Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 193 --

361/362 et in ferorum: id est, ut omnia sint ei subiecta. sicut alibi affirmat, sibi omnem potestatem esse traditam in caelo et in terra. Tertio, quia matres curantes infantes, aut ludentes cum eis, solent eos habere in genubus: ideo Isaias 66, sic describit mollem piorum tractationem inquiens: Super latus portabimini, et super genua laetificabimini. id est, ad risum ac lusum provocabimini, aut exhilarabimini. Denique, ad alicuius genua nasci, est, apud eum gigni et educari: Gen. 50. Tametsi ea potius videtur sententia esse, quod suorum nepotum nascentes parvos liberos in sua genua susceperit, et more nutriculae aut matris cum eis lusitaverit. Videri nihilominus possit singulari quadam ceremonia receptum fuisse, ut aliquando mulierculae super aliena genua parerent: sicut Rachel dicit ad Iacobum: Ingredere ad ancillam meam, et pariat super genua mea, ut et ego aedificer ex ea. forte voluerunt indicare, illam prolem perinde suam esse, ac si statim in ipso partu ex suis genubus suove utero elapsa esset.

GERMEN, per metaphoram a plantis ad homines translatum, saepe liberos ac posteros alicuius significat: quia perinde liberi ex parentibus nascuntur et succrescunt, sicut germina aut virgulta ex radice aut trunco arborum. Iob 20. Germen domus impii migrabit: id est, posteri impiorum vel alio migrabunt, vel etiam interibunt. Isaiae 14. Et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Hinc est quod Melchias vocatur germen Davidis. Isaiae 11, Ieremiae 23: quia erat nasciturus longo tempore post, ex obscurata et pene deficiente stirpe Davidis, sicut nonnunquam nova germina ex semimortua radice veteris trunci oriuntur. Porro quia Prophetae multum inculcant nomen germinis de Meschia: inde factum est, ut Zach. cap. 3, hoc nomen ei quasi proprium attribuerit. inquit enim ibi Deus: Ecce adduco servum meum germen. Quasi diceret: Eum servum adduco, quem toties per prophetas nominavi germen. tametsi de hac voce vide in Orior. Isaiae 4, vocat Meschiam germen Domini et fructum terrae: ubi videtur recte duas eius diversas naturas, et naturarum diversas origines indicare, quod germen divinitatem innuat, fructus vero terrae humanitatem. GERMINARE ac florere simili metaphora ab arboribus ad homines transfertur, et significat aliquos vigere, crescere numero et opibus. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu. Sic et Psalm. 92. Cum germinant impii sicut herba, ac florent omnes operantes iniquitatem. Veritas e terra germinabit, Psalmo octuagesimo quinto : id est, Deus ex terrenis ac carnalibus hominibus faciet vere pios ac sinceros.

GESTARE animam, significat in extremis periculis versari sumpta forte locutione a re militari, quod pugnantes in suis manibus portare videntur vitam ac mortem si male pugnant, amittunt animam: sin bene, retinent Iob 13, et saepe alias, phrasis haec reperitur.

GIGANTES, videntur fuisse proprium quoddam genus hominum, caeteris robustius: sicut et nunc aliae gentes, aut etiam familiae, solent aliis esse grandiores ac robustiores. Horum generis ac ipsorum fit mentio Gen. 6, Num. 13. Deuteronomii 2 et 3. et 2. Sam. 21. Videtur tamen aliquando haec vox pro quovis potentiore, et praesertim bellicosiore, poni. Sic Psal. 33 dicitur, quod Gigas non servabitur in multitudine virium suarum: et Psal. decimonono comparatur sol exoriens, paratus ad cursum, cum valido ac veloce, seu (ut ibi est) gigante, parato ad conficiendum velociter suum iter. Sic Iob 16 dicitur, Irruit in me sicut gigas. Item in alio Psalmo dicitur, Sicut gigas aut fortis expergiscens a vino. Varia quoque nomina appellationesque Gigantum observasse operaeprecium fuerit. vocati enim sunt Rephaim, a servando aut sanando, quod forte liberarunt suos homines a latronibus aut tyrannis, atque ita veluti vomicis aut carcinis quibusdam ex corpore gentium excisis, eas sanaverunt, nisi quis malit per Antiphrasin sic dictos esse. Item Aenim, quia terribiles fuerunt. Item Horim, vel a nobilitate, vel ab albedine, quod proceres in illis regionibus candide vestiri solebant. Praeterea et Zanzumim sunt dicti, sive a sceleribus, sive ab ira: quia utrunque horum thema huius vocis Zamam indicare solet, et utrumque horum vitiorum istis magnatibus non raro inest. Enackim, quoque, a torque gestando, quasi Torquati sunt vocati: vel a gemendo, quod gemerent miseri propter eos. Nec non Zuzim. Denique postes, sive a proceritate, sive a gestando aedificio, sive quia magnates in portis stabant. Et Nephilim, a cadendo aut irrudendo, et quod subinde invadere ac prosternere alios solebant. Num. 13. Filii gigantis, idem valet quod gigantes: Sicut alibi diximus de phrasi, Filii hominum.

GLADIUS, praecipuum organon belli saepe ipsum bellum, et quamvis eius crudelitatem significat. Sic Christus Matth. 16. dicit, Se gladium in terram misisse: id est, spirituale bellum. Sic Iacob dicit, se acquisivisse terram gladio et arcu suo. Gen. 8. id est, bello ac pugna sua. Sic Ezek. 38, Deus dicitur advocare gladium in Iudaeam. Inducere gladium, levare gladium contra alios: id est, suscipere bellum. Mittere gladium post aliquos. Transiens gladius, Levit. 26. Videre gladium Ierem. 14. Non videbitis gladium, nec fames erit vobis. Nonnunquam etiam quasvis maiores poenas aut calamitates notat. ut Isaiae 1. Si non audieritis, gladio consumemini. id est, variis poenis Dei. Sic Psalm. 7, Nisi conversi fueritis gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Notat etiam potentiam militarem: ut Psalm. 44, Gladius meus non servabit me. Sic Exod. 18, Eruit me de gladio Pharaonis: id est, potentia bellica. Sic Psalm. 22. Erue a gladio animam meam. Tametsi etiam hic gladius mortem violentam significare possit. Ierem. 43. Qui ad gladium, ad gladium. id est, qui destinati sunt ad violentam mortem. Nonnunquam acerbissimum dolorem. sicut Simeon dicit, gladium pertransiturum esse cor divae virginis: id est, multos tristissimos dolores, et acerbissimos moerores, qui sint ei perinde acerbi futuri, ac si gladio confoderetur. Sic et David dicit, Tanquam gladius in ossibus meis: cum tota die dixerunt, Ubi est Deus tuus? Gladius anceps aut biceps, significat rem valde efficacem. Psal. 149, Gladius biceps in manu eorum, ut faciant ultionem in gentibus. Sic Hebr. 4, sermo Dei dicitur esse penetrantior quovis gladio ancipiti. Nominatur aliquando ipsum Dei verbum gladius. Ephes. 6. Hebr. 4. Isa. 46. Posuit os meum sicut gladium acutum, propterea quod spirituali hoc gladio omnis impietas ac error, ipsi quoque seductores, et pater eorum diabolus, confodiantur et iugulentur. Quinetiam hoc uno et efficaci penetrantissimoque gladio Spiritus sanctus nostrum veterem Adamum in imo corde latitantem iugulat, atque adeo vetus lapideumque cor excindit. Sic forte et gladius oris, Apocalyps. 2. accipiendus est. Gladius malignus, pro insidiosa violentia. Psal. 144. Qui liberasti Davidem, a gladio maligno eripe me, Gladium levare super aliquos, est armis eos invadere. Isa. 2. Gladium levare super lapides, est eos sculpere. Exod. 20. Gladio vivere, Gen. 26, est arte militari, militiaque victitare. Gladios conflari in vomeres, et lanceas in falces, est mutare bellum pace, et studia belli artibus pacis. Saepe hac locutione Prophetae, Christi vere pacifica tempora ac regnum depingunt. Gladium accipere, est Christo, privata authoritate aut libidine semet ulcisci, aut cum alio pugnare: quales dicit Dominus gladio perituros. De ipso verbo Accipio aut Sumo gladium, quod significet temere

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.