Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 20 --

15/16 nostra debita, aut rapinam, quae Deus per imputationem in eum fecit concurrere. sicut et Paulus inquit: Eum qui non novit peccatum, fecit Deus peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. id est, ut Deus nobis vicissim imputaret eius largissimam persolutionem, aut iustitiam obedientiae. Cum hac mala imputatione iudicis, domini, creditoris aut foeneratoris, pulcherrime consonat sponsio sponsoris aut mediatoris, illud triste onus debiti in se per imputationem recipientis. Voluntarie enim se filius Dei sponsorem, vadem, et prorsus selbs schuldig / aut rechtschuldig / aut selbs bezaler / id est, primarium debitorem, aut (ut Paulus loquitur) maledictum legis constituit, ut nos ex carcere, et catenis diaboli ac inferorum, irae Dei, legis ac iustitiae ipsius redimeret, nosque inde ereptos in regnum gloriamque suam transferret. Sicut Historici scribunt, Cimonem translatis in se vinculis, Miltiadem patrem ex carcere liberasse. Sic Christo contigit vulgare proverbium, Den bürgen můss man würgen. Cum enim volens ac sciens plene subierit humani generis culpam, merito ob eam luit tam tristes poenas. De bona imputatione dicunt Germani ad aliquem boni viri degenerem filium, non pro merito castigatum, Du weist wol das du durch diese schendtliche boese tat verdienet hast / als nemlich das man dich hencke oder koepfe: und wens ein anderer getan hette / er wurde gewisslich solche straff bekommen. Aber du wirst deines frommen vaters / ober deines ehrlichen geschlechts geniessen / und solt nur verwisen werden. Sihe dazu du dich anderswo besser haltest. De mala imputatione contra, Du must deiner boesen gesellschafft / oder unehrlichen Eltern ent gelten / ob du gleich sonst nicht sonderlich an diser tat schuldig bist. Item, Es wird nach der unbillichen taten muessen kinds kind entgelten. Verum de verbo Imputo, suo loco prolixe agetur. ¶ Expendatur etiam formula nostrae spiritualis acceptilationis apud Deum, quam in libello de Iustitia prolixius proposui Accedentes enim fide ad thronum gratiae, una cum advocato Mediatore ac sponsore nostro IESU CHRISTO, in hanc sententiam loquimur: Pater, fateor, debeo tibi ingentem summam 10000, aut potius infinitorum talentorum, nempe iustitiam perfectissimae obedientiae, et integritatem imaginis tuae ad quam me creasti. Debeo etiam iustitiam plenissime exoluendarum poenarum pro omnibus peccatis meis: proque hac ipsa horrenda imagine diaboli quam totus corruptus, perversus, et inversus circumfero, natura te contemnens et odio habens. Hoc ingens debitum plenissimae iustitiae, cum nec ego nec alii homines ullo modo persolvere possimus, tu pro tua immensa clementia humani generis misertus, hunc filium tuum nobis peccatoribus donasti, illum constituisti nostrum vadem ac sponsorem atque adeo primarium persolutorem translato per imputationem in eum omni nostro debito, peccatis et poenis, ut is pro nobis, tibi plenissime obediendo et patiendo persolveret. Propterea cum is iam istam plenissimam persolutionem iustitiae, ac omnium debitorum generis humani, obediendo et patiendo tibi praestiterit: oro, obsecro et obtestor te per et propter eum, ut, sicut illi meam iniustitiam ac debitum culpae et poenae potenter imputasti, horrendasque poenas a me optimo iure perferendas in eum effudisti: ita vicissim mihi secundum tuum decretum, verbum, promissionem ac sacramenta, praevalide efficaciterque imputes eius largissimam persolutionem iustitiae, perinde ac si a me ipso praestita esset: illa me orna, iustifica et absolve, et porro etiam vita inde proveniente dona, et bea. Munda aut ablue me ô Pater, filii tui mihi hîc a dextris astantis et patrocinantis, preciosissimo sanguine, ab omnibus debitis ac peccatis meis. Acceptila ô Pater benignissime, aut acceptam ferto mihi persolutionem debiti iustitiae, ob hanc alienam mei causa factam imputatamque mihi iustitiae persolutionem, perinde ac si ego ipse revera tibi eam largissime cumulatissimeque praestitissem: cum ego eam tantum imaginarie, dum mihi imputatur, praestiterim: atque ita meum debitum ac chirographum condona et dele, cruci filii tui affixum. Reconciliare ac propitiare mihi, preciosissimo sanguine, aut satisfactione filii tui, meque perditissimam ovem aut filium Accepta aut recipe in gratiam favoremque tuum, ut iustum, ac iam filium et haeredem tuum. Haec agente et veluti vera vivaque fide loquente peccatore coram throno gratiae ad caelestem patrem, noster ille caelestis perpetuusque sacerdos, advocatus ac mediator nobis astans, nequaquam ociatur, sed nostra illa vota efficaciter patri offert: et talem imputationem iustitiae suae, acceptilationem nostrae solutionis, aut debiti condonationem seu iustificationem potenter impetrat, ut iam voti compotes, hilares ac veluti tripudiantes canamus: Deus nos filio suo intercedente iustificat, quis est qui nos condemnet? Ille, ille nostram imaginariam solutionem debitorum acceptilat, acceptamve fert, ac in suum rationalem vitae librum refert: Ille nos sui verbi quietantia quietat, et nobis pacem concedit spiritu in super ipsius in corde nostro clamante, Abba Pater: et testimonium spiritui nostro dante, quod filii Dei simus. Sic peragitur nostra Theologica acceptilatio, imputatio iustitiae, iustificatio, debiti peccatorumve condonatio et acceptatio, aut cum Deo reconciliatio, eiusque propitiatio. At contra seductores, contempto sufficientissimo merito, persolutione, aut imputativa iustitia ipsius filii Dei, conantur suis bullis, iustitia meritorum sanctorum, et operum supererogationis monachorum in miseros peccatores pro data pecunia transferre: voluntque Deum illam eis imputare, et ob eam ipsos eorumque persolutionem acceptilare, eorumque peccata remittere, eosque (ut vulgari verbo utar) quitare, aut quietare. Hic etiam horrendus ipsorum furor et caecitas diligentissime observandus ac expendendus est, quod dum imputativam iustitiam ut falsam et absurdam contemnunt ac condemnant, nihil aliud quam imputativam iustitiam docent: dumque filii Dei perfectissimam iustitiam obedientiae ac passionis posse in nos per imputationem transcribi, nosve ea vere iustificari negant, interim plenis buccis ac bullis, hominum iustitias nobis venditant, transcribunt et imputant, eorumque imputatione nos iustificari et salvari volunt. Acceptationi, et verbo Acceptandi, est valde vicina loquutio Accipere personam. est enim gratis, ac quasi praeter ius alicui favere. Sic enim etiam pater caelestis nos perditos filios, praeter meritum nostrum ac ius, ob passionem unigeniti, inter filios suos recipit, adoptat ac diligit. Ut vero tanto plus lucis ac certitudinis explicationi huius locutionis et rei etiam apud dubios, atque adeo apud adversarios accedat, adscribam prolixum locum Dominici Soti, primarii adversariorum Theologi, verba Rom. 4. prorsus secundum nostram sententiam explicantis, qui in suis commentariis ita scribit: Sicut et David dicit Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Accersit (inquit de Paulo Sotus) Psalmistam quoque in testem eiusdem sententiae, et Psalmo 32 ubi nulla praemissa operum significatione beatum vocat hominem, cui Deus non imputat peccatum. Et primo depromit sententiam Psalmi, quae est, Hoc uno agi beatitudinem hominis, si Deus illi accepto fert iustitiam sine operibus. Versionem istam interpretis nostri, iuniores non uno modo taxant, neque ita multum pudenter, etc. (disputat de

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.