Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 249 --

magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita interdum animos crudelium, gravissimarum, planeque miserabilium rerum commemoratione perturbat, ut nullam reliquis historicis, nullam poetis rei altius extollendae facultatem relinquat: interdum vero adeo pusilla, adeoque humilia nobis ostendit, ut eorum cognitio ne leviter quidem animos afficiat. Cum autem de Plataeensium, cum de Mytilenensium ac Meliensium civitatibus ageret, summam in illarum calamitatibus describendis vim adhibuit. ac verba quidem quibus calamitates eorum summis viribus exaggeravit, non puto necessarium esse nunc in medium adducere. ea vero loca, in quibus hanc diligentiam vitavit, et aerumnas eorum propemodum extenuat, quod in historia sua non raro fecit, afferam: Iisdem temporibus Athenienses, Sicyoniis [ERROR: no reftable :] Scionaeis. expugnatis, omnem iuventutem deleverunt, et pueris ac mulieribus in servitutem abductis, regionem ipsam Plataeensibus utendum dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae imperium habituros. Nec vero pauca praeterea in illius historia liceat invenire, quorum alia summam eum in scribendo amplificationem adhibuisse ostendunt, cui neque addi quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis

Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.