Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 200 --

jam secretario, atque oratori pepercit neque unquam honestis eum vocabulis, sed potius duris, et ad ignominiam tendentibus alloqui dignatus fuit. Cumque regis, ceterorumque optimatum judicio dignus jam existimatus fuisset, et episcopatu, et eorum in consiliis consessu non erubuit aperte profiteri Statilius; malle se loco suo cedere quam iisdem in subselliis secum eum sedentem conspicere, signum certe non parvae iracundiae, quae tamen omnia magno semper animo Antonius pertulit, majoremque erga se omnium gratiam, benevolentiamque aquirebat. Sed nec ad exteras ejus fortunas parum haec animi firmitas momenti contulit; cum enim clarorum virorum felicibus successibus, invidiam aemulorum, et temporum vicissitudines plerumque se opponere soleant, tamen scite sua mansvetudine malevolorum animos compressit eorumque, quam etiam temporis injurias sua perseverantia, longanimitateque superavit, suo etiam nomine principibus, suis maxime charus fuit.

Jam vero si reliquos mores inspicias adeo omnibus affabilis, adeo jucundus fuit, ut omnium animos svavitate sermonis demulceret, adeo mansvetus ac humilis, ut quamvis in maximis dignitatibus constitutus magis se ab omnibus amari, quam vel timeri concupiverit, adeo vita ac moribus honestis , ut nullius voluptatis inhonestae vel specimen de se aliquando praebuerit, adeo in mandatis principum suorum diligens exequendis, ut numinis ritu eos, colere videretur, adeo denique in subditos suos clemens, ut in dignitatum permutationibus maximum ubique sui desiderium reliquerit, quapropter non immerito a tot dignitatibus superstes dignus habitus,

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.