiciis demonstrari potest. Dicit enim, iustificari hominem Gratis, idque sine operibus. Iam Gratia Papistica aut infusa, vel maxime consistit in virturibus et bonis operibus. Necessario etiam meretur, testimonio adversariorum ipsorum, utpote quae ob hoc ipsum nominatur ab eis gratum faciens, quamque illi diserte contendunt habere summa illa merita de congruo Adhaec, vox ipsa Iustificari (quam significare idem quod absolvi aliquem, alibi prolixe probatur) non potest ullo modo convenire cum illa reali renovatione bonarum qualitatum, quam Papistae fingunt esse gratiam: sed cum hac nostra potius optime consentit. Nihil enim magis convenit gratuito favori, aut misericordiae, etiam in ista communi vita, quam condonare culpam ac poenam reo cui faves. Hanc eandem vim argumentationis obtinet etiam, quod ibidem Paulus istam iustificationem collocat in redemptione Christi, propitiatione eius sanguinis, et peccatorum remissione: quae omnia rectissime ex favore aut misericordia Dei proficisci dicuntur, ex renovationo autem minime. II. Cap. 4, ubi pergit diligenter de iustitia Gratiae disserere, itidem excludit ab ea opera, excludit meritum: et denique dicit, impium iustificari, aut gratis ei peccata remitti. Haec, ut supra diximus, Papisticae Gratiae nequaquam conveniunt. Adde quod ibi definiens iustificationem, collocat eam etiam de sententia Davidis in remissione, contectione, et non imputatione peccati. Talis iustificatio (ut et prius dixi) nullo modo convenit illi adversariorum Gratiae renovationis: sed huic nostrae gratuiti favoris aut misericordiae Dei, gratis ex immensa gratia peccata condonantis. Evidens quoque ac irrefragabile testimonium veritatis est, quod Apostolus in hac tam accurata tractatione Gratiae et Iustitiae, nullam plane partem renovationi aut bonis qualitatib. tribuit, ac nec mentionem quidem eius facit. Cur ergo contra adversarii omnia in renovatione, aut infusa gratia ac iustitia collocant? III. Denique quid sit, Hominem Gratia iustificari, disertissima periphrasi aut paraphrasi Apostolus ibidem exponit. dicit enim esse idem quod non ex merito, sed ex gratia aut secundum gratiam alicui imputari iustitiam, et non imputari iniustitiam aut peccatum. Quid obsecro aliud esse omnino potest, ex gratia alicui imputari iustitiam, et non imputari iniustitiam, quam gratuito favore aliquem pro iusto haberi, cum in se minime sit iustus? Observetur igitur diligenter, quod Paulo Iustificari hominem, idem plane sit quod imputari ei iustitiam, et non imputari iniustitiam: et idipsum Gratia alium fieri sit idem, quod ex gratia, aut secundum gratiam seu gratuitum favorem. Appositissima igitur et clarissima paraphrasi ibi Apostolus perspicue nostram veramque sententiam de Gratia et Iustificatione asserit, et adversariorum contra refutat. IIII. Eodem 4. Capite etiam in eo confirmatur nostra sententia, quod ab hac iustificatione lex penitus separatur et vicissim Gratia ei adiungitur: quodque haec duo sibi invicem, ut plane contraria nempe legi gratia, et lex gratiae opponuntur. Sic nequaquam possunt lex Renovationi aut Instaurationi opponi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.