Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 40 --

XX. Verancsics Antalnak Andronicus Tranquillus. 1570. febr. 2.

Kivül: Reverendissimo et observandissimo domino, Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria.
Reverendissime et observandissime Domine salutem.

Etsi mirifice me delectat ac etiam confirmat tenuitas mearum fortunarum, quae singulari Dei dono mihi contigit, mihi inquam, post tot labores exhaustos cupienti procul ambitione atque cupiditate privatim in paupertate, quae custos est innocentiae, degere et extingui; praesertim quod in obeundis negotiis publicis ad salutem civium et populorum nec aetas, nec industria mihi satis idoneae sunt: tamen faveo tibi alio itinere ad decus et gloriam incedenti, susceptis gravioribus curis, aditisque magnis laboribus, ex quibus redundaret salus in universam rempublicam. Nemo quidem inficiatur inculpatae eorum vitae, quos sine querela vixisse constat, repromitti regnum Dei. Sed multo praestabilius cum illis actum est, quibus benignior natura et voluntatem et facultatem tribuit longe lateque grassandi beneficentia in genus humanum, vel docendo ad recta studia laudatosque mores, vel defendendis ab iniuria mortalibus, vel quomodocunque communibus commodis invehendis. Hos coelo terraque, ut iubar solis, claros esse splendereque in perpetuas aethernitates, ac proxime accedere ad Deum

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.