Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 189 --

353/354 cum irascitur, declarans eorum ruina suam iram et tremendam omnipotentiam. Psal 8. Commovebuntur omnia fundamenta terrae: manifeste dicitur de principibus a iustitia ac pietate declinantibus, qui moveri, id est, non consistere in vera via, statione, aut divinitus ordinata functione dicuntur: ideo illis etiam graves poenas minatur. Eadem ratione posset intelligi haec vox etiam Mich. 6. Audite montes expostulationem Domini, et fortia fundamenta terrae. nisi quis mallet per prosopopoeiam interpretari. Fundamenta generationis et generationis suscitabis, Isaiae 58: id est, origines. Forte tamen melius, quod vetera aedificia instaurabit, seu dirutas civitates renovabit. Fundamentum vocat Apostolus 1. Corint. 3, ipsum Christum, cum dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter hoc quod positum est, quod est IESUS CHRISTUS. Sic vocatur, quia ipse est totius Ecclesiae ac religionis suae caput ac sedes: ex quo, per quem, et in quem omnia, et cui accedunt aliqua quasi ornamenta, aut veluti accidentia: ut pia ordinatio Ecclesiae, ceremoniae, eruditae tractationes verbi Dei, et similia etiam quae fundamento convenire debent. Dicit igitur Paulus, ibi se bonum fundamentum iecisse: id est, primum eis catechismum aut summam doctrinae Christianae, seu ipsum Christi mysterium ac meritum recte proposuisse: sequentes vero doctores debere videre, quid porro adiiciant in exaedificanda Ecclesia. Fundamentum pro doctrina aut doctore ponitur Ephes. 2, cum affirmat Paulus, pios esse superstructos super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, existente summo angulari lapide ipso IESU: quod propterea dici credo, quia sicut firmo firmamento aedificium, ita verissime doctrina ac testimonio Prophetarum et Apostolorum fides et pietas nostra tuto Inniti potest, et etiam illi soli incumbere debet. In hoc etiam sensu, super Petrum, id est, eius veram confessionem ac doctrinam, quam tunc confessus est coram Christo et Apostolis, superstructi pie dici possemus: non autem super eius personam, quae mox saepiusque lapsa est. Sic et Psal. 87, Fundamenta eius in montibus: de veris doctoribus dictum esse, plerique intelligunt, qui sint fundamenta Syon aut Ecclesiae. 2. Tim. 2. dicitur: Fundamentum Dei firmum stat, habens signaculum hoc. NOVIT Dominus qui sunt eius. id est, in hoc est prora et puppis, omnisque nostrae pietatis firmitas ac securitas, quod Dominus vere curet, foveat ac tueatur suos, nec eos sibi de manibus eripi patiatur. Alii intelligunt de praedestinatione: q. d. Paulus, solum Deum scire servandos et pereuntes.

FUNDERE AQUAM super manus alicuius, est eius famulum esse. Sic 4. Reg. 3, Helisaeus dicitur fudisse aquam super manus Heliae, propterea quod ministri soleant fundere aquam dominis loturis, super manus. Uno igitur opere totum munus famuli indicatur. Simul vero intelligitur inde, quod praecipuum est, nempe eum fuisse intimum discipulum tanti viri. Similis ferve loquutio est, eum David in Psal. 81 dicit, Moab esse ullam lavacri sui: id est, unum ex vilioribus instrumentis suae domus, quo ad sordidissima munia utitur.

FUNIS, et funiculus, linguae Hebraeae idiomate non raro pro possessione, divisione, aut etiam limite ponitur: idque ideo, quod Iudaei terram promissam olim funibus metiti sunt, et post dimensas terrae portiones sortem iecerunt, quae pars cui contingere deberet. Psal. 16, funes ceciderunt mihi in praeclaris: id est, in locis commodis, amoenis et fertilibus, nactus sum meam portionem agri. Sunt vero ibi metaphorae, quibus Christus suam Ecclesiam depingit. Sic et Psal. 105 dicitur: Tibi dabo terram Canaan, funiculum haereditatis terrae nostrae, id est, portionem promissam. Sic Moses dicit, funiculum Domini esse Iacob: id est, suam portionem ex toto mundo proprie Deo segregatam. Sic Ioseph dicitur obtinuisse duos funiculos: quia Iacob duos eius filios Ephraim et Manassem sibi adoptaverat, et ita ex uno filio duas tribus fecerat, cum alioqui singuli filii singulas tribus constituerent. Zoph. 2 dicitur, Ne qui habitant funiculum maris: id est, Philistaei qui incolunt terram maritimam. Hunc vero morem divisionis subinde Scriptura indicat, ut et Psal. 77: Sorte divisit eis terram: id est, funiculo distributionis. Hinc est illud Micheae 2: Non erit tibi qui proiiciat funiculum in sortem in coetu Domini: id est, non habebis haeredem, qui cum aliis sortiatur de portione terrae sibi conveniente. Funes, pro imperio ponuntur aliquando: quia legibus, mandatis, et armis, veluti funibus quibusdam, subditi colligantur, et ad obedientiam magistratuum adiguntur. Psal. 2: Proiiciamus a nobis funes eorum. id est, doctrinam, claves, et totius ministerii Christi severitatem. Psal. 129. Dominus iustus praecidit funes impiorum: id est, vim, potentiam ac fraudes, quibus pios perinde in sua servitute colligarant, ut agricolae equos aut boves solent alligare suo aratro. Sic Iob 30: Funem meum soluit Deus, et afflixit me Dei mei potentia. Sic possis interpretari et illud Psal. 18, Circumde derunt me funes mortis, item funes inferni. Aliqui malunt dolores, quando quidem hevel utrunque significat. Sed rectius funes: sicut mox sequitur, Laquei mortis. Sic et Iob 36 legitur irretiri funibus paupertatis. Funibus hominis trahi aliquem: id est, humaniter aliquo perduci, Oseae 11. Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: pro, summa humanitate ac benignitate eos eduxi ex Aegypto. Per funes charitatis ille exponit funes hominis, ut solet Psaltes facere. Funis arcus, intelligitur neruus arcus. Psal. 21: In funibus tuis praeparabis contra faciem eorum. quasi diceret, sicut sagittae in nervo arcus diriguntur ad feriendum aliquid: sic Deus etiam praeparat et dirigit poenas ac plagas in castigationem impiorum. Funus mendacii, Isaiae 5: Vae illis qui attrahunt iniquitatem funibus mendacii, et veluti funibus plaustri peccatum. id est, rationibus illicitis, illecebris et praetextibus addunt peccata peccatis: vel potius qui valde solertibus et admodum laboriosis conatibus ac consiliis aliqua scelerata, et pietati hominibusque perniciosa opera moliuntur ac promovent. Simile ferme est quod Paulus dicit ἐφευρετὰς κακῶν , excogitatores malorum: cuiusmodi sunt insidiae bellorum, corruptelae religionum, expilationes subditorum. Maxime autem apta videtur esse ea expositio, quod ultra omnia sua peccata insultando irae ac minis Dei, veluti violenter sibi cumulabant et accelerabant peccata, iram Dei, et poenas: non aliter ac cum vi maxima plaustra valde onerata funibus a bobus aut equis, aliquo ad difficilem locum pertrahuntur. Solent enim in multis locis, curribus iuga funibus alligari. ideo etiam in 2. Psal. connectuntur ista duo. 2. Sam. 8 legitur. quod David percusserit Moab, et metitus sit eos funiculo: quod ita plerique exponunt, quod certa ratione populum sit partitus, ut aliquam partem interficeret, et aliquam sibi in servitia reservaret, sicuti etiam ipse textus clare narrat: sicut et terra funibus dividitur, quo haec loquutio respicit. Vocem וקך , secundi Regum vigesimoprimo, Isaiae trigesimoquarto: aliqui vertunt funiculum, aliqui lineam, aliqui regulam. Ego eam exponam in voce Regula.

FUROR, exponetur in voce Irae, quoniam in Sacris cognata sunt.

FURARI, praeter propriam ac usitatissimam significationem, habet quaedam idiomata in hac lingua: ut Gen. 31, Iacob dicitur furatus esse cor Laban: id est, celasse eum suum abitum, atque ita imposuisse ei, sicut textus ipse eam phrasin exponit. Sed 2. Sam. 15. Furabatur Absolon cor virorum Israel, longe in alio sensu accipitur;

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.