Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 139 --

253/254 veris doctoribus, tanquam suis filiis, potitur praeda ab eis parta et allata. Domus portae: id est, vestibulum, 1. Reg. 6. Domus animae, Isaiae 3. pro, globulis aut pastillis odoriferis, de collo pendentibus. Domus congregationis: id est, alterius vitae. Sic autem est dicta, quia eo homines congregantur. Reverti me facies ad domum congregationis omnis viventis. Aliqui de sepulchro interpretantur. Domus, pro receptaculo: ut Exo. 25. Fecitque aquaeductum secundum domum duorum satorum, in circuitu altaris. Sic ibid. et mox, triginta annulos, quibus vectes inseruntur, vocat eorum domos. Vocatur quoque crebro domus, non tantum unius aedificii aut heri familia, sed et tota aliqua cognatio: ut Exodi 12, Secundum domos patrum Item totae tribus, ut saepe habetur Dominus Iuda. Nonnunquam et tota Israelitica gens: ut, Dominus Iacob, aut Israel. Domus Dei saepe significat ipsam religionem, Iohan. 2. Psal. 69 Zelus domus Domini comedit me. Aliquando Ecclesia aut ipsi pii vocantur domus Dei: ut Hebr. 3 dicitur, Nos esse domum Dei. Sic ibid. Moyses dicitur fuisse fidus in tota domo Dei. Ut scias quomodo te oporteat versari in domo Dei, 1. Timoth. 3. Sic Christus dicitur esse magnus Pontifex super domum Dei, Hebr. 10. pro, super Ecclesiam. Iudicium a domo Domini incipit, 1. Pet. 4. id est, castigatio a vere piis inchoat, et progreditur ad impios. Domus patris, Ioh. 14, In domo patris mei multae mansiones sunt: ipsum regnum caeleste et habitatio Dei viventis vocatur. Domicilium nostrum e caelo, 2. Cor. 5 vocat Paulus naturam instauratam, seu hominem prorsus renovatum.

DONEC adverbium, non semper solet se extendere ultra aliquam metam, sed saepe tantum usque ad illam, affirmat aut negat aliquid factum esse, existere aut fore, non vero contrarium postea esse subsequuturum denotat. Tale est illud: Non cognovit Ioseph Mariam, donec peperit primogenitum filium. Item: Non reversus est coruus, donec exiccatae sunt aquae. Item: Sede a dexteris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: affirmat Christum tandiu regnaturum, non negat postea. Habet etiam saepe quasi amplificativam quandam vim, ut indicet subinde crescere ac maius fieri id de quo agitur, donec in summum quendam gradum perveniat: sicut istud ipsum exemplum de Christo regnaturo gloriose, et adeo potentiae gloriosa incrementa suscepturo, ut tandem omnes sit sub pedibus conculcaturus, accipi potest. Sic Isa. 62: propter Syon non tacebo, et propter Hierusalem non conquiescam, donec egrediatur uti splendor iustitia eius, et salus eius ut splendor ardeat. ubi indicatur, Deum ita promoturum et aucturum res ac gloriam Ecclesiae, donec in summum quendam gradum perducantur. Sic Isaiae 22, Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. pro, nunquam expiabitur: sed adeo crescet et fervebit, ut sit vos omnes absumptura. Luc. 13, est obscurus locus: Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec venerit tempus cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini. ubi non id dicitur, impios Iudaeos aliquando agnituros et accepturos esse Christum: sed id tantum adfirmatur, Christum esse, deposita illa sua humili specie corporalis vitae, in qua eos solicitavit, et blandissime invitavit, rediturum in regnum ac gloriam patris sui, in eaque tamdiu et tanta incrementa accepturum, ut tandem Iudaei volentes nolentes, gementesque ac dolentes, sint agnituri, eum revera esse illum divinitus missum iudicem, ac Dominum totius mundi. Non ergo praedicitur Iudaeorum conversio, sed Christi ad patrem reditus et glorificatio supra et contra hostes suos. Sic Isa. 42: Non afficietur moerore vel fastidio, nec animo frangetur, donec ponat in terra iudicium, et legem eius insulae expectabunt. Verum de consimili obscuritate Adverbiorum et Praepositionum, reperies aliquid infra in USQUE, POST, et in Regulis Universalibus, de vocibus metas significantibus. Aliquando hoc idem adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura.

DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam iustificationem, Rom. 5, Donum per gratiam. Nam etiamsi aliqui ibi per donum intelligant Spiritum sanctum: tamen Paulus mox manifeste ostendit, se loqui de iustitia. ut cum dicit: Donum vero ex multis peccatis ad iustificationem. Et mox: Qui acceperunt donum iustitiae, in vita regnabunt. Ubi clare indicat, illud donum esse iustitiam ipsam. Aliquando tamen etiam ipse Spiritus vocatur donum: aliquando eius effectus, aut opera in nobis excitata, quae ob hoc ipsum charismata Graece, id est, bona gratis donata vocantur. Rom. 1. Ut vobis communicem aliquod donum spirituale. Rom. 2, Dona Dei sunt sine poenitentia. 1 Corinth. 12, Distinctiones donorum sunt, ubi aliquoties in hac significatione reperies. Sed redeamus ad humana dona. Virdoni dicitur is qui donat, munificus, liberalis. Prov. 19. Omnis amicus est viro doni: pro, omnes amant virum munificum. Num. 18. Tuli fratres vestros vobis donum datum Domino. vobis donum, dicit: pro, a vobis oblatum donum, aut vestrum donum. Donum manus, id est, tuarum virium, aut pro viribus. Deut. 16. Quisque iuxta donum manus suae. pro, iuxta quod conferre poterit. Dona accipere in hominibus, Psal. 68. id est, propter homines, in utilitatem hominum. Negligere donum: 1. Timot. 4, Ne negligas donum, quod in te est. id est, ne patiare ociosum et inutile apud te stertere, et veluti rubiginem quandam contrahere, ac per desidiam quasi emori. Donum Dei pecunia parari. Act. 8, Existimasti donum Dei pecunia parari. id est, Spiritum sanctum et eius dona. Paulo antea diximus de phrasi Dominus doni, ut hic eam repeti non oporteat. Donare aliquem ad poenam. Act. 25. Non est moris Romanis, donare aliquem ad poenam, priusquam audiatur. id est, ut in gratiam alicuius aliquem insontem occidant.

DORMIRE, per metaphoram mori significat, cum quia somnus est similima mortis imago: tum quia pii morientes non tam moriuntur, quam dormiunt: tum denique, quia perinde certam spem resurrectionis habemus, sicut dormientes evigilandi. Sic enim Augustinus hunc tropum exponit Epistola 120, ad Honoratum. Hinc toties, Dormire cum patribus. 1. Reg 1. Cum dormierit dominus meus rex. Isaiae 14. Universi dormierunt cum gloria. Sic apud Paulum saepe. 1. Corinth. 15. Non omnes quidem dormiemus. 1. Thessal 4. Nolo autem vos, fratres, ignorare de dormientibus. Sic Lazarus et puella Christo dormit. Addit aliquando Scriptura, Dormire in morte, Dormire somnum sempiternum: sicut Homerus. Dormire somnum aereum. Eidem figura significat etiam ociosum esse. Sic saepe ipsemet Deus dicitur dormire, cum nos videtur ociosus negligere: et contra evigilare, cum opitulatur et liberat nos. Psalmo quadragesimoquarto. Evigila, quare dormis Domine? quare faciem tuam avertis? Sic 121 Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dicuntur eadem ratione et homines dormire. ut Psalmo 67. Spoliati sunt fortes corde, dormierunt somnum suum. pro, ignavi et perterrefacti ociantur. Sic Proverbiorum 6, et 24. Quousque dormis ignave? Solet Scriptura hac eadem metaphora etiam negligentiam doctorum describere. Speculatores dormientes, et amantes dormitionem, Isaiae quinquagesimosexto. Sic et Nahum tertio. Dormitaverunt pastores tui. Sic et securi, destertentes in suis peccatis, nec vel Deum timentes,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.