Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 187 --

349/350 opponi ignavum industrio. Ambulare in fraude, Prov. II. i. insidiose et malitiose cum proximo agere ac versari.

FREMERE, et fremitus, dicitur tum de illo incondito sono, quo irati frendunt et fremunt contra eos quibus irascuntur. Sic de Christo dicitur Iohan. 11, quod infremuerit Spiritu: tum et de multitudinis murmure ac strepitu: tum denique etiam de sonitu fluminum, aut maris vento agitati. Per metalepsin porro, impetum impiorum contra pios denotat. ut Psal. 2. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Tametsi verbum רגש Ragas, videtur proprie significare illum strepitum. pedibus concurrentis multitudinis excitatum. Sic et Psal. 46 dicitur, infremuerunt gentes. Isa. 5 dicitur de exercitu hostili, quod fremet contra Iudaeos instar fremitus maris: id est, tanto impetu ac strepitu, at mare commotum. Hierem. 12, Iordanis fremitus, proverbialiter accipitur pro impetu ac furore potentum: tametsi in Hebraeo sit potius, In superbia Iordanis.

FRENUM, et frenare, habet notam metaphoram, in Latino simul et Graeco sacrarum literarum sermone. pro, potenter et severiter regere ac cohercere: Iacobi 1. et 3. Sic et Psal. 32 dicit, securos ac impoenitentes divinitus flagellandos esse, ut cogantur ad implorandam opem ac misericordiam Dei confugere. Apoc. 14 dicit, torcular exundasse usque ad frenum equorum: quod alicui intelligunt usque ad proceres et magnates Antichristi. Videtur autem simpliciter significare iustam magnitudinem, quod equi attollunt capita satis alte, ac supra reliquum corpus: ut cum aqua attingit frenum, aut os equi, iam reliquum corpus ferme totum sit aqua contectum.

FRIGUS, et frigere, in Sacris literis absentiam zeli, et quasi quandam negligentiam rerum divinarum. praesertim autem de remissa, aut etiam planê amissa charitate accipi solet. sicut Christus dicit: Refrigescet charitas multorum. Haec metaphora, sicut et contraria, calere, fervere, ardere, et flagrare, etiam Latino sermoni ignota non est. Ideo dicit Apoc. 3. Neque frigidus es, neque calidus: id est, neque plane impius, neque tamen serio pius, sed tepidus: id est, utcunque studiosus pietatis, seu hypocrita. Proverb. 25, in alio ac meliori sensu accipitur, cum inquit: Sicut frigus nivis in die messis: sic legatus fidelis mittentibus eum. pro, perinde gratus ac salutaris est: quoniam in messe et solet esse ardor solis maximus, et tunc plurimum in sole versandum est. In hoc sensu commendatur aqua frigida Matthaei 10, Hieremiae 18. Frigus et aestus, aliquando significant ipsa anni tempora; quibus hoc maxime vigere solent: nempe hyemem et aestatem. ut cum Deus pollicetur Noacho, futurum ut adhuc solito more sol currat, modo recedens ad polum antarcticum, ac hyemem efficiens: modo vicissim ad nos rediens, et aestatem exhibens: dicit adhuc fore frigus et aestum, sementem et messem. Sic Zach. 14. cap. opponit frigus luci: id est, clarae et lucidae diei, quae sole calet, nubilam, et frigore rigentem.

FRONS in certamine quasi in prima acie stat, ubi etiam pudor et verecundia male sibi conscii et convicti apparet. Quare Latini hominem impudentem, Sine fronte aut perfricuisse frontem, dicunt: et Hebraei, fortem fronte. Sic Hierem. cap. 3 inquit. de impudenter peccante, ac sese excusante populo: Frons mulieris meretricis est ibi. Graeci frontem caninam dicunt. Sicut porro frons in prima acie in contendendo stat, ita etiam prima in mala causa ac conscientia fugit. Non enim audent recta in faciem adversarii ac iudicis intueri, et frontem eleuare qui male sibi sunt conscii, aut etiam alioqui parum foedati. Hinc fit, ut robusta aut aenea frons tum pro constante, tum et pro impudente ponatur. ut Isaiae 48, in malam partem: scivi quia durus es tu, et ferrea ceruix tua, et frons tua aenea: pro contumax, pervicax, ac verbo minisque Dei inexpugnabilis. Sic et Ezech. 2 dicitur domus Israel dura fronte, et duro corde esse. Sed contra ibidem cap. 3. in bonam partem usurpatur, de Prophetae constantia: Dedi faciem tuam fortem contra faciem eorum, et frontem tuam fortem contra frontem eorum: ut adamantem, fortiorem silice dedi frontem tuam, ne timeas a facie eorum.

FRONTALE, ornamenti genus in fronte fuit, pro quo Deus voluit eos ponere chartam Decalogi, aut mandatorum suorum: Exod. 13, et Deut. 6, ut esset eis quasi quoddam perpetuum memoriale, aut admonitio, de praestanda Deo obedientia.

FRUCTUS crebro pro effectu, ac etiam praemio, aut poena debita bonis malisve operibus, veluti per quandam metaphoram ponitur, ut Proverb. 31, De fructu manuum suarum emit agrum: id est, de effectu operae, aut lucro manibus suis quaesito. Sic ibidem, Date illi de fructu manuum suarum: id est fruatur praemio sui laboris, manibus suis peracti. Sic fructus impii dicitur perturbatio, Proverb. 15. id est, praemium, compensatio malae eius vitae. Coniungitur porro vox haec cum variis vocibus, eoque etiam diversas phrases aut idiomata efficit: ut, lignum vel arbor fructus, Genes. 1. pro arbore frugifera. Fructus aestatis, Mich. 7. pro, aestate provenientes, aut etiam pro aestate ipsa. Froctus areae et torcularis. Num. 18 Cum obtuleritis adipem eius, ex eo reputabitur Levitis, ut fructus areae et fructus torcularis: id est, perinde ac si ipsimet suo labore ac sudore eos fructus acquisivissent, et non essent illis loco decimarum oblati. Fructus labiorum alias sermo est, ut Isa. 27. Creo fructum labiorum: alias praemium aut poena, aliusve effectus boni aut mali sermonis. Fructus magnuud nis cordis: pro superbis et contumeliosis factis ac dictis, seu qui ex superbo corde profluunt. ut Isa. 10. Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Assur. id est, puniam superba, arrogantia et contumeliosa in Deum et hominem-facta. Fructus manus, alias est opus manibus effectum, alias praemium aut poena, pro ea opera debitum. cuius phrasis exempla initio posui. Fructus operum: id est, meritum, aut reatus. Mich. 7. Et erit terra in desolationem propter fructus operum suorum: id est, propter reatum, iniustitiam, mala merita factorum incolarum. Fructus ventris, sunt liberi, et quicunque foetus, etiam brutorum. Deut. 28. Benedictus fructus ventris tui: id est, multiplicaberis in hominibus et pecudibus. Sic Psal. 127. Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris. Idem bis dicit, quod scilicet Deus piis dabit multos liberos. Sic Psal. 132 De fructu ventris tui, ponam super sedem tuam: pro, efficiam ut tui filii ac posteri regnent pro te, post tuam mortem. Fructus incircumcisus. Levit. 19. pro, primi fructus, qui initio tanquam prophani habebantur: unde primorum fructuum abiectione, novae arbores circumcidi dicebantur. Fructificare, pro loqui. Proverb. 10: Os iusti fructificabit sapientiam: id est, loquetur. Sermo enim veluti fructus aut effectus linguae est. Sic ex fructibus suis pseudoprophetas iudicandos esse dicit Christus: id est, ex sermone et doctrina, qui est proprius ac genuinus fructus seductorum. Baptista dicit Iohan. 3 ad Pharisaeos et scribas, poenitentiam praeseferentes, et Baptismum petentes, Facite fructus dignos poenitentia: id est, exhibete bona opera, et vitam convenientem verae poenitentiae, quales effectus aut fructus solet vera poenitentia exhibere. Fructum Spiritus vocat Paulus Gal. 5, et Eph. 5, charitatem: quod Spiritus sanctus talem fructum in nobis efficiat. Sic et Phil. 1: Repleti fructibus iustitiaer notat novam obedientiam, cuius bona opera sunt effectus Ibidem: Fructus operis mihi est, sic in carne vivere: id est promotio Evangelii. Sic Phil. 4 dicit Apostolus se requirere non munus, verum fructum exundantem in rationem ipsorum: id est, bonum opus, seu effectum pietatis, vel maxime in eorum

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.