Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 184 --

343/344 agi de somno aut dormitatione peccati: sed de eius perpetua infestissimaque pugna cum misero homine. Nam et peccatum dicit Deus perpetuo appetiturum dominium super hominem, non aliter ac imperiosa mulier super coniugem. et vicissim Cainum monet Deus, ne patiatur id dominari in suo mortali corpore, sed ipse potius ei dominetur. Omnino ibi pingitur, aut iniungitur tantum Caino, illa perpetua militatio Christiani hominis contra peccatum, de qua Romanorum 7. 8, et Galat. 5. agitur. Proverbiorum 26 dicitur, quod sicut fores vertuntur in cardine suo, sic piger in lecto. Solent enim ignavi sic se volutare in lectulo, non volentes aliquando tandem ad laborem exurgere, sicut fores in suis cardinibus huc atque illuc volutantur, et tamen inde non recedunt.

FORMICA animal est exemplum industriae, laboriositatis, et parsimoniae, etiam in Sacris, non tantum in prophanis literis. Ideo Proverbiorum sexto, ablegatur piger, ut eat spectatum assiduitatem formicae in laborando. Et Proverbiorum trigesimo dicitur: Formica populus non fortis, attamen praeparavit in aestate cibum suum. Quo vult monere homines, ut simus seduli in nostra vocatione.

FORMIDO, postea in voce TERRORIS exponitur.

FORNAX, comparatur Ezechielis capite 22, castigationi Iudaeorum cum liquatione argenti, cum inquit: Ut funditur argentum in medio fornacis, sic fusi eritis in medio Hierusalem. Fornax ferrea, solet vocari durissima illa servitus Israelitarum in Aegypto: undecunque demum loquutio sumpta sit. Forte est quaedam allusio ad panis coctionem, quod illi ibi captivi, perinde etiam male tractati, et quasi assati fuerint, ut panis in fornace: sive iam illi revera fornaces ferreas habuerunt sive propter atrum colorem aut duram captivitatem sic vocatae sint.

FORNICES, parvae cellae fornice supra conclusae, sunt: et fuerunt olim tabernula, ubi cum merces sunt venditae, tum etiam in aliquibus scorta prostituta. Inde factum est, ut verbum Fornicari, ponatur pro scortari. Porro fornicari aut scortari per metaphoram significat plerunque spiritualem fornicationem, nempe idololatriam exercere: quoniam nostra coniunctio cum Deo, saepe coniugio assimilata Hinc igitur sunt variae phrases et dicta. Propter cor eorum fornicans, quod declinavit a me: Ezechielis 6. Idem igitur est Fornicari, quod declinare a Deo: et alibi elongare se a Deo. 2 Paralip. 21. Et fornicari fecit habitatores Hierusalem, et impulit eos. pro, fuit illis causa idololatriae. Sic Psalm. 78. Perdis omnem fornicantem a te. Fornicari post oculos. Numer. 16. Non aspicietis post oculos vestros, et post cor vestrum, post quos vos fornicamini. id est, quos vos neglecto Deo sequimini, et a quibus regimini. Fornicari post daemonia. Levit. 17, fornicari post Moloch. Levitici 20. Post Baalim. Dicitur et terra fornicari, cum eius cultores fiunt idololatrae. Fornicationes alicuius, sunt ipsius abominandae idololatriae. Ezechielis 23. Dedit fornicationes suas cum eis, et in omnes quos adamavit: in cunctis idolis eorum polluit se. ubi Propheta seipsum exponit. Portare fornicationem suam, Numeri decimoquarto: est dare poenas de sua idololatria. Hinc in Apocalypsi, Antichristus vocatur scortum, et mater scortationum, et poculum eius plenum fornicationibus: quod propinaverit omnibus regibus, cum quibus fornicata sit. Significat autem omnis generis idololatrias et terrores. Fornicatio, 1 Corinth. 5. pro incestu ponitur, non pro simplici scortatione. Fornicatorem peccare insuum corpus, affirmat Paulus 1 Corinth. 6, cum alia peccata sint extra corpus: quod ita intelligendum est, quod nullum peccatum perinde destruat corpus ac valetudinem, ut solent illae violentae et continuatae scortationes, quibus plerunque scorta suos amasios implicant, ut diebus et noctibus scortando ac potando et helluando, inordinatissimeque vivendo, continuent sua scelera.

NE FORTE, non idem significat in Sacris, quod in prophanis. Iudicum 15: Iurate mihi, ne forte irruatis in me: pro, quod non irruetis in me. Et Numeri vigesimo: Non transibis per me, ne forte cum gladio egrediar in occursum tui: pro, alioqui armata manu te repellam.

FORTIS, et ROBUSTUS, alias ponitur in bonam partem, et quidem tum de Dei fortitudine, tum de hominis. Duplex porro hominis fortitudo est: alio in spiritualibus ac internis, alia vero in externis operibus peragendis. Iosuae primo, Sis fortis et robustus pro, fide Deo, et age constanter ac graviter. 1. Corinth. 1: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus: id est, quae imbecillissima opera Dei esse videntur, ea sunt omnibus humanis conatibus longe valentiora. 1. Corinth. 10. Non sumus fortiores Deo, ideo eum provocare non debemus. Aliquando in malam partem vox haec accipitur Isaiae decimonono: Rex fortis dominabitur. Sic intelligunt illud, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator coram Domino. Fortis facie, impudentem significare, supra in Facie dixi. Dicitur autem Fortis facie, impudens, quia non vincitur a monstrante ei sua de decora, non avertit aut occultat suam faciem, ut solent verecundi: sed recta pergit intueri suum adversarium, et agere contra omne ius ac fas, ut solent prostituti ac perditi pudoris homines, aut scorta. Hoc opinor esse, quod apud Suetonium est ἀδιατρεψείν , et quod Latini dicunt Os durum. Fortitudo faciei eius immutatur. Ecclesiast. 8. pro, recedit. Canes forti animo: id est, valde appetentes, insatiabiles. Isaiae quinquagesimosexto de sacrificorum indoctorum rapacitate intelligit. Forus et fortitudo, saepe coniungitur cum robur, aut similibus, intendendae significationis gratia. Exercitus quingentorum, facientium bellum cum fortitudine roboris. In Deo est robur fortitudinis meae: Psalmo sexagesimo secundo. Vir fortis robore, Iob 9, Fortis virtute cordis, Iob trigesimo sexto. Fortis robore Abiel, 1 Sam. 9. pro, bellicosus, pugnator, arte militari clarus. Viri fortes robore, viri nominis: 1 Paral. quinto et septimo pro, fortissimis ac celeberrimis Fortis viribus, 2 Reg. 24. Fortes robore in opere ministerii domus Dei. 1 Paral. 9. pro, qui alacres et magno animo, seduloque ministerii opus peragebant. Sic 1. Rep. 11. Vir erat fortis opere: id est, valens animo et corpore. Naeman erat vir fortis opere. 2. Reg. 5 id est, strenuus et bellicosus. Filius fortis, aut fortitudinis, vel virtutis ponitur pro forti, 1 Sam. 18. 2 Sam. 13. 2. Paral. 26 et 28. Fortium panis, Psalmo septuagesimo octavo. Panem fortium comedit homo. Aliqui verterunt, Angelorum Abirim: de Manna dicitur, quae cum de caelo venerit, visa est esse caelos incolentium panis. Fortes potentium loquentur eis, Ezechielis trigesimo secundo, id est, qui fortissimi sunt inter potentes. In manu forti dimittet eos, Exodi 6. plerique intelligunt de manu forti Dei, qua coegit Pharaonem, ut populum dimittere. Posses intelligere etiam de ipsius Pharaonis potentia qua coegit Israelitas cito exire ex Aegypto. In fortitudine manus eduxit nos Dominus, Exodi 13. Fortis aliquando pro numeroso accipitur: ut Psalmo 35. Celebrabo te in coetu magno, et in populo forti laudabo te. Et Psalm. 89. Memento opprobrii omnium fortium populorum: scilicet, quo me affecerunt gentes numerosae. Fortis rebellio, Hieremiae 8. pro pertinaci, obstinata. DEUS saepe dicitur alicuius fortitudo: pro, fore adiutor ac liberator. Psal. 37. Fortitudo iustorum Dominus

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.