Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 188 --

351/352 utilitatem tendentem. In eodem sensu videtur accipi et Rom. 6: Quem igitur fructum tunc habebatis in iis, de quibus nunc erubescitis? id est, quod commodum, quam utilitatem? Videtur esse metaphora a re rustica: ubi fructus terrae sunt veluti quaedam praemia aut effectus laboris ac sudoris rusticorum.

FRUMENTUM et VINUM, et OLEUM, pro omni commodo ponitur synecdochice, Genes. 27. Frumento et vino stabilivi eum: pro, omnium necessariarum rerum abundantia eum ditavi. Sic et Psalm. 4. De frumento suo ac vino suo abundaverunt: id est, omnibus terrenis commodis divites facti sunt. Adeps frumenti, pro optimo genere, aut potius selectissima farina. Psal. 81. Adipe frumenti cibassent eum. Psal. 78 est, quod Deus dederit Israelitis frumentum caelorum: id est, manna de caelo pluerit eis.

FRUSTUM panis, pro extrema inopia, Prov. 6: Ad frustum panis propter meretricem perveniet homo, pro, dilapidabit omnia sua.

FRUSTRA, Prov. 1 exponunt aliqui, iniuste: Abscondamus, aut tendamus innocenti frustra (id est, iniuste) laqueum. Eadem est sententia Psal. 22. Odio habuerunt me gratis. significat enim hoc adverbium alias, sine iusta causa: alias sine omni effectu: alias removetius, aut causam efficientem: alias salutarem effectum. ut, frustra aliquid agere. alias indicat, sine gravi causa: alias, irrito conatu, aut infelici eventu. Latinis alio qui plerunque de effectu aut eventu accipitur. nam Agere aut facere aliquid frustra, est irrito conatu, et sine omni bono praemio facere.

FUGA, notum vocabulum est, sed tamen aliquando aliquos nonnihil obscuros idiotismos gignit. cuiusmodi in primis est, Perire alicui fugam: pro, non posse evadere. Psal. 141. Perierat fuga a me. pro, non poteram elabi. Amos 2. Peribit fuga a veloce: pro, velox non poterit sua velocitate effugere periculum.

FULCIRE, est firmare, corroborare. Panis fulcit cor hominis. Et Iudic. 9. Fulci cor tuum buccella panis: id est, sumpto cibo refice ac instaura exhaustas vires. Ezech 30. Cadent fulcientes Aegyptum: id est, adiuvantes, subsidium ac opem ei ferentes. Vicinus huic Hebraismus est, cum baculus aut scipio pro omni auxilio accipitur. Verbum etiam Sustentare crebro eodem modo accipitur.

FULGUR, id est, splendor: ut 2. Sam. 22, Prae fulgore coram eo nubes transierunt: id est, prae nimio splendore praesentiae divinae. Fulgor etiam gladii dicitur: ut Deut 32. Si ac vero fulgorem gladii mei: id est, ferrum fulgens. Videtur esse nomen substantivum, pro alio substantivo et adiectivo positum. Fulgur pro re terrifica et velocissima ponitur: ut Nahum 2, de hostibus: Tanquam fulgur discurrent. Sic Christus casum Satanae fulguri confert. Eodem modo et suum adventum, quod instar fulguris subito ubique relucebit, depingit. Psal. 134 legitur quod fulgura in pluviam mutet: quod credo ea ratione dici, quod post fulgura et tonitrua plerunque largior pluvia effundi solet.

FULMINIS voce saepe Scriptura utitur, sicut et Fulguris, cum vel terrificam divinae Maiestatis praesentiam depingere conatur: vel etiam tristes poenas impiis infligendas. Exod. 19. Sam. 12.

FUMUS, aliquando est indicium praesentiae divine, quae se occultat nubis aut fumi obiecta specie. Isaiae 6, Apoc. 15, Isa. 4, Ioel. 2. Act. 2. Aliquando impios pingit, quia perinde sint evanidi. Psal. 37. 68. Aliqui ideo etiam eos voce fumi indicari putant, quod licet sint evanidi, tamen sunt oculis ac luci molesti et infesti. Fumari, pro irasci forte quia irati incensa cholera veluti fumum aut ignem quendam naribus spirare videntur. Psal. 80. Usquequo fumabis in orationem populi tui? Sic Psal. 103. Tanges montes, et fumigabunt: interpretantur id alioqui, quod potentes laesi irascantur. sed videtur esse potius descriptio omnipotentiae divinae, facta allusione ad apparitionem in monte Syna. Quod autem sit indicium irae fumus, testatur Scriptura 2. Sam. 22, et Psal. 18. Ascendit fumus in ira eius. Dixi prius, fumum pro re evanida poni. Defecerunt sicut fumus dies mei: Psal. 102. Sic Oseae 13. Et erunt sicut gluma, quae propellitur de area: et sicut fumus, qui exit de fumario. Usi sunt et Latini hac voce pro re inani, et speciem tantum habent externam, non solidam essentiam. Sicut Alexander Caesar iusserat de quodam aulico proclamari: Fumos vendidit, fumo necetur. Comparatur Prov. 10, cum pigro nuncio: Sicut officit acetum dentibus, et fumus oculis sic piger mittentibus eum. Fumi combustio: id est, incendium, Iudic. 20.

FUNDA, instrumentum bellicum, quo lapides. Aliquando etiam quasi figurate in Sacris literis accipitur: ut Iob 41, In stipulam vertuntur ei lapides fundae: pro, perinde parum laedunt tantam beluam lapides fundae, in eam maxima vi contorti, ac si essent stipulae. Funda animam alicuius proiicere, est temere, audacter, ac contemptim in exitium abiicere: Sicut pastores ocii causae praecipitant lapides funda, quos nunquam amplius quaerent aut curabunt. 1. Sam. 25. Animam inimicorum tuorum funda iaculabitur, in medio sedis fundae. Contra autem de anima Davidis dicitur, quod Deus eam diligenter asservabit in fasciculo viventium, aut vitae. De Beniamin in Iudic. legitur, quod certo sint soliti funda iaculari.

FUNDARE, pro confirmare. Isa 15, Iehova fundavit Zion: id est, firmavit, solide aedificavit, inexpugnabilem reddidit. Sic et Isa. 56, In iustitia fundaberis, vel stabilieris: id est, construeris. Sic Psal. 8, Ex ore parvulorum et lactentium fundasti fortitudinem: id est, extruxisti, constituisti robustum regnum per doctrinam supplicium et contemptorum hominum: tametsi fortitudo ibi etiam victoriam significare posset. Fundare pro consultare interdum ponitur, Psal. 2, eo quod (ut Kimhi et Aben Ezra dicunt) consilium, rei agendae initium aut fundamentum esse solet: vel etiam, quia sit quasi quaedam dispositio rei agendae, sicut et fundamenta disponunt aedificium. Esther 1: Quia sic fundaverat rex omni magistro domus suae: pro, inviolabiliter observandum ordinaverat et tradiderat.

FUNDAMENTA discooperiri, plerunque significat funditus dirui: sumpta metaphora a destructione aedificiorum. Psal. 137. Discooperite discooperite usque ad fundamentum in ea. Sic et Psal. 18. Et apparuerunt profunda aquarum et discooperta sunt fundamenta orbis, propter increpationem tuam รด Domine, propter flatum irae tuae: id est, ita sunt commota agitatione, aut terrae motu, ut etiam ima terrae apparuerint. Habacuc tertio habetur: Transfixisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum. Fundamentum magni Pharaonis: videtur intelligere ipsum exercitum, cui innititur regni status: et quo sublato, regnum ipsum corruere solet. Usque ad collum autem, intelligit usque ad duces, qui sunt proximi regi aut capiti, et interierunt etiam una cum exercitu. Fundamenta caeli moueri dicuntur ob iram Domini, 2. Samuelis vigesimo secundo: quod intelligunt plerique de montibus, qua quasi vertice suo caelum sustinere dicuntur, sicut poetae de suo Atlante fabulantur. Fundamenta porro montium, sunt intima quasi viscera terrae. Describitur montem istis loquutionibus omnipotentia Dei, et etiam magnitudo irae eius, qui etiam summa et impossibilia peragat. Per metaphoram, aut potius allegoriam possis interpretari de periculis, afflictionibus, aut etiam interitu magnorum regum, regnorum et monachiarum, in qua Deus iratus saevire solet horribiliter

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.