Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 161 --

297/298 Multi quaerunt faciem dominantis: id est, cupiunt ei esse intimi, aut alioqui impetrare ab eo quod petunt. Faciem operire adipe, est, suaviter semet saginare, aut alioqui potentem fieri. Iob 13. Faciem alicuius suscipere, aliquando significat exorari ab eo, dari locum precibus eius: ut Genesis 19. Etiam in hoc suscepi faciem tuam. scilicet, in servanda Zoar, et Genesis 32, Forte suscipiet faciem: id est, fiet mihi placatus, exaudiet me. Sic Proverb. 6. Non suscipiet zelotypus faciem muneris. Ex hac significatione est, quod graves et authoritate praeditos viros Ne sui panim, susceptos aut levatos facie vocant: id est, qui facile impetrant, efficiunt et obtinent sua autoritate, quod petunt. Deprecabuntur faciem tuam multi: id est, coram te fient supplices, vultum tuum intuentes, ut eis innuat. Iob 11. Contra autem, Avertere faciem, est, non admittere preces. Psalmo 132. Ne avertas faciem uncti tui. id est, ne averseris eum, excipe eum amanter, et exaudi. Sic mater Salomonis dicit ad filium: Ne avertas faciem meam. 1. Regum 2. Facies DEI, pro arca, aut loco cultus aliquando ponitur: vel potius pro ea praesentia, qua ibi DEUS erat, sicut promiserat. Sic faciem DEI videre dicuntur sacerdotes, quia coram arca versabantur. Non videbis faciem meam vacuus, Exodi 23. Eodem modo dicitur, Non apparebis vacuus coram me. Inde Panes facierum, quos vocant propositionis: quia ante aram, seu coram Domino, ac in praesentia eius stabant. Quaerite faciem Domini semper, et, Requisivit David faciem Domini: id est, oraculum, quod erat in arca. Ante faciem aut coram aliquo aliquid esse, significat, in eius potestate. ut Genesis 24. Coram te est Rebecca, uti supra in CORAM exposui. Ante faciem expelli, Hieremiae 49. Expellemini unusquisque ante faciem suam. id est, quo eum sors detulerit versum, ac fugientem seu ab ductum in aliquam nationem, ab aliis captivis Israelitis diversam. In faciem alicuius spuere, contumeliae extremae est. Numer. 12. Si pater in eius faciem spuisset. Dispergam stercus super facies vestras, Malachiae 2. pro, patiar vos summo probro affici. Faciem suam statuere, ponere, obfirmare, significat certum propositum animi: quod sicut corpoream faciem homo eo vertit, quo vult ire, aut aliquid agere: sic et animus eiusdem ad suum opus vertitur, aut intentus est. Aliquando tamen etiam ipsum motum corporis simul complectitur. ut 2. Regum 12: Statuit faciem suam ut ascenderet contra Hierusalem. Hieremiae 42. Si vos ponendo ponetis facies vestras proficisci in Aegyptum Ezechielis 21. Fili hominis, obfirma faciem tuam versus Theman. id est, loquere, propheta, age contra eos. Ibidem 6. Pone faciem tuam. Sic et Luc. 9, Faciem suam obfirmaverat, ut iret Hierosolymam. Dan. 9. Dedi faciem meam. Ponere faciem suam super aliquem in malum. Hieremiae 21, significat hostiliter aggredi et affligere aliquem. Ezech. 14. Statuit faciem suam, et posuit in confusionem. 2 Reg. 8. pro, avertit. Facies fortis: pro, perfricta. Dan. 8. Surget rex facie forti. pro, impudenti. Sic et Deut. 28. Sic et Latini Os durum, pro impudenti ponunt. Ezech. 2. 3. Sic, Roborat impius faciem suam: Proverb. 21. pro, obfirmat pertinaciter malitiae ac impietati adhaerendo, nec cedendo veritati et verbo Dei eum arguenti. Videri ad faciem, aliquando congredi et confligere significat. 1 Regum 14. Facies belli. 1 Paralip. 19. Facies belli est ad me ante et retro. id est, ex omnibus partibus imminent mihi instructae acies. In faciem alicui resistere, Galatis 2. Sigularem quandam emphasin habet. nam et aperte ac serio, valideque et coram alicui repugnare ac contradicere denotat. Faciem operire, deprimere, aut deiicere, est maeroris et pudoris signum. Psalmo 44. Et faciem meam opprobrium. obtexit. Esther 7. Facies Haman erat operta. 1. Samuelis 15. Et caput ei opertum. Faciem ponere inter genua, videtur gestus fuisse supplicum. Sic enim Helias orat. 1 Reg. 18. Contra Levit. 20, Erecta facie incedere et faciem levare, pro exhilarari accipitur. Faciei agnitio respondet aut testatur contra eos, Isaiae 3. pro, accusat eos de suis sceleribus. Sic et Oseae 6. Testificabitur superbia eius in faciem eius. Absconsio faciei ab aliquo, Isa. 53 dicitur de Christo, quod fuerit quasi absconsio faciei ab ipso, exponit autem semet propheta mox, quod fuerit Meschias adeo contemptus, ut nemo eum desideraverit: id est, nemo eum videre, aut pro amico ac Domino agnoscere voluerit. Sicut alibi queritur Psaltes, se esse amicis ac fratribus ignotum, et exterum. Absconsio igitur faciei est is, a quo omnes suam faciem avertunt. A facie ad faciem cum aliquo loqui aut versari, nonnihil obscuritatis habet, praesertim cum ad DEUM refertur. Nam Deut. 5 legitur, quod Deus sit loquutus a facie ad faciem cum populo Israelitico, ubi nimirum intelligitur tantum illa externa species aut visio, qua Deus in nube apparuit toti populo. Sed Deut. 34 dicitur, non surrexisse post Moysen alium prophetam, quem Deus sic nosset a facie ad faciem: id est, cum quo Deus adeo familiariter versatus esset, ut cum Moyse. Sic et Num. 12 dicitur, quod Deus cum Moyse loquatur a facie ad faciem: id est, tum familiariter, tum amplissimam quandam sui noticiam ei communicando. Additur ibi explicatio in verbis, Sicut amicus cum amico, qui se coram aspiciunt. Faciei angelus. Isaiae 63, dicitur angelus faciei Dei servasse et liberasse populum Israeliticum: ubi credo necesse esse intelligi ipsum filium Dei, qui solus fuit illa petra, comitata Israelitas per desertum, teste Paulo 1. Corinth. 10: quique non tantum ideo sic vocatur, quod sit patri intimus, sed etiam quod sit imago substantialis invisibilis patris. Vident quidem, teste eodem Domino, omnes angeli, etiam minimorum pusillorum custodiae deputati, faciem patris: sed tamen non proprie referunt faciem patris, non sunt eius imago, splendor, character, lumen de lumine. Possis etiam intelligere de effectu aut patefactione, quia solus ex sinu patris nobis protulerit veram ac plenam patefactionem, solus est ostium ad patrem: Qui illum videt, is et patrem videt. Ideo forte Deus dicit Moysi Exodi 33, Facies mea vos praecedet: id est, filius meus, imago mea. Sic in Propheta ait Deus: Ecce ego mitto Angelum, qui praeparet viam faciei meae. id est, meo filio seu Meschiae. Forte etiam illud toties inculcatum quaerere faciem Dei, significat allegorice quaerere hunc angelum faciei, nempe Meschiam. Sicut Psalm. 27 dicitur, Quaerite faciem meam, faciem tuam quaeram: Satiabor vultu tuo, cum expergefactus fuero. Angelus igitur liberans ab omni malo, est Christus ipse, qui postea in arca sedit, et dictus est facies Dei. Faciei salutes: Psal. 42, Confitebor ei salutes faciei meae. vel, O salus faciei meae, et Deus mi, qui liberando caves ne pudefiam, sed laetus et confidens adversarios exporrecta fronte intuear. Facies flammarum facies eorum, Isaiae 13. id est, ob pudorem flammeum colorem imitantur: sicut et vulgo describuntur erubescentes, Er war rot wie ein feuer. Sicut et albescere et pallescere faciem, pro pudefieri, Isa. 29. Facies redigi in nigredinem, est metu contabescere, Nahum 2. Sic Christus dicit, Pharisaeos obscurare facies suas, ut inde appareat, eos se tum ieiunio, tum etiam dolore de peccatis macerare. De qua phrasi postea in voce OBSCURUS. Coram facie alicuius aliquid esse, est idem quod eius iudicio. ut Isaiae 51, Vae sapientibus in oculis suis, et coram facie sua prudentibus. Concidere faciem alicuius, aliqui pro erubescere interpretantur: Gen. 4 de Cain dicitur. Videtur autem potius iram ac dolorem, secum de iniuria ac vindicta perpetuo cogitantem, significare. Solent enim tristes et cogitabundi perpetuo vultum in terram demissum habere. Sic Annae matri Samuelis dicuntur fuisse facies, dum tristis fuit: postea vero, cum fiducia

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.