Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 157 --

289/290 multitudine, modo sit ordinata, ponitur. Sic Genes. 2, et crebro alias. Exercitus caeli, pro stellarum multitudine: et Exercitus terrae, pro omnibus ex terra provenientibus, aut alio qui in terra agentibus ponuntur. Et consummati sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. Genes. 2. id est, caelum et terra, cum creaturis existentibus in eis. Septuaginta tamen κόσμον , ornatum verterunt. Christus porro Matth. 13, et Luc. 21, virtutes videtur vertisse, cum inquit: Virtutes caelorum movebuntur. Verum sane est, quod Scriptura crebro voce Virtutis exercitum militarem accipiat: quare non incommode eosdem Hebraismos subit. Verum de praedicto Christi dicto, vide in voce VIRTUS. Exod. 12, Educam exercitum vestrum: id est, totam illam turbam. Sic mulieres inservientes tabernaculo ac cultui Dei, vocantur exercitus. Exod. 38. Et fecit labrum aeneum cum basi sua, sub aspectu exercituum. id est, mulierum militantium ante ostium tabernaculi. id est, excubantium administeria tabernaculi, lotiones, et similia opera: ut 1. Samuelis 2: de talibus mulieribus legitur, et Luc. 2. de Anna vidua. Sic Psal. 103. Praedicate Dominum omnes exercitus eius: intelligit non tantum astra, sed et omnes alias creaturas. Exercituum Dominus ideo vocatur Deus, quia omnes creaturae illi sunt subiectae, caelestium, terrestrium et inferorum: sicut eosdem exercitus et Christo pater caelestis subiecit, Philip. 2. Sicut et ipse Dominus dicit: Tradita est mihi omnis potestas, etc. Sic partes multitudinis unius vocantur exercitus, Exod. 6. Educite filios Israel ex Aegypto per exercitus suos. Cum exercitu egredi Deum, est, ei praesentem ac opitulatorem esse, eumque felicem et victoriosum reddere. Psalm. 44. Non egredieris cum exercitibus nostris, pro, non soles adesse mihi in bello. Reges exercituum, Psalm. 68 vocantur primarii doctores, qui diversas regiones sibi spiritualibus armis subiecerunt, sibi mutuo amici ac concordes fuerunt, unde crevit Ecclesia. Exercitus viri, Iud. 20, pro viris bellicosis et strenuis, qui et Viri militiae, aut belli dicuntur. Exercitus caeli. Dan. 8. Et magnificatus est, aut crevit usque ad exercitum caeli, id est, usque ad stellas: per quas tamen veri Dei cultores significantur. Exercitus Dei, pro omnibus castigationibus, et afflictionibus quas Deus infligit Iob 19. Simul venerunt exercitus Dei, et attriverunt super me viam suam. id est, variae plagae. Sic et sequenti capite, ubi est metaphora ab externo ad spiritualem exercitum.

EXIGO, notum verbum est. Exactionem manus dimittere, Nehem. 10. pro, omnigena debita. Exactores erant, qui vel tributa, vel alia onera exigebant, quique duriter nomine tyrannorum populum affligebant. Inde fit, ut spiritualis Meschiae liberatio per abolitionem exactorum indicetur. Isaiae 9. Sceptrum exactoris in eo confregisti, Sic Danielis 11. Stabit qui loco eius transferet exactorem: id est, auferet, amovebit. Isaiae 14. Dominabuntur in exactores suos. Zach. 9. Et non transibit amplius super eos exactor. De hac re loquitur etiam Ieremias, cum insultat Babylonicis exactoribus Chaldaice: Ubi est aurum Madcheva, id est, exactio auri tributarii.

EXIRE verbum, licet notissimae significationis sit, quoad communem usum: habet tamen suos quosdam Hebraismos, de quibus dicendum est: tametsi in multis convenit cum verbo Egredi, de quo supra dixi. Admodum saepe emphaticum est, et significat alias ad bellum exire. ut Isaiae quadragesimotertio, Dominus sicut Gigas exibit. qui locus supra in Egredi est expositus. Alias vero, alioqui cum quadam authoritate, et ad rem arduam egredi significat. ut, Exibit lex de Sion, et verbum Domini de Hierusalem: Isaiae 2. Exire e medio idololatrarum, 2. Corinth. 6. est, deserta idololatria propalam sese verae religioni ac Ecclesiae addicere. Exire impium. Psal 109 Dum iudicatur, exeat impius. pro, damnatus, scilicet ex loco iudicii prodeat, non ut absolutus, sed ut damnatus. Exire facere argentum: pro, exigere. 2 Reg. 15. de indictione tributi accipitur. Exire vinum de aliquo, est edormire crapulam. 1. Sam. 25. Cum exiisset vinum a Nabal. Exire et introire civitatem. Quin et exeunti et introeunti civitatem nulla erat pax: Zachariae 8. Exire et intrare aliquem, aut alicuius exitus aut introitus sunt omnia eius negocia, omnis eius conversatio: quia res aguntur ac expediuntur exeundo et intrando in domum. Inde per synecdochen hi duo motus pro omnibus actionibus, totaque conversatione ponuntur. 2 Samuelis 3. Venit ut sciret exitum et introitum tuum. Et clarius: Et ut sciat omnia quae tu facis. Sic et in illo Psalm. 121. Dominus custodit exitum tuum, et introitum tuum. id est, te et omnes tuos conatus et actiones. Sic et Actor. 9 legitur, Erat exiens et intranscum eis in Hierusalem. De qua loquutione et supra in verbo Egredi dictum est. Exire et intrare ante populum, significat praeesse, ut supra in EGREDI dixi. Exire Deum a Hierusalem, Zachariae 2, est, eum deserere illam, non curare, non fovere. Sicut contra, in medio eius habitare, ac versari. Hoc sensu et locutione solebant Romani, obsidentes ac oppugnantes aliquam civitatem, eius deos evocare, ut ad se commigrarent, nec amplius hostibus suis contra se patrocinarentur. Sic et Tyrii ab Alexandro magno oppugnati, Herculem aurea catena vinxerant. Quin et in templo Ierosolymitano audita est vox ante ultimam destructionem, Exeamus hinc. Exitus aquarum, sunt loca palustria, aut scaturiginibus abundantia. Psalm. 107. Ponis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Idem ferme bis dicit. Egredi alicui cor, est obstupescere. Genes. 44. Sic Homerus dicit de stupore et metu orto, Cor ad genua decidere: et Germani vulgo, Es entfiel ihnen das herz. Exitus urticae, pro urticeto, ubi libenter urticae crescunt. Sophon. 2 Erunt exitus urticae: id est, desolabuntur, et crescent ibi urticae, ut solent in ruinosis aedificiis. Christus saepe in Ioanne inculcat, se exivisse a patre: id est, ab eo missum, ut carnem assumeret, et tota illa legatione, qua genus humanum redemit, perfungeretur. Posses tamen et de generatione intelligere. Longe aliter dicitur exire Cain a facie Domini. id est, excidere a favore et gubernatione eius, ut non sit in Ecclesia et populo Dei, in quo proprie Deus et eius facies versatur. Exitus alicuius regionis aut agri, sunt termini eius, quousque se extendit: qui cum transeuntur, iam ex ea exitur. Hac loquutione multum utitur Iehosua capite decimoquinto et decimosexto, in descriptione tribuum. Exire alicuius famam, nomen, aut sermonem, est divulgari, spargi de eo rumorem. Exitus, pro excrementis et latrinis, aut cloacis: 2. Reg. 10. Diruerunt domum Baal, posuerunt eam pro exitibus, usque in hodiernum diem.

EXPANDERE pallium aut alam super aliquam, est eam sibi in coniugium assumere. Ruth. 3. Ezek. 16.

EXPECTARE Deum, pro sperare in eum, crebrius et notius est, quam ut necesse sit monere. Causa significationis huius est, quia spes est revera expectatio opis divinae. Praesertim autem talem spem significat, ubi diu differtur auxilium aut consolatio, ut sit necesse magna patientia expectare opem ac praesentiam Domini, donec illucescat, ut Psalm. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cortuum, et expecta Dominum. Ponitur autem in hac phrasi vox generalis pro speciali, quia spes est species quaedam expectationis. Expectans expectavi Dominum, Psalmo 40. pro, sollicite expectavi. Expectare verba: Iob 32. pro, expectare donec finiatur sermo, ideo mox ibidem per auscultare exponitur. Expectatio, pro re expectata, aut pro exitu eius. Proverb. 10. Expectatio iustorum laeticia, et spes

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.