Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 158 --

291/292 impiorum peribit. pro expectatio iustorum tandem optatum exitum consequitur. Expectatio etiam pro ipso expectato Deo ponitur. Ierem. 14. Expectatio Israelis, servator eius in tempore afflictionis. Sic Ier. 50. Peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et expectationis patrum eorum Domino. Expectatio et finis, pro expectato et exoptato fine. Ieremiae vigesimoquarto, Ut dem vobis expectationem et finem. id est, finem aut exitum expectatum aut exoptatum.

EXPELLERE. 2 Reg 17, Expulit eos Ieroboam de post Dominum id est, protrusit eos de vera via sequendi Dominum. Significat ergo hic idem quod seducere. Aliquando etiam in exilium eiicere, aut etiam in captivitatem abducere. Si fuerit expulsus tuus in extremo coeIi. Deut. 30. id est: Si abducti, captivi, aut exules de numero vestro fuerint usque ad fines terrae protracti aut abacti, nihilominus inde eos in patriam reducam. Sic et Nehemiae 1. Si fuerit expulsio vestra ad extremum caeli. pro, expulsi vestri aut captivi ex vobis tam procul venditi.

EXPERGISCI, per metaphoram significat seria ac laudabilia negocia strenue aggredi, deserta priori negligentia, aut quasi somnolentia. Dicitur vero tum de Deo, tum de homine. Cum Deo tribuitur, significat Deum debere abiecta omni priori mora ac cunctatione succurrere piis et laboranti iustitiae. Prius enim dum impios pro arbitrio grassari permisit visus est quasi dormire et stertere. Hae igitur duae metaphorae dormiendi aut dormitandi et contra evigilandi et surgendi, crebro admodum Deo tribuuntur per anthropopathian: duplicatus enim tropus est. Sic Psalmo 7 dicitur: Expergiscere ad me ob iudicium, quod praecepisti: id est, aggredere defensionem iustitiae ac mandatorum tuorum, et huc accurre ad me, opitulaturus mihi qui laboro ac periclitor in eo ipso opere officio ac conatu, quem mihi iniunxisti. Sic et Psalmo 35. Expergiscere et evigila ad iudicium meum et Psalmo 44. Evigila, ut quid dormis Domine? expergiscere. Caeterum cum homini tribuitur, tum plerunque significat aut veram contritionem, qua ex illa carnali securitate excitamur, ut consideratione peccatorum nostrorum, irae ac poenarum Dei perterrefiamus, et ad misericordiam Dei confugiamus. Alias, quod huic vicinum est, totam emendationem vitae in melius denotat. Sic Christus dicit: Beatus servus, quem, cum Dominus venerit, invenerit vigilantem: id est pie viventem, et in sua vocatione strenue versantem. 1 Thess 5. Ne dormiamus, sicut caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Sic Rom. 13. Agnoscite tempus quoniam hora est iam nos de somno surgere.

EXPIARE aliquem, est, Deo oblata victima mundare a suo peccato aut reatu, et Deum illi iratum placare. Num. 15. Expiare animas. Exod. 30. Nihil diminuatur de dimidio siclo, qui datur in oblationem Domino, ad expiandas animas vestras. Expiationis dies. Levit. 23. et Numeri 28 describuntur dies expiationum, quibus singulari quodam studio ac zelo prae aliis temporib. poenitentiam agere, peccata expiare, et Deum sibi placare Iudaei debebant. Expiabat Aaron super cornua altaris, scilicet fundendo sanguinem, Exod. 30. Sed nimirum expiationis opus proprium est Dei ac mediatoris Christi: sicut Ezechias orat. 2 Paral. 30. Dominus est bonus, etc. expiet illum, qui totum cor suum praeparavit ad quaerendum Deum Et exaudivit Deus Ezechiam, sanavitque populum suum. Expiabatur etiam templum et tabernaculum, aliaque sacra loca et instrumenta, sive cum initio nondum erant consecrata, sive postea forte fuissent prophanata. de qua re et supra in verbo DEDICO dictum est. Sic Exodi 29 praecipitur, ut septem dies altare expietur: id est, consecretur. Aquae expiationis, Numer. 19 describuntur, quibus sua quadam ratione immundi aspergebantur, ac purificabantur. Pro voce Expiare, in novo Testamento plerunque Propitiari et Propitiatorium reperitur: quare ibi de hac voce aliquid plenius et clarius dicetur.

EXPLANARE, pro explanate et dilucide scribere. Abacuc 2. Scribe visum, et explana super tabulat. pro, explanate aut perspicue scribe.

EXPLERI, pro satiari non raro ponitur. Exod. 15. et 16. Dicitur etiam in priori loco expleri animam: id est, votum aut summum desiderium suum exatiari. tametsi haec phrasis etiam Latinis nota sit, ut in illo Poetae:
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo, etc.

EXPLORATUM, pro explorabile. Psalm 111. Magna sunt opera Domini, explorata: id est, explorabilia aut pervestigabilia: vel potius probata, sincera ac solida, omnibus diligentibus ea.

EXTENDERE manum, de Deo castigante aut percutiente crebro dicitur. Zephaniae 1. Extendam manum meam super Iehudam: id est, puniam. Deut. 4 dicitut Deus eduxisse populum suum in manu forti, et brachio extento: id est, potenter servante pios, et castigante impios. Inde Extensum brachium. Exod. 6. Brachio extenso redimam vos: id est, forti, et potenter agente. Inde Extensa manus, pro castigante, crebro apud Isaiam. Idem est Manus elcuata, aut brachium exertum. Extendere manum, est etiam quidvis aliud potenter operari: sicut Actor. 4. orat Ecclesia, ut Deus extendat manus ad sanationes et miracula, quo tanto magis propagetur ecius religio. Nam quae volumus perficere, ad ea manum extendimus, eisve admovemus. Aliquando Deus dicitur extendere manus, cum nos vocat ad poenitentiam: quia hoc gestu vocantes aut compellentes solent uti, ut erga cum quem vocant, manum extendant: aut etiam, cum silentium et attentionem indicere volunt. Proverb. 1 Extendi manum meam, et non fuit qui attenderet. Sic Isaiae 65. Tota die expandi aut extendi manus meas ad populum contradicentem, et inobedientem. Extendere misericordiam, est alicui beneficium porrigere aut praebere. Psal. 109. Ne sit extendens ei misericordiam, et qui misereatur pupillis eius: pro qui benefaciat. Extendere calcaneum, aut calceum super aliquem locum, ut Davidem super Idumeam, Psal. 60 et 105. significat, ea quoque loca adire et occupare. Extendere digitum, Isaiae 59, fuit tunc gestus deridentium prophetas: sicut et Extendere aut exerere linguam, Ierem. 9. Extendere funiculum super Ierusalem, aut alia loca, significat eam hostibus in praedam dividere. Nam in divisione solum fanibus dimetiebatur. Extendere super Hierusalem perpendiculum, est, eam reaedificare, Zach. 1. nam in aedificando perpendiculum, aut aliae mensurae ac instrumenta adhiberi solent.

EXTERMINARE, quasi dicas extra terminos eiicere, saepe simpliciter significat perdere, quod supra in EXCIDO monui. Saepe id dicitur etiam de abolitione posterorum alicuius. Exterminare animam incircumcisi, Genes. 17, est, non tantum aliquem eiici ex populo, aut non haberi pro Iudaeo, sed etiam simpliciter perdi, deleri ex hac vita.

EXTOLLERE, idem quod supra diximus de Exultare, crebro significat. nempe alias glorificationem, alias liberationem, perinde ac si in altum tutumque locum te Deus subduceret. Psal. 28. Pasce cos, et extolle eos usque in seculum.

EXTERNUS, alias dicitur quivis praeter Levitas. Num. primo: Si quis extraneus, quam de tribu Levi, accesserit ad erigendum aut distribuendum tabernaculum, interficietur. Alias quemvis alienum de illa familia, de qua agitur. Deuteron. vigesimoquinto; Non nubet uxor mortui extra. Quod mox exponit inquiens: Viro extraneo.



Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.