Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
353/354 cum irascitur, declarans eorum ruina suam iram et tremendam omnipotentiam. Psal 8. Commovebuntur omnia fundamenta terrae: manifeste dicitur de principibus a iustitia ac pietate declinantibus, qui moveri, id est, non consistere in vera via, statione, aut divinitus ordinata functione dicuntur: ideo illis etiam graves poenas minatur. Eadem ratione posset intelligi haec vox etiam Mich. 6. Audite montes expostulationem Domini, et fortia fundamenta terrae. nisi quis mallet per prosopopoeiam interpretari. Fundamenta generationis et generationis suscitabis, Isaiae 58: id est, origines. Forte tamen melius, quod vetera aedificia instaurabit, seu dirutas civitates renovabit. Fundamentum vocat Apostolus 1. Corint. 3, ipsum Christum, cum dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter hoc quod positum est, quod est IESUS CHRISTUS. Sic vocatur, quia ipse est totius Ecclesiae ac religionis suae caput ac sedes: ex quo, per quem, et in quem omnia, et cui accedunt aliqua quasi ornamenta, aut veluti accidentia: ut pia ordinatio Ecclesiae, ceremoniae, eruditae tractationes verbi Dei, et similia etiam quae fundamento convenire debent. Dicit igitur Paulus, ibi se bonum fundamentum iecisse: id est, primum eis catechismum aut summam doctrinae Christianae, seu ipsum Christi mysterium ac meritum recte proposuisse: sequentes vero doctores debere videre, quid porro adiiciant in exaedificanda Ecclesia. Fundamentum pro doctrina aut doctore ponitur Ephes. 2, cum affirmat Paulus, pios esse superstructos super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, existente summo angulari lapide ipso IESU: quod propterea dici credo, quia sicut firmo firmamento aedificium, ita verissime doctrina ac testimonio Prophetarum et Apostolorum fides et pietas nostra tuto Inniti potest, et etiam illi soli incumbere debet. In hoc etiam sensu, super Petrum, id est, eius veram confessionem ac doctrinam, quam tunc confessus est coram Christo et Apostolis, superstructi pie dici possemus: non autem super eius personam, quae mox saepiusque lapsa est. Sic et Psal. 87, Fundamenta eius in montibus: de veris doctoribus dictum esse, plerique intelligunt, qui sint fundamenta Syon aut Ecclesiae. 2. Tim. 2. dicitur: Fundamentum Dei firmum stat, habens signaculum hoc. NOVIT Dominus qui sunt eius. id est, in hoc est prora et puppis, omnisque nostrae pietatis firmitas ac securitas, quod Dominus vere curet, foveat ac tueatur suos, nec eos sibi de manibus eripi patiatur. Alii intelligunt de praedestinatione: q. d. Paulus, solum Deum scire servandos et pereuntes. FUNDERE AQUAM super manus alicuius, est eius famulum esse. Sic 4. Reg. 3, Helisaeus dicitur fudisse aquam super manus Heliae, propterea quod ministri soleant fundere aquam dominis loturis, super manus. Uno igitur opere totum munus famuli indicatur. Simul vero intelligitur inde, quod praecipuum est, nempe eum fuisse intimum discipulum tanti viri. Similis ferve loquutio est, eum David in Psal. 81 dicit, Moab esse ullam lavacri sui: id est, unum ex vilioribus instrumentis suae domus, quo ad sordidissima munia utitur. FUNIS, et funiculus, linguae Hebraeae idiomate non FUROR, exponetur in voce Irae, quoniam in Sacris cognata sunt. FURARI, praeter propriam ac usitatissimam significationem, habet quaedam idiomata in hac lingua: ut Gen. 31, Iacob dicitur furatus esse cor Laban: id est, celasse eum suum abitum, atque ita imposuisse ei, sicut textus ipse eam phrasin exponit. Sed 2. Sam. 15. Furabatur Absolon cor virorum Israel, longe in alio sensu accipitur;
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.