Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
347/348 ferendam crucem et persequutiones adversariorum, donec fodiatur fovea impio: id est, donec DEUS ei sepulchrum, aut potius exitium maturet. Poni solet fovea pro omni exitio. Sic dicitur os adulterae profunda fovea esse, quod ea suis blanditiis in extremum exitium suos amasios praecipitet: nempe in gravissima peccata, iram Dei, poenas temporarias et aeternas. Descendere in foveam, aut videre foveam, est mori: ubi ponitur fovea pro sepulchro. Psal. 30. Quae utilitas in sanguine meo, cum descendero in foveam? Psal. 49, Cessavit illud in aeternum, ut vivat ultro in seculum, nec videat foveam. Psalmo 55. Descendere facies eos in foveam corruptionis. Aliqui interpretantur infernum: nam fovea aut sepulchrum id quoque significat. Contra etiam eruere ex fovea dicitur Deus, sive intelligatur de morte, sive etiam de quibusvis maioribus malis aut periculis. Psalmo 86, Eruisti animam meam ex fovea inferiori: pro, ex summo ac extremo discrimine. Psalmo 107. Sanat eos, et eruit eos de foveis ipsorum. id est, de calamitatibus, aut etiam morte, quibus erant vicini. Foveam ha bere dicitur erinacius, Isaiae 34, et vulpes, Matthaei 8. id est, sua quaedam latibula aut receptacula, ubi tuto et conmode conquiescant: sed filium hominis non habere ubi caput reclinet. Si caecus caecum ducet uterque in foveam cadet: proverbium est, quo Christus docet, tam seductos quam seductores, aut etiam imperitos doctores et auditores in extremum exitium ruere: nec valere istam communem excusationem, quam multi solent ignaviae, negligentiae, aut metui crucis praetexere, cum dicunt se suum pastorem et magistratum in religione sequutos esse, nihil sibi rectius aut certius compertum fuisse. Fuit etiam lex apud Israelitas, ut si quis effodisset foveam aut puteum, nec firmite texisset eam, et aliquod pecus in eam incidisset, solveret domino suum pecus, et ipse cadaver haberet: Exod. 21. Fuerunt et nativae foveae, sicut et specus ac antra, in quibus sunt soliti latitare in magnis periculis. ita 2 Samuelis 17, de pro fugo Davide legitur: Esse aliquid alicui in foveam et laqueum: id est exitio, Iosuae 23, dicitur de non extirpatis gentibus. Lacus et puteus easdem significationes et phrases interdum habent. FRAMEA: postea in voce Gladii exponetur. FRANGERE, primum per metaphoram idem significat quod Latinis, nempe perdere, vastare. Isai. 23, Confractione confringetur terra: id est, vastabitur. Isa. 7, Frangetur Ephraim cum Syria: pro, simul perdetur. 1 Sam. 14, Multitudo ibat et frangebatur: pro, interibat in fuga. Nahum 3, Nulla est curatio fracturae tuae: id est, laesionis aut cladis politicae, seu cuiuscunque calamitatis. Metaphora est, sumpta a fractura membrorum. Iob 6. Vidistis fraetionem, et timuistis: pro, non succuristis in adversis. Deinde significat distribuere fractum panem, ut Isaiae 58, Frange esurienti panem tuum: id est, distribue eleemosynam, iuva pauperes et egentes. Quia vero Christus in coena panem fregit et distribuit, ideo mox etiam crucifixionem corporis sui, fractionem vocavit inquiens: Quod pro vobis frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere frumentum, propterea quod venditio etiam distributionem quandam exprimat. Genes. quadragesimo secundo. Audivi fractionem esse in Aegypto: id est, venditionem aut distractionem frumenti. Sic et Latini quasdam venditiones vocant sectiones. Quarto, etiam ipsum frumentum vocatur fractio: sive quia frangat famem, ut Rabini volunt: sive quia frangatur ac distribuatur in alimentum horminibus. Quinto, frangere aliquem, aut aliquos, verbis: primo Samuelis 24. pro, animum, aut aliquem alicuius affectum acerba obiurgatione ac minis retundere et FRATER vox, sicut et soror, teste Hieronymo, quadrupliciter accipitur. primum, pro ex eisdem parentibus natis: secundo pro cognatis, consanguineis, aut etiam affinibus: tertio, pro eiusdem gentis hominibus quarto, pro eiusdem religionis participibus. Adde quintum, pro quacunque societate aut vinculo coniunctis, imo et pro sibi invicem in aliquo similibus. Exempla sunt passim obvia, ut ea hic cumulari non attineat. Sic CHRISTI cognati dicuntur, eius fratres ac sorores. Quod non intelligentes Heluidians, uteri nos CHRISTI fratres somniarunt. Sic milites ex tribu Beniamin, qui venerant ad Davidem proscriptum, fratres Saulis fuisse dicuntur, 1 Paralip duodecimo. id est, contribules. Frater etiam chariss. amicum in omnibus linguis significat. 1 Regum vigesimo. Vivitne? frater meus est. Fratres in scelere fuisse dicuntur Simeon et Levi quia Sichemitas contra foedus oppreserunt: ubi frater socium significat. Frater etiam unumquemque hominem aut proximum denotat. sumus enim omnes ab uno DEO, et ex uno primo patre. Genesis nono. Sanguinem uniuscuiusque de manu fratris eius requiram, 2 Regum 2. Dixeruntque vir ad fratrem suum. Fratres et sorores dicti olim sunt omnes pii qui se postea Christianos vocarunt. Sic et aliqui volunt exponere illud 1 Corinth. 9. An non habemus potestatem mulierem sororem circunducendi: id est, Christianam mulierem seu uxorem. Et 1 Corinth. 5. Siquem cum frater appelletur, fuerit fornicarius, aut avarus id est, cum habeatur pro fideli et Christiano. Ponitur aliquando pro simili: Proverbiorum decimo octavo Qui remissus est in opere suo, frater est Domino discrepanti: pro, similis, perinde culpandus. Vir sicuti FRAUS, non semper dolum significat in sacris, sed aliquando etiam damnum sicut et olim apud veteres
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.