Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 8 --

detrahere moliuntur, somniantes auctoritatem contineri dignitate personarum, nec sapientiam habitare in pannoso amictu tenuibusque fortunis, verum in splendidis titulis et in his qui longo famulitio stipantur. Qua re nihil absurdius fingi potuit. Quippe sapientia, quae domicilium in optima constitutione animi habet, non facile ingreditur in divites domos, tot illecebris vallatas; alioqui si quandoque irrupisset, turpiter eiiceretur, ut a dissimillimis. Divitiarum enim coniunctio cum virtute nulla esse potest; sicuti nec Belial cum Christo. Non temere invenies aliter verbum Domini, quae vera est sapientia, si utramque scripturam scrutatus fueris, nisi in humilium pectoribus consedisse. Quibus Regum infulae cedunt ac etiam defunctorum cineres prostrati venerantur.

Quamvis multo rarius nostra tempestate huiusmodi sanctitatis exempla propter incredulitatem hominum elucescant, tamen Deus benedictus prospiciens humano generi non vult suam Ecclesiam his luminibus orbatam esse nec penitus aberrare a vero summergique naviculam Petri. Sustentatur autem ne ruat paucis spectatissimis columnis quae fide ardenti vitaque incorrupta ceteris omnibus praevalent atque ut sol illustrans omnia praelucent.

Quod genus hominum, quum fugit pravitatem, quae passim aberrat, magis a Deo quam a mundo cognoscitur. Ex hoc semine oriundos putes quicunque studio veritatis inflammantur ad ea quae reipublicae salutifera sunt; licet proletarii sint atque ab ergastulis excepti. Hi enim spiritu Dei aguntur qui veritatem palam in animis hominum inserunt nulla spe praemiorum neque metu poenae.

Dicam aliquid maius quam imperiti opinantur.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569, Posonii]: Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica, Verborum 1794, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1569-10-19.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.