Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 149 --

273/274 est, ut abierunt Angeli in caelum, et pastores, pro, tunc pastores dixerunt Ibidem: Et factum est, cum advenisset dies octavus, ut circum cideretur puer, et vocatum est nomen eius IESUS. pro, tunc. ΒΆ Aliquando abundat, ut cum duo substantiva nomina connectit, quorum alterum revera adiectivum alterius esse deberet. ut, iudicium et veritas: pro, verax iudicium. Misericordia aut beneficentia et veritas: id est, verax beneficentia. Sic abundat Rom. 8. Mittens filium in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum. Aliquando idem valet quod Sed, cum videlicet antithesin sententiae priori adiungit. ut Psal. 3. Et tu Iehova clypeus es circa me. Praecesserat enim: Multi dicunt animae meae, non est ei salus in Deo suo. Opponitur igitur per antithesin, contraria fiducia pii hominis. Vertendum igitur est, Atqui, vel Sed, aut Attamen tu es clypeus circa me. Sic Psal. 22. Clamo per diem, et non exaudis: et noctem, et non est silentium mihi. Ergo, Quare. Gen. 12. Ecce scio quod sis mulier pulchra visu, et fiet cum videbunt te Aegyptii, ut te accipiant, et me interficiant. id est, Ergo vel Quare fiet. Gen. 44. Et festinaverunt et deposuerunt. pro, festinanter ergo deposuerunt. vel, Quare festinanter deposuerunt. 1 Reg. 20. Et des servo tuo cor intelligens. pro, Quare des quaeso servo tuo tantam prudentiam, quae huic regno administrando par sit. Mar. 9. Bonum est hic esse, et faciamus tria tabernacula. pro, Faciamus igitur, vel Quare faciamus. Sic in fine 5. 1. Corinth. Et tollite malum de medio vestri. pro, Quapropter auferte malum de vestro coetu. Enim, Quia. Gen. 22. Nunc scio quod timeas Dominum, et non pepercisti filio unigenito tuo. Exod. 2. Et vocavit nomen eius Moysen. Et dixit, quia ex aquis. id est, dixit enim. Psal. 1. Et erit sicut arbor plantata. pro, erit enim sicut arbor plantata. Sic aliqui exponunt illud: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. pro, quia est benedictus tuus fructus, aut semen. Col. 2. Spiritu tamen sum vobiscum gaudens, et videns vestrum ordinem. pro, quia video, et quasi coram contemplor vestrum pulcherrimum ordinem. Qu, Quae, Quod: Et sicut grex, et nemo colligit. pro, quem nemo colligit. Gen. 18 Et ego pulvis pro, qui sum pulvis. Gen. 22. Et concubina eius, et nomen eius Reuma. pro, cuius nomen. Mich. 2. Et stillabit. pro, is still abit huic populo, seu erit eius doctor. Luc. ult. Tu solus peregrinaris, et haec ignoras. pro, solusne es ex omnibus peregrinis, qui haec ignores? vel, adeone solus et solitarius hic egisti, ut rem ac factum tantum audire nesciveris? 1. Sam. 20. Non faciet pater meus poni rem parvam aut magnam, et non indicabit mihi: pro, quam non indicet mihi. Sic Isa. 39. Ecce dies veniunt, et auferetur. pro, in quibus auferetur. Iohan. 16. Modicum, et non videbitis me. pro, quo tempore me non videbitis. Mar. 1. Et erat in Synagoga ipsorum homo in spiritu immundo, et exclam avit. pro, qui exclamavit. Mar. 8. Et respiciens dicebat. pro, qui cum respexisset, dicebat. Id est, Gen. 1. Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit eum. id est, sanctificavit eum, et sacrificavit. Gen. 28. Et in semine tuo benedicentur omnes gentes. Exodi 4. Ero in ore tuo, et docebo quid loquaris. pro, id est, docebo te. 1. Sam. 17. Posuit eos in instrumento pastorali. id est, in pera. Sic etiam in aliis linguis est nonnunquam expositivum. ut Aeneidos 1:
Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae. Gen. 3. Ponam inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum. id est, inter eius posteros et te. Recte tamen persemen serpentis, etiam impios intelligas, qui tum Christo et posteris aut sectatorib. eius perpetuo praeliantur: quare eos Scriptura genimina viperarum vocat. Iohan. 10. De bono opere te non lapidamus, sed de blasphemia: et quia cum sis homo, facis te Deum. pro, quia cum sis homo, facis te Deum. Exponunt per illud Et, qualem ei blasphemiam obiiciant. valet ergo idem quod nempe, aut, id est. Sed. Matth. 17. Et non agnoverunt eum. pro, sed. Mar. 12. Et metuerunt multitudinem. pro, sed. Exodi 1. Et non fecerunt ut praeceperat rex, et vivificaverunt pueros. pro, sed vivificaverunt. Num. 24. Videbo illum, et non modo. pro, sed non modo. Dan. 8. Et non in fortitudine eius. Ierem. 43. Et tulit Iohannam. pro, sed tulit. Psal. 115. Et nos benedicemus. pro, sed nos benedicemus. 1. Sam. 18. Et sit manus Philistinorum in eum. pro, sed. Iohan. 3. Quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. pro, sed. Aut: Gen. 26. Qui tetigerit virum istum, et uxorem eius. pro, aut uxorem eius. Exodi 12. Ex ovibus et capris accipietis. pro, aut capris. Exod 20. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem. pro, aut ullam. Alioqui: Levit. 10. Vinum et siceram non bibes tu et filii, et non moriemini pro, alioqui moriemini: seu, ne moriamini. Attamen: Exod. 5. Neque stramen dabitur vobis, et summam laterum dabitis. pro, Attamen nihilominus. Autem: Gen. 38. Et ecce gemini in utero eius. pro, habebat autem gemellos in utero suo. Psal. 4. Et scitote quod segregavit sibi Dominus pium. pro, scitote autem, etc. Psal. 115. Et terram dedit filiis hominum. pro, terram autem, vel vero. Certe: 1. Reg. 18. Et nunc tu dicis, Vade et dic Domino tuo, En Elias, Et interficiet me. pro, certe interficiet. Ierem. 42. Si posueritis facies vestras, et erit gladius, in quo, etc. pro, Utique gladius, aut bellum, quod fugiunt, perdeteos. Donec: 1. Sam. 14. Maledictus qui comederit panem usque mane, Et ulciscar me de hostibus. pro, ut, vel donec me ulciscar. Gen. 18. Innitimini sub arbore, et capiam. pro, Donec capiam. Etiamsi: Ezech. 7. Quoniam qui vendit, ad venditionem non revertetur, Et adhuc in viventibus eorum. pro, Etiamsi superstites fuerint. Insuper, vel Praeterea: Isaiae 37. Audierat enim quod profectus erat de Lachis, et audierat de Taracha rege Aethiopum dicente. pro audierat insuper. 1. Reg. 16. Fuit autem, ET accepit uxorem. pro, Insuper accepit. Mox: 2. Reg. 4. Mitte mihi unum e pueris, ut curram ad virum Dei, et revertar. pro, mox, statim revertar. Nam: 1. Reg. 18. Obadias timebat Dominum valde, ET fuit in excindere Iesabel prophetas. pro, nam cum iugularet Iesabel prophetas, ille abscondit eos. Isaiae 3. Non ero dominus, Et in domo mea non est panis. pro, Nam in domo mea non est panis, non possum vos alere Isaiae 64. Hierem. 42. Iratus es, Et peccavimus. pro, nam peccavimus. 1. Sam. 14. Erat coarctatus valde, Et adiuraverat Saul. pro, nam, etc. Sic forte illud, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris. pro, Quia benedictus fructus ventris, etc. Iohan. 2. Manserunt ibi non multos dies, et erat pascha prope. pro, nam erat. Et non, pro ne: Exodi 30. Lavabunt te aqua, et non morientur. pro, ne moriantur. Hierem. 38, Nemo sciet ista verba, Et non morieris. id est, nemini ea dixeris, ne tibimet exitium accersas. Postquam: Levit. 15. Lavabit vestimenta sua, et lavabit se aqua. pro postquam laverit semetipsum aqua. 1. Sam. 23. Et vidit David quod egressus esset Saul. pro, postquam vidit David, quod Saul, etc. Sic forte illud Proverb. 30. Ne forte maledicat tibi, et delinquas. pro, postquam deliqueris. Exod. 12. Et omnis servus acquisitus pecunia, et circumcideris eum, comedat de eo. pro, postquam circumcideris eum. Et non, pro potius quam, seu exprimit comparativum. Misericordiam volo, et non sacrificium: Oseae 6. Matth. 9 et 12. pro, potius, vel magis. Sic Proverb. 17. Occurrat cuipiam ursus orbatus catulis, et non stultus in stulticia sua. pro, potius vel magis optabile, satiusque illi sit. Praesertim: 2. Sam. 22. Liberavit eum Dominus de manu inimieorum eius, et de manu Saulis. pro, praesertim. 1. Reg. 11. Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, et filiam Pharaonis. pro, praesertim

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.