Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 194 --

363/364 arripio, sicut et Accipere nomen Dei in vanum, alibi dictum est. Extrahentes gladium: id est, militaris aetatis homines. Os gladii, in Sacris literis significat ipsum acumen, aut aciem. illo enim gladius mordet. Gladius etiam Synecdochice significat rem nocentissimam. Sic Psal. 57 lingua impiorum dicitur esse gladius acutus: id est, perniciosissima res. Eodem modo et de adulterio dicitur, in Proverb Novissimum extraneo amarum sicut absynthium, et acutum veluti gladius biceps. Sic et Psal. 64. Acuerunt ut gladium linguam suam. Sic quoque Psal. 59. Gladii sunt in labiis eorum. Item Iob. 5. Psal. 55. Verba gladii: id est, perinde noxia ut gladius. Retundere aciem gladii alicuius: pro, reddere eum imbellem. Psal. 89. Etiam retudisti aciem gladii eius, et non sublevasti eum in praelio. Gladius excellentiae Dei: id est, bellum ac poenae, quibus Deus glorificatur, eiusque excellentia illustratur. Gladium Domini inebriari, impinguari, etc. Isa. 34, est magnam caedem impiorum factam esse, Deo eos puniente. Gladius orbans: id est, hostilis vis privans patres liberis, aut contra Deut. 32. Sic, Non recedet gladius de domo tua: 2. Sam. 12. id est, hostilis vis, perpetuo aliqui in tua familia occidentur. Iob 27. Si multiplicati fuerint filii eius, erunt in gladium. Stare in gladiis, Ezek. trigesimotertio : Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationem. id est, stetistis innixi vestris gladiis, ut qui sunt parati ad conflictum: vel confisi estis vestra potentia, ideoque egistis quod voluistis. Gladios emere iubet Christus Lucae vigesimosecundo , quo veluti signo eis praedicit, gravissima pericula ac tentationes imminere. Vult igitur eos praeparari et armari spiritualibus armis, contra imminentem conflictum, hostemque. Gladius gladius, Ezek. 21. pro, multiplex bellum, caedes ac poenae: sicut et aliarum vocum repetitio significationem augere solet.

GLORIAE vox admodum crebro, et in variis significationibus in Sacris literis reperitur: Quarum pleraeque non sunt aliis linguis usitatae, eoque merito huius linguae idiomata dici possunt. Disseram igitur de eis ordine, quantum Deus dederit. Nam quid in genere ac plerumque etiam Latinis significet, infra in nomine LAUS plenius dicam. Primum autem disseram de nomine Gloria: deinde de verbo Gloriari, et eius verbali Gloriatio: postremo, de verbo Glorificare et Glorificatio. GLORIA igitur definitur ab Augustino et Quintiliano, quod sit frequens de aliquo fama, cum laude. et a Cicerone, quod sit consentiens laus bonorum, et incorrupta vox recte iudicantium de alicuius excellente virtute. aut denique est, alicuius vel eximii viri, vel bonae rei late patens praeconium. Aliqui recentiores definiunt, quod sit approbatio conscientiae nostrae, recte iudicantis, et aliorum recte iudicantium. Ex istis, quid nam sit aut dicatur Gloria, satis liquet. Dividunt autem nonnulli hanc vocem in gloriam veram, inanem, et aeternam. Verum non est nostri instituti, ipsam rei naturam accuratius definiendo et dividendo exponere: sed tantum, quatenus ad vocabuli explicationem id fieri est necesse. Quando haec vox non ponitur pro illa nostra aeterna gloria ac felicitate, non etiam pro superbia aut inani iactantia, sed tantum in bonam partem de gloria huius vitae accipitur, tum recte subdividi potest dupliciter: nempe in Gloriam Dei, et hominum. Et rursus utraque haec gloria, in gloriam famae, et bonitatis rei. Alias enim gloria significat illam bonam famam, celebrationem, aut opinionem hominum de aliqua re bona: alias, praesertim in Sacris literis, ipsas res praestantes vere bonas aut gloriosas. Primum igitur de creaturae aut humana gloria dicam. Saepe admodum vox haec, res in hac vita gloriosas significat: ut divitias, potentiam, splendidas aedes, vestitum, amplum famulitium, sapientiam, et similia. Dubium autem est, an talia active an passive Gloria dicantur: an quia glorificantur ac celebrantur ab hominibus, vel quia possessorem suum efficiant gloriosum. Sic Christus dicit unum quempiam florem agri elegantius esse vestitum, quam fuerit Salomon in illa sua tanta gloria. Sic Esther 1, Assuerus dicitur parasse grande convivium, ut ostenderet divitiam gloriae regni sui: id est, praegrandes divitias, gloriosas divitias, aut etiam divitias gloriosi sui regni. Sic Psalmus 49 dicit, Non descendet gloria ipsius cum eo in infernum. Genes. 31, dicunt filii Laban, Iacobum fecisse omnem illam gloriam de rebus patris sui: id est, illam tam amplam rem familiarem. Isaiae 10. Ubi relinquetis gloriam vestram? id est, gloriosam opulentiam, de qua tantopere gloriamini. Gloria nomen substantivum, aut abstractum pro concreto aut adiectivo ponitur Psal. 111. Gloria et decor opus eius id est, opera eius sunt decora ac gloriosa. Vox porro haec Hebraice est Cabod, qui omnino creberrime pro divitiis accipitur. Simili ratione et anima ipsa rationalis, aliquando et lingua, Gloria vocatur: quia sunt hominis partes vel maxime gloriosae, eumque glorificantes ac ornantes. Gen. 49, In coetu eorum non uniatur gloria mea: id est, anima: ut plerique interpretantur. Psalm. 30, Psallat tibi gloria mea: id est, anima, aut etiam lingua. Psal. 16. Idcirco laetatur cor meum, et exultat gloria mea. LXX γλῶσσα μου , lingua mea: forte autem rectius, anima. Psalm. 108, etiam pro anima accipitur, cum dicit: Paratum est cor meum, canam, psallam etiam, gloria mea. Gloria pro ornamento crebro reperitur. Sic 1. Cor. 11, gloria quidem mulieris dicitur esse coma, gloria autem viri mulier, et gloria Dei vir. Gloriosum enim est Deo, quod talem subditum habeat, qui eum ut viva imago referat, celebret ac colat. Sic et viro ornamento est, quod talem quasi subditum, eumque se honorantem, ac pro suo Domino agnoscentem habeat: denique et mulieri elegans coma ornamento est. Isa. 5, Gloria populi Israelitici, vocantur eius gloriosi ac inclyti proceres: propterea quod illi glorificant ac exornant populum suntque (ut Poeta inquit) decus pompae. Sic vox haec accipienda est Matth. 4, cum Satan dicitur monstrasse Christo omnia regna mundi, et eorum gloriam id est, splendorem, opulentiam, potentiam, voluptates. 1. Pet. 1, Omnis gloria hominis sicut flos agri: id est, omnes eius opes, potentia, sapientia, iustitia, et quicquid gloriosum habet. Philip. 3. Quorum gloria in ignominia. id est, quorum dignitas et gloriosa dona peribunt, et insuper in eorum extremam perniciem convertentur, in hac, et praesertim in altera vita. Haec eadem phrasis etiam de Dei gloria dicitur Psalm. 4. Usque quo gloriam meam in ignominiam: subintelligitur, vertetis? Similiter in utroque loco verbum subinteligendum est. Ponitur item, crebro vox Gloria communi more pro illa celebratione externa, aut honesta fama, ut David Psal. 7 inquit, Deducat gloriam meam in pulverem: id est, nomen meum obscuret, et inglorium efficiat. Gloria etiam dignitatem significat. Sic 1. Corinth. 15. dicitur esse alia gloria solis, alia lunae: id est, eius essentialis praestantia aut decus, quo multum excellit sol lunam, caeterasque stellas. Gloria ad Deum relata, significat aliam ipsam gloriosam divinitatem, omnipotentiam, ac sapientiam eius. Sicut Moyses Exodi 33, Ostende mihi gloriam tuam. Et paulo post, negat Deus eum posse faciem suam videre. Sic Iohannes dicit de filio Dei: Vidimus gloria eius, gloriam ut unigeniti a patre. id est, ex doctrina, miraculis, et aliis indiciis eius, perspeximus ipsius divinitatem et omnipotentiam. Sic Iohan. 2, Christus dicitur miraculo commutatae aquae in vinum patefecisse gloriam suam. Psalm. 26, Habitaculum gloriae Dei vocatur tabernaculum, ubi Deus ipse promiserat se habitaturum. Gloria eius super caelum et terram, Psal. 14 et id est, ipsemet ubique est. Sic Iohan. 11. Si credideris, videbis gloriam Dei. id est, experieris eius omnipotentiam ac bonitatem. Sic Roman. 6, dicitur Christus excitatus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.