Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 134 --

243/244 quos serviliter timemus. Timemus enim mala, et diligimus bona: sicut Cicero inquit, Quem multi metuunt, periisse cupiunt. et tyrannicum illud: Oderint, dum metuant. Amicitiam mundi Iacobus esse dicit inimicitiam Dei: id est, perversum rerum carnalium studium, efficere ac gignere dissidium cum Deo, parare nobis eius iram, et alienare nos ab ipso. Filius dilectionis. Coloss. 1. Deus transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. id est, sibi dilectissimi. Diligere opere, non tantum verbo, 1. Iohan. 3, est vere diligere, ita ut etiam effectus verae charitatis, id est, beneficentia erga proximum adsit: non tantum simulate amare, ubi solummodo verbis proximum demulcemus. Amores in plurali, accipitur de amatoriis: sed per metaphoram ad spiritualia transfertur. Recordari amorum, Cantic. 1. id est, loqui, magis quam de vino. Canticum amorum, Ezech. 33. Amorum cerva: id est, longe dilectissima. Prover. 5. Conducere amores, Oseae 8 pro, pecunia conducere amatores. Corrumpere amores prae alio: pro, turpius et impudentius scortari, quâm quisquam alius, Ezech. 23. Tempus amorum, Ezech. 16. pro, matura viro aut nuptiis. Dilectio non raro in Sacris literis totam Christianam pietatem, sicut et timor, per synecdochen notat. ut Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum. Et 1. Cor. 2. Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus timentibus se. Eiusdem 8. Quod si quis diligit Deum, hic agnoscitur ab eo. Videndum ergo est, ne quis deceptus hac synecdoche, ea merito nostrae imperfectissimae dilectionis tribuat, (ut non raro faciunt Papistae) quae fidei et verae pietati gratis a Deo propter Christum donantur. Optare significat Psal. 34. Qui diligit videre dies bonos. id est, optat, desiderat. Diligere aliquando significat eligere, amplecti, se qui. ut 2. Tim. 4. Demas me reliquit, diligens praesens seculum. Erasmus, amplexus. Pro effectu charitatis seu beneficentia accipitur 2. Cor. 2. Confirmate in eum charitatem. id est, praestate ei re ipsa hoc beneficium. Sic et Hebr. 6, charitas aut dilectio vocatur beneficentia in pauperes. Sic 1. Ioan 3. inquit: Videte qualem dilectionem aut charitatem nobis pater dedit, ut filii Dei vocemur. id est, quantae dilectionis munus. Sic et Rom. 5. Charitas Dei est effusa in corda nostra, per Spiritum sanctum. id est, effectus aut munus charitatis, nempe ingentia dona Spiritus sancti. Qui Hebraismus locum valde cum adversariis controversum perspicue explicat. Idem Hebraismus est, quod verbum Diligere et Odisse aliquando non tam animi affectum, quam externam quandam curationem et officiositatem, aut etiam contra neglectionem significat. Quod in Regulis universalibus in descriptione synecdoches aut metonymiae, prolixe ostendi: quam tractationem expendat Lector diligentius. In hoc sensu dicit Dominus: Si quis diligit animam suam, perdet eam. Et Apoc 14, Sancti vicerunt Satanam, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. id est, postposuerunt vitam suam veritati ac gloriae Dei, indubitanter exposuerunt eam periculo mortis praesentissimae, nec curarunt quod eam perderent pro veritate. Sic Christus dicitur dilexisse illum divitem adolescentem Mar. 6, qui iactabat suam observationem legis perpetuo a iuventute praestitam: cum contra Christus eum re ipsa experientiaque redarguat, quod nunquam ita primum praeceptum praestiterit, ut plus Deum dilexerit quam suas opes. ubi verbum Diligere omnino tantum de quadam amica compellatione accipi necesse est. vide Synecdochen, aut Metalepsin. Diligere verbo et lingua, est externo sermone ac gestu dilectionem simulare. Diligere opere et in veritate, 1. Ioan. 3, est re ipsa ac serio diligere. Diligere apparitionem aut adventum Christi, 1. Tim. 4. pro, expetere ac desiderare: causa pro effectu ponitur. Quae. n. amamus, ea desideramus, expetimus et expectamus. Dilectionis Deus dicitur, subintellige autor, effector; amator et approbator, 2. Cor. 13. Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. Secundum dilectionem ambulare, Rom. 14. et In dilectione, Eph. 5, significat, officia dilectionis erga alios diligenter praestare, et omnino ita sese in sua vita ac functione gerere, uti eum decet qui proximum diligit. Diligere terram: 2. Par. 26. Diligebat rex Ozias terram. pro, erat agriculturae studiosus, sicut Noach fuit vir terrae. Dilectio animae, pro re sibi suove animo dilectissima. Hier. 12. Dedi dilectionem animae meae in manum inimicorum eius. id est, urbem, populum et templum. Dilectio alicuius, Psal. 109, Pro dilectione mea adversati sunt mihi. id est cum ego eos diligam, ipsique me redamare deberent, oderunt me. Secundum dilectionem, Oseae 3. Secundum dilectionem Domini ad filios Israel. pro, sicut diligit Dominus Israelitas. Dilectionem aut charitatem veritatis accipere, 2. Thess. 2, est, ipsam veritatem amplecti, aut Evangelio credere: non tantum studium veritatis habere, sed etiam ipsam veritatem, significat. Diligere sic, pro, sic velle, habere, probare. Hier. 5, Sacerdotes acceperunt munus in manus suas, et populus meus dilexerunt sic. id est, Sacerdotes per corruptelas agere quae agunt, et non studere veritati, populo meo gratum est.

DIMITTERE peccata, vulgata versio habet: sed rectius Erasmus, Remittere. Quare in verbo REMITTERE de hac phrasi agetur. Dimittere alioqui significat proprie, permittere ut abeat quo quisque velit. Sic Latini dicunt Dimittere Senatum aut exercitum. In hunc sensum praecipitur dimissio matris, cum pulli ex nido tolluntur, Deut. 22. Dimittere a facie sua. 1. Reg. 9 dicit Deus se dimissurum templum ob peccata. Idem ferme significat, quod derelinquere, deserere. Sic Isa. 2 legimus, Deum dimisisse populum suum. Et Ruth 2 praecipit herus, ut ei spicae dimittendo dimittantur. pro, studio dataque opera neglectae relinquantur.

DIRIGERE, pro, rectum facere quod erat obliquum aut incurvum. Psal. 5. Dirige coram me viam tuam. id est, fac mihi eam planam et facilem. Est propemodum hypallage: pro, dirige me in via tua. Dei enim viae per sese semper rectae sunt, sed nos non recte per eas incedimus. Quare passim pii petunt aut dicunt, dirigi se in via Christi Psal. 25. 27. 40. 119. 134. Prov. 16. Dirigi alicuius vias aut gressus a Domino: pro, secundari omnes conatus, ut et progredi et felicem exitum sortiri queant. Gen. 24, aliquoties id de servo Abrahami dicitur. Isaiae 45 dicit Deus, se omnes vias viri directurum: 1. omnes conatus faciles felicesque effecturum, sumpta metaphora a viis difficilibus, et exitu carentibus, quas muniri et perfici oportet. Sic Psal 90, Opus manuum nostrarum dirige super nos: bis repetitur. Dirigere spiritum Domini est eum erudire, instruere, regere. Isa. 40. Quis direxit spiritum Domini? Dirigere cor, est recte ad praescriptum normae divinae regere. Psal. 78. Hier. 31. Dirige cortuum in viam rectam. Dirigi dolum. Dan. 8, pro succedere. Dirigi orationem. Psal. 141. Dirigatur oratio mea in conspectu tuo, sicut incensum. Praeparare directiones, Psal. 99. Tu iudicium diligis, praeparasti directiones, iudicium et iustitiam tu fecisti in Iacob, pro, quicquid usquam recti, iusti ac boni est, tu id facis. Prava fieri directa: Isaiae 4 Luc. 3, Prava vertentur in directa metaphora sumpta a viis incommodis, per valles et montes: significat doctrinae, religionis ac vitae correctionem, quin et ipsam instaurationem regni Dei per Christum factam.

DISCERE plerunque in usitata significatione accipitur. Aliquando tamen videtur idem valere quod assuefieri ad aliquid aut etiam re ipsa praestare. ut, Isa. 1, Discite benefacere. pro, benefacite, pie vivite. Hier. 23. Si potest mutare Aethiops pellem, et pardus maculas suas, poteritis et vos benefacere, cum didiceritis malum i. assueti estis, vel potius talem naturam induistis et imbibistis, aut attulistis inde ex utero matris. Discere igitur significat,

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.