Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 48 --

principem, quae diu sentina flagitiorum omnium et serva idolorum fuit; unde tanquam ex equo Troiano semina malorum errumpebant in omnes partes orbis Christiani, magno repente miraculo in summam pietatem conversam, exemplum ceteris omnibus caste sancteque vivendi dedisse. Quod si reipsa haererent in vestigiis non dicam Apostolorum, sed huius sancti Pontificis, tam ardenter in rempublicam incumbentis, ii qui lumina Ecclesiae et dici et haberi volunt; brevi beatum orbem futurum putarem: tantam in potentiorum animis, qui spiritu Dei aguntur, esse vim, praecipue ad honesta et salutaria, credam. Quid autem de te sentiam; iudicium meum in hac oportunitate minime subtraham, neque vereor apud te in suspitionem adulationis incurrere, a quo crimine cum natura mea, tam omnis anteacta vita perpetuo me defendit. Satis superque nostrae simplicitati est, vera dicentem, maxime de iis, quae mihi cognita sunt et perspecta, nec odium neqne gratiam mereri. Igitur obiisti plerasque legationes longinquas et difficiles, non minus prudenter ac fideliter. Propterea in dignationem Principum venisti, a quibus praecipuis es ornamentis insignitus, evectusque ad summos honores, quos multi clari generis nec magnis fautoribus, neqne copiis, non etiam diuturna servitate assequi potuerunt; tibi vero non ambienti quidem, propter raram tuae virtutis indolem, ac spe magni cuiusdam in rempublicam ex te futuri successus, ultro delati sunt. Quod si etiam eos appetiisses, nemo tibi vitio verteret, laudi potius ascriberent omnes. Non enim instituisti vitam ad imitationem eorum, qui suas facultates ad pompam et luxum prodigunt, aut suos thesauros iniuria multorum indigne conquisitos et centum obseratos clavibus

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.