Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 9 --

Spiritus Paracletus ex sua bonitate vel impiis auctor esse creditur vera loquendi. Cum scelere Caypha sacerdotum principis nihil tam nefarium, tam immane conferri potest. Ipse interficiendi Christi, mundi Principis et salvatoris, praecipuus consultor et impulsor extitit; at eum ipsum vaticinatum esse de Christo nemini dubium est. Quanto aequius credere est quisquis insitus in Ecclesia privatim parvo contentus vixit sine querela. Quem neque honorum ambitio nec divitiarum admiratio prorsus invictum adversus pecuniam subegit. Huius, inquam, orationi spiritum Dei virtutem abundius suppeditavisse, praesertim de communibus commodis anxii, atque ad gloriam Dei cogitantis. Nam illo haeret aqua quod malevoli obiiciunt usurpantes illam pervulgatam sententiam: Omni vitio carere debet qui paratus est in alium dicere.

Nesciunt hoc ad eos pertinere qui impotentes, ira odioque flagrantes prorumpunt ad convicia more muliercularum, non autem accusari eos qui nulla privata causa, sed ut communibus commodis consulant ignaviam reprehendunt et ad virtutem excitant. Alioqui criminis arguantur et Apostoli et orationis viri Dei qui desiderio nostae salutis acerbius in scelera invecti sunt. Quippe nec iidem ipsi nec quisquam mortalium expers omnis culpae fuit; solus Dominus Christus peccatum non fecit. Et sane peccare privatos homines a paucis advertitur itaque non est magni exempli; quibus autem in eminenti collocatis procuratio rerum humanarum contigit, quum conspicui sint oculis omnium, nihil potest in iis abscondi atque dissimulari. Quilibet vel tenuissimus naevus illustrius cernitur ac multitudinem laedit et proinde in dignitate provocat ad maledicendum. Quodsi grassantur

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.